Versioni Varie - Varie - Versione Il politico dovrebbe servire i cittadini - (Cicerone)

Qui rei publicae instituta defendunt, optimates sunt, cuiuscumque ordinis sunt. Qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti sunt optimatum principes, auctores et conservatores civitatis. Huic hominum generi fateor multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos experiendos et subeundos labores. Sed ego de virtute, non de desidia, loquor, de dignitate non de voluptate, de iis qui se patriae, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. Nam, si qui voluptativus ducuntur et se vitiorum illecebris et cupiditatum lenociniis dediderunt, missos faciant honores, neve attingant rem publicam, patiantur se otio suo perfrui vivorum fortium labore. Qui autem bonam famam apud bonos cives, quae sola vera gloria nominari potest, expetunt, aliis otium et commoda quaerere debent, non sibi. Sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates, cum multis audacibus, improbis, nonnumquam etiam potentibus, dimicandum est.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Il creato, opera dell'intelligenza divina - (Cicerone)

Cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quid potest esse tam apertum tamque perspicuum quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo haec regantur? Si quis in domum aliquam aut in gymnasium aut in forum venerit, cum videat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine causa fieri iudicare, sed esse aliquem qui praesit et cui pareatur. Multo magis in tantis motionibus tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, statuat necesse est ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari. "Si enim" inquit Chrysippus "est aliquid in rerum natura, quod potestas humana efficere mon possit, certe id quod illus efficit, est homine melius; atqui res caelestes ab homine confici non possunt; est igitur id, a quo illa conficiuntur, homine melius".Id autem quid potius dixeris quam Deum?
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Maligno giudizio sui democratici - (Cicerone)

Fundamenta Romanae rei publicae haec sunt, haec membra, quae tuenda rectoribus vel capitis periculo et defendenda sunt: religio, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, fides, provinciae, socii, imperii laus, res militaris, aerarium. Harum rerum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingenii magnaeque constantiae. Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum, qui, aut propter metum poenae peccatorum suorum novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui, propter insitum quendam animi furorem, discordiis civium ut seditione pascantur, aut qui, propter implicationem rei familiaris, communi incendio malint quam suo deflagrare. Qui cum nacti sunt duces suorum studiorum vitiorumque, in re publica fluctus excitantur, ita ut vigilandum sit iis, qui gubernacula patriae obtinent, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante esse dixi fundamenta et membra civitatis, tenere cursum poterint et capere portum otii.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Il programma di governo del console Cicerone - (Cicerone)

Ego quidem kalendis Ianuariis acceperim rempublicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris, in qua nihil erat mali, nihil adversi, quod boni non metuerant, improbi non exspecterant. Quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem, dixi in senatu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ii quibus natura sensum dedit, sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam populare quam libertatis? quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet ut aliquando in otio esse possit. Quin etiam maioribus nostris praecipuam laudem debemus quod eorum labore est factum ut impune in otio esse possemus. Itaque qui modo possum non esse popularis, cum videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem, otium domesticum, denique omnia, quae vobis cara sunt, in fidem et in patrocinium mei consulatus esse collata?
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Com'è nata la società degli uomini - (Cicerone)

Populus est non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Eius autem prima causa coëundi est non tam imbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio. Urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines, qui sint ex terra primitus nati, cum per silvas et campos erraticam vitam degerent nec ullo inter se sermonis aut iuris vinculo coharerent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant. Tum eos, qui laniai effugerant aut laniari proximos viderant, admonitos periculi sui, ad alios homines decurrisse, praesidium implorasse et primo nutibus voluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse. Cum autem nec multitudinem ipsam viderent contra bestias esse tutam, oppida etiam coepisse munire. Haec aliis doctis hominibus delira visa sunt, dixeruntque non ferarum laniatus causam fuisse coëundi, sed ipsam potius humanitatem, itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens et communionis ac societatis adpetens esset.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Ultimo discorso di Socrate - (Cicerone)

Socrates iam paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur ascendere. Ita enim censebat itaque disseruit, duas esse vias duplicesque cursus animorum e corpore excedentium. Nam qui se humanis vitiis contaminavissent et se totos libidinibus dedissent, quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel, re publica violanda, fraudes inexpiabiles concepissent, iis devium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum. Qui autem se integros castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque ab is semper sevocavissent essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, iis ad illos a quibus essent profecti reditum facilem. Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un altro Alessandro - (Curzio Rufo)

