Versioni Varie - Varie - Versione Spirito guerriero dei Germani - (Tacito)
Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit. Tum in ipso concilio vel principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae. Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non adaequare. Iam vero infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi suo ex acie recessisse. Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est. Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt.Nec arare terram aut exspectare annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et vulnera mereri.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Un generale che incita i suoi soldati - (Tacito)
Nullum in illa trepidazione Antonius constantis ducis aut fortissimi militis officium omisit: occursare paventibus, retinere cedentes; ubi plurimus labor, ubi aliqua spes ibi consilio, manu, voce insignis hosti, conspicuus suis. Eo ardoris postremo provectus est ut vexilliarium fuggente hasta transverberaret: mox raptus vexillum in hostem vertit. Quo pudore haud plures quam centum equites restitere. Iuvit locus, arctiore illic via, et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat: ea necessitas, seu fortuna, lapsas iam partes restituit. Firmati inter se, densis ordinibus, excipiunt hostes temere effusos, atque illi consternantur. Antonius instare perculsis, sternere obvios. Simul ceteri, ut cuique ingenium erat, spoliare, capere arma equosques abripere: sic, exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Fatto di cronaca nera - (Tacito)
Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset. Non cunctanter Tiberius pergit in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae vestigia cernebantur. Refert ad senatum, datisque iudicibus Urgulania Silvani avia pugionem nepoti misit. Quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Urgulania. Urgulania, Silvani avia, pigione nepoti misit. Quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicizia Augustae, cum Urgulania. Reus frustra temptato ferro venas praebuit exolvendas. Mox Numantina, prior uxor eius, accusata iniecisse carminibus et veneficiis vaecordiam marito, insons iudicatur. Reus frustra temptato ferro venas praebuit exolvendas. Mox Numantina, prior uxor eius, accusata iniecisse carminibus et veneficiis vaecordiam marito, insons iudicatur.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Espugnato il campo dei Galli - (Tito Livio)
Testo latino assente.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Annibale fuggiasco - (Tito Livio)
Eodem die in Cercinam insulam traicit, ubi, cum in portu naves alitquot onerarias cum mercibus invenisset et ad eum e nave egressum concursus esset factus salutantium, percuntanctibus respondit se legatum Tyrum proficisci. Veritus tamen ne qua earum navium, nocte profecta, Cartaginem nuntiaret se Cercinae visum, cum primum fallendi eos qui inportu erat tempus habuit, navem solvit, et prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque umanissime, ibi paucos moratus dies, Antichiam navigat.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Feste licenziose di una setta segreta - (Tito Livio)
Maiores nostri, Quirites, qui essent dii, quos iustra religione coleremus, statuerunt; at nunc novi dii pravis et externis religionibus captas mentes, velut furialibus stimulis, ad omne scelus et ad omnem libidinem agunt. Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse non fama modo accepistis, sed crepitibus et alii deorum aliquem cultum, alii concessum ludum esse creditis. Quo ad multitudinemm eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, si qui qualesque sint adiunxero, necesse est exterreamini. Primum igitur mulierum magna pars est, deinde simillimi feminis amres, fanatici et vigiles vino, strepitibus clamorisbusque nocturnis attoniti. Minus tamen essent si effeminati tantum essent, sed a facinoribus manus et mentes abstinuissent. Quidquid his annis libidine, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. Crescit et serpit quotidie malum: iam maius est quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rem publicam spectat.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I Campani chiedono aiuto a Romani - (Tito Livio)
Legati, ingressi in senatum, in hanc sententiam locuti sunt:<>.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Elefanti trasportati su zattere - (Tito Livio)
Ratem unam,duecentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam in modum pontis humo iniecta constaverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; sex tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam, praegredientibus feminis, acti, ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam ratis pertrahitus. Ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus erat pavor. Cum soluta extremis ab aqua, trepidationis ali quantum edebant, donec quietem ipse timor circumspectantibus aqua fecisset.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I rapporti familiari presso gli antichi Romani - (Valerio Massimo)
Antiqui Romani tantum religionis sanguini et affinitati quantum ipsis dis immortalibus tribuebant. Nam quotiens inter virum et uxorem aliquod iurgium intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod est in monte Palatino, veniebant et ibi invicem dicebant quae cupiebant: ita animorum contentionem deponebant et concordes domum redibant. Igitur dea, quia viros placabat, hoc nomen adsecuta erat. Convivium etiam solemne maiores instituerunt idque Caristia appellaverunt, cui tantum cognati et affines intererant, ut, si qua inter necessarios querella orta esset, apud mensam et inter hilaritatem animorum tolleretur.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Un esempio di vecchiaia attiva - (Valerio Massimo)
Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuuenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animaduertit, quia omnia ista in suo statu aequali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso diutissime actae uitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis litteris erudiri concupiuit, quam sero, inde aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, id egit, ut iuris ciuilis quoque esset peritissimus.
…continua