Versioni Varie - Varie - Versione Scherzo come i grandi del passato - (Plinio il giovane)

Facio non numquam versiculos severos parum, facio; nam et comoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicos intellego; aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum. Nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos gravissimos sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur. Ab illis autem quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo verum etiam lusus exprimere laudabile est. An ego verear ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catulum, Q. Scaevolam, Servium Sulpicium, Varronem, C. Memmium, Annaeum Senecam et, si non sufficiunt exempla privata, Divum Iulium, Divum Augustum, Divum Nervam, Tiberium Caesarem?
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Vini a Roma - (Plinio il Vecchio)

Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano; quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis; quam a Baiano lacu Ostiam usuqe navigabilem incohaverat. Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano; cura culturaque id collegera; exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium. E Faustinianus circiter IIII milia passuum a vico Cedicii, qui vicus a Sinuessa VI M passuum abest. Nec ulli nunc vino moaior auctoritas; solo vinorum flamma accenditur, tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingut, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Riflessione sugli studenti - (Quintiliano)

Minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exsultandique in laudando licentia: quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. Illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis: supervacua enim videntur cura ac labor parata quidquid effuderint laude.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Tipi di studenti - (Quintiliano)

Magister perspiciat quo modo tractandus sit discipulus. Sunt quidam, nisi institteris, remissi; quidam imperia asperiora non tolerant quoasdam continet metus, quosdam debilitat, alios continua zio extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille puer detur, quem laus excitet, gloria iuvet, qui victus fleat. Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, uhnc honor excitabit, in hoc desidia numquam vereor.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Avidità e bramosia di potere corrompono le antiche virtù - (Sallustio)

Sed ubi labore atque iustitia res pubblica crevit, reges meagni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Chartago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aextumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Esortazione di Roma a Cesare - (Sallustio)

Si tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et paremia belli. Pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed ut ei libertatem eversam restituas. Qua re patrata, profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. Namque hac tempestate tamentsi domi militiaque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est. Si vero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit?".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Testamento di Micipsa - (Sallustio)

Parvum ego, Iugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res me decepit. Nam, ut alia egregia et magna a te facta omittam, novissime rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti. In Hispania nomen familiae nostrae renovatum est: postremo - quod difficillimum inter mortales est - gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem te moneo obterstoque ut hos filios meos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, sed amici; quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quid autem amicius quam frater fratri? Equidem ego regnum vobis trado: firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Virtù dei romani antichi - (Sallustio)

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima minima avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici domi parci in amicos fideles erant. Duabus his artibus audacia in bello ubi pax evenerat aequitate seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habeo quod in bello saepius vindicatum est in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Sapienza e Filosofia - (Seneca)

Primum itaque, si videtur tibi, dicam inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet. Sapientiam quidam ita finierunt ut dicerent divinorum et humanorum scientiam; quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiecto, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliterfinirent: alii studium illam virtutis esse dixerant, alii studium corrigendae mentis; a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse; neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc itur. Sapientia est quam Graeci sophìam vocant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Impegno e disimpegno del saggio - (Seneca)

Duae maxime et in hac re dissidentsectae, Epicureorum et Stoicorum, sedutraque ad otium diversa via mittit.Epicurus ait: "non accedet ad rempublicam sapiens, nisi si quidintervenerit"; Zenon ait: "accedet ad rempublicam, nisi si quid impedierit." Alterotium ex proposito petit, alter ex causa; causa autem illa late patet. Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus inpendet; si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum eritadmissura res publica, si valetudo illumimpediet, quomodo navem quassamnon deduceret in mare, quomodonomen in militiam non daret debilis, sic ad iter quod inhabile sciet non accedet. Hoc nempe ab homineexigitur, ut prosit hominibus, si fieripotest, multis, si minus, paucis, siminus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit, non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus iis, quibus melior factus prodesse potuisset ; sic quisquis bene de se meretur, hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat.
…continua