Post funera Alexander imperavit ut captivis nuntiaretur ipsum venire et monuit ut urba comitantium inhiberetur. In tabernaculum in quo captivae erant, cum Hefestione intravit. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter educatus; secretorum omnium arbiter, et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo reginae illum esse regem putaverunt et des proiecit orans ut excusaret ignorationem regis numquam antea visi. Quam manu adlevans rex: "Non errasti," inquit "mater: nam et hic Alexander est".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Virtù e vizi di Alessandro Magno - (Curzio Rufo)

iuste aestimantibus regem liquet bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit; liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur; clementia in devictos; tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita ut iuveni et in tantis sane remittenda rebus; iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat; iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia; modus inmodicarum cupiditatum; Veneris intra naturale desiderium usus, nec ulla nisi ex permisso voluptas, ingenii profecto dotes erant. Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere; et talia suadentibus oraculis credere, et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum; imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini, sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Alessandro Magno - (Curzio Rufo)

Intuentibus, lacrimae adstantium praebuerunt speciem exercitum visere iam non regem, sed funus eius. Maeror tamen circumstantium Alexandri lectum eminebat; quos ut rex axspexit: “Invenietis –inquit-, cum excessero, dignum talibus viris regem?”. Incredibile dictu audituque, cum iam fere moribundus esset, in eodem dignissimo habitu corporis duravit donec a toto exercitu persalutatus est. militum turba dimissa, velut omni vitae debito liberatus, fatigata membra reiecit. Amicos appropinquare iussit – nam et vox deficere iam coeperat – et anulum regium detractum digito Perdiccae tradidit. Quaerentibus cui relinqueret regnum, "dignissimo" – inquit. Paulo post extremum spiritum edidit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Gli imperatori Claudio e Nerone - (Eutropio)

Post hunc (Caligulam) Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi filius. Hic medie imperavit multa gerens tranquille atque moderate, quedam crudeliter et insulse. Britannis bellum intulit, quorum insulam nemo Romanorum post C. Caesarem attigerat. Cun Britannos per Cn. Sentium et A. Palatium, illustres ac nobiles viros, devicisset, triumphum egit. Quasdam insulas etiam ultra Britanniam in Oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades. Tam civilis circa quosdam amicos fuit ut etiam Plautium triumphantem ipse prosequeretur. Is vixit annos quattuor et sexaginta, imperavit quattordecim. Post mortem consecratus est divusque appellatus.Successit huic (Claudio) Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et diminuit, vir inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui se lavaret, exemplo Caligulae, in calidis et frigidis unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam senatum partem interfecit, bonis omnibusque hostis fuit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Marco e Lucio Manlio - (Eutropio)

Anno secentesimo quarto ab urbe condita, tertium bellum contra Carthaginem suscipitur. L. Manlius Censorinus et Marcus Manlius consulea urbe oppugnant. Contra eos multe carthaginiensium cupie missi sunt. Consules multa praeclara facinora gerebant, sed cum urbs strenue resisteret ad omnes romanorus impetus, contra Carthaginem missus est Scipio, Scipioni Africani nepos, qui tum peritissimus rei militaris habebatur. Huius apud omnes in gens metus et reverentia erat. Tandem, post trium anno rum obsidionem, urbs capta est ac funditus diruta est. spolia ibi multa inventa sunt, quae variarum civitatum excidiis Carthaginienses colegerant. Quae omnis singulis civitatibus siciliae, italie at Africae reddita sunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione De Agricoltura - (Fedro)

Agricolae parvus sed fecundus ager erat. In agro multae et demissae et procerae plantae virebant, impigri agricolae gloria: nam parvis filiis amicisque dominus plantas saepe monstrabat et cuncti agricolam laudabant. Dicebat interdum agricola filiis: "Agellum, praesidium nostrum contra inopiam, semper bene colite, quia nos satis nutrit atque frigidam umbram praebet et bonas herbas suppeditat". Agricolae amici bene cultum frugiferumque praedium conspiciebant et exclamabant: "Agellus tuus verum gaudium oculis nostris praebet: deliciarum plenus, magnae diligentiae documentum est". Forte quondam Aesopus, clarus Graecorum poeta, agrum videt atque ibi consistit. Populum advocat atque docet: "Viri ut plantae sunt: si plantae frugiferae, agricolae industrii et boni sunt; si plantae infecundae, agricolae ignavi et otiosi. Agriculturam amate, cari incolae, quod diligentiae et parsimoniae magistra est".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Non conviene allearsi con i potenti - (Fedro)

