Versioni Varie - Varie - Versione Ingratitudine dei figli di Sofocle - (Cicerone)

Cum Sophocles usque ad summam senectutem tragoedias scripsisset, ingrati filii eius dictitabant patrem, propter hoc studium, rem familiarem neglegere. Itaque in iudicium eam vocaverunt, ut a iudicibus desipiens declararetur et a re familiari removeretur. Sophocles igitur, iam senex, is qui per totam vitam suam plurimi existimatus erat a suis civibus, propter filiorum avaritiam, ante iudices reus quidam ductus est. Tum Senex poeta eam tragoediam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitavit iudicibus atque quaesivit: “Num hoc carmen, vestra sententia, desipientis opus est?”. iudices negaverunt atque imperaverunt ut Sophocles liberaretur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La miglior risposta è il silenzio - (Cicerone)

Dionysius tyrannus per multos annos in Sicilia regnavit: studiosissimus erat non solum rei militaris sed etiam philosophiae atque litterarum. Poetas libenter legebat versusque ipse scribebat. Nobilissimos Siracusanos invitabat ad mensam suam et inter cenam carmina sua legebat. Convivae maximis plausibus laudabant Dionysii ingenium. Quondam Philoxenum, poetam clarissimum, ad cenam invitavit atque novos versus recitavit. Omnes convivae, cupidi tyranni favoris, eius artem celebraverunt. Unus Philoxenum silebat. Tunc Dionysius iratus eum eiecit in carcerem. Sed, ab amicis exoratus postero die illum liberavit e catenis et rursum ad cenam eum invitavit: alios versus egit et eius sententiam exquisivit. Philoxenus tacens, surrexit et mensam reliquit. Interrogaus quo tenderet “In carcerem” respondit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Lodi della vecchiaia - (Cicerone)

Omnes optant ut senectutem adipiscantur; adepti, eandem accusant: tanta est stultorum incostantia atque perversitas. Aiunt eam obrepere citius quam putavissent. Primum quis coegit eos falsum putare? Quomodo enim adulescentiae senectus obrepit citius quam pueritiae adulescentia? Deinde quomodo minus gravis esset iis senectus, si octigenetesimum annum agerent, quam si octogesimum? Praeterita enim aetas, quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam sencectutem. Igitur, si sapientiam meam admirari soletis, in hoc sum sapiens, quod naturam, optimam ducem, tamquam deum sequor eique pareo. Nam non veri simile est, cum ceterae partes aetatatis bene discriptae sint, extremum actum esse neglectum ab ea, tamquam ab inerti poeta.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Le paure di un tiranno crudele - (Cicerone)

Dionysius, Syracusanorum tyrannus, propter iniustam dominatum cupidatem velut in carcerem ipse se inconcluserant. Nam, se tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio ragiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab iis ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque ut cadentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia perspiceret et observaret ante.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Politica imperialistica di Roma - (Cicerone)

Si propter socios nostros, nulla iniuria lacessiti, maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto studio convenit vos, iniuriis provocatos, salutem sociorum cum imperii vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? Nam, cum multa provinciarum vectigalia Romam quotannis conferantur, Quirites, Asia tam optima ac fertilis est ut et ubertate agrorum et varietatem fructuum facile omnibus terris antecellat. Itaque haec provincia vobis, Quirites, non modo a calamitate verum etiam a metu calamitatis est defendenda, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere vultis. Nam in ceteris rebus, cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam, cum hostium copiae non longe absunt, etiam si irruptio nulla facta est, tamen pecua reliquuntur, agricoltura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit. Ita nullum vectigal conservari potest et saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque belli amittitur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un tiranno sacrilego - (Cicerone)

Dionysus, Syracusanorum tyrannus, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas, isque cum secundissimo vento cursum teneret, ridens: "Videtisne", inquit, "amici, quam bona a dis immortalibus navigatio sacrilegis detur?". Cum ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aurem ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornaverat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est, aestate grave esse aurem amiculum, hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse aptum ad omni anni tempus diceret. Idemque Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset. Etiam mensas argenteas omnibus delubris iussit auferri.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Numa Pompilio non fu discepolo di Pitagora - (Cicerone)

Vulgo saepe dicitur Numa Pompilius Pythagorae discipulus in Italia fuisse. Hoc enim ex maioribus nostris audivimus, sed non annalium publicorum auctoritate satis declaratus est. Falsum id totum mihi videtur, neque solum fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum. Nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem Pythagoras venisse reperitur. Olympias enim secunda et sexagesima Superbi regni initium et Pythagorae adventum declarat. Ex quo intellegi, annis regiae potestatis dinumeratis, potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae Pythagoram Italiae litora attigisse; neque hoc est unquam in dubitatione versatum inter eos qui diligentissime persecuti sunt temporum annales, quamquam iste error est inter homines inveteratus. Ita videmur nos non esse transmarinis neque importatis artibus eruditi, sed genuinis domesticisque virtutibus.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Origine e fondamenti della civiltà - (Cicerone)

Quis enim nostrum ignorat ita naturam tulisse ut quodam tempore homines, nondum neque naturali neque civili iure descripto, fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut erigere aut retinere potuissent? Qui igitur primi virtute et consilio prestanti exstiterunt, ii, perspecto genere humanae docilitatis atque ingenii, dissipatos unum in locum congregarunt, eosque ad mansuetudinem transduxerunt. Tum res ad communem utilitatem, quas puclicas appellamus, tum conventicola hominum, quae postea civitates nominatae sunt, tum domicilia coniuncta, quas urbes dicimus, invento et divino iure et humano, moenibus saepserunt. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro si uti nolimus, altero est utendum. Vim volumus estingui: ius valeat nocesse est, id est sudicia, quibus omne ius continetur. Iudicia displicent aut nulla sunt: vis dominetur necesse est.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La discussione filosofica - (Cicerone)

Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rethoris gloria, docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari. Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita nos studiose dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus. Nuper in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptavi quid in eo genere possem. Ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. Ponere iudebam de quo quis audire vellet; ad id aut sedens aut ambulans disputabam. Itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli. Fiebat autem ita, ut, cum is qui audire vellet dixisset quid sibi videretur, tum ego contra dicerem. Haec est enim - ut scis - vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Non temo la morte - (Cicerone)

Ego vero immortalitatem contra rem publicam accipiendam putarem, neque emori cum pernicie rei publicae vellem. Si tum illorum impiorum manu concidissem, res publica praesidium salutis suae perdidisset. Quin etiam, si me vis aliqua morbi consumpsisset, auxilia posteritatis essent immunita, quod peremtum esset mea morte id exemplum, qualis in me consule retinendo fuisse senatus populusque Romanus. An, si umquam in me vitae cupiditas fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela contra me commovissem?
…continua