Numquam est fidelis cum potente societas; probat fabella propositum meum. Vacca et apella et ovis iniuriae patiens socii fuerunt cum leone in saltibus. Cervum vasti corporis ceperunt partesque fecerunt. Sed leo vixit: "ego primam tollo, quia mihi nomen est leo; secundam, quia sum socius, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, mihi veniet terpia; male eveniet sic quartam tetigeritis". Sic leo totam praediam improbitate sustulit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Asino e vecchio pastore - (Fedro)

In principatu commutando civium nil praeter domini nomen mutant pauperes. Id esse verum, parva haec fabella indicat. Asellum in prato timidus pascebat senex. Is hostium clamore subito territus suadebat asino fugere, ne possent capi. At ille lentus 'Quaeso, num binas mihi clitellas impositurum victorem putas?' Senex negavit. 'Ergo, quid refert mea cui serviam, clitellas dum portem unicas?'
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione I Galli saccheggiano Roma - (Floro)

Galli iam moenibus urbis appropinquabant: erant nulla praesidia. Tum apparuit vera illa Romana virtus. Subito senes in foro conveniunt, urbi diis Manibus se consecrant; statimque in curulibus sellis sese resposuerunt ut, cum venisset hostis, in sua dignitate quisque mortem oppeteret. Aderant interim Galli et urbem apertam inveniunt; ubi solitudinem vident, urbem clamore et impetu invadunt, in patentes domos passim intrabant. Ibi cum adoravissent senes in curulibus sellis sedent, velut deos geniosque, postquam eos esse homines intellexerunt nihil respondere dignantes, crudeliter eos mactant facesque domibus iniciunt et totam urbem igni ferroque exaequant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Morte di gioia - (Gellio)

Nonnulli scriptores narrant repente multis mortem adtulisse gaudium ingens atque insperatum anima vim magni novique motus non sustinente. Philippides, comoediarum poeta haud ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. Etiam de Rhodio Diagora celebrata historia est. In tres filios adulecentes vidit vincere coronarique Olympiae eodem die: cum ibi tres adulescente coronas suas in caput patris posuissent, cum populus gratulabandus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio, inaspetante populo, in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit. In nostris annalibus legimus post cladem Cannensem anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse; sed is veru non fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem rediit: anus repente, filio viso, inopinato gaudio oppressa exanimataque est.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Atene è in ginocchio - (Giustino)

Omnes, somno experrecti, relictis domibus, per urbem discurrunt pavidi anxiique: alius alium sciscitatur, eum qui nuntium tulerat requirunt, de clade loquuntur atque queruntur. Non pueros domi tenet imprudentia, non senes debilitas, non mulieres imbecillitas. Omnis aetatis cives tantum malum experti sunt. In foro deinde conveniunt atque ibi fortunam publicam questi bus perpentiuntur. Alii fratres aut filios aut parentes in pugna occisos deflent; alii cognatos, alii amicos, ipsis cognatis cariores; sic omnes privatis casibus querelam publicam miscent; arbitrantur se cum ipsa patri perituros esse, sibi ante oculos famem hostemque victorem proponentes. Cives, antiquas ruinas urbis et incendia recordantes, eas feliciores esse dicebant, quia numquam hostes tam feroces fuerant. Nunc autem neque classis in quam, sicut pridem, confugerent, supererat, nec exercitus, ut, eius virtute servati, pulchriora moenia possent exstruere.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Modo singolare per riconquistare una città - (Giustino)

Cum Assyrii descivissent et Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege unus de interfectoribus magorum, Zopyrus domi se verberibus lacerari toto corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi inopinanti se offert. Attonitum et quaerentem Dareum causas auctoremque tam foedae lacerationis, tacitus quo proposito fecerit edocet, formatoque in futura consilio transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. Ibi ostendit populo laniatum corpus, dicit ut patiatur se commune bellum gerere. Constituitur ergo dux omnium suffragio, et accepta parva manu semel atque iterum secunda proelia facit. Postremo universum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redigit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La leggenda di re Mida - (Igino)

Midas, rex Mygdonius, filius Matris deae, a Timolo sumptus est eo tempore quo Apollo cum Marsya fistula certavit. Cum Tmolus victoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam. Tunc Apollo indignatus Midae dixit: "Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis". Quibus auditis, effecit ut asininas haberet aures. Eo tempore Liber1 pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. At Midae Liber pater ob beneficium dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret a se. Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quicquid tetigerat aurum fiebat. Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.
…continua