Versioni Varie - Varie - Versione Gli imperatori Claudio e Nerone - (Eutropio)
Post hunc (Caligulam) Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi filius. Hic medie imperavit multa gerens tranquille atque moderate, quedam crudeliter et insulse. Britannis bellum intulit, quorum insulam nemo Romanorum post C. Caesarem attigerat. Cun Britannos per Cn. Sentium et A. Palatium, illustres ac nobiles viros, devicisset, triumphum egit. Quasdam insulas etiam ultra Britanniam in Oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades. Tam civilis circa quosdam amicos fuit ut etiam Plautium triumphantem ipse prosequeretur. Is vixit annos quattuor et sexaginta, imperavit quattordecim. Post mortem consecratus est divusque appellatus.Successit huic (Claudio) Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et diminuit, vir inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui se lavaret, exemplo Caligulae, in calidis et frigidis unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam senatum partem interfecit, bonis omnibusque hostis fuit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Marco e Lucio Manlio - (Eutropio)
Anno secentesimo quarto ab urbe condita, tertium bellum contra Carthaginem suscipitur. L. Manlius Censorinus et Marcus Manlius consulea urbe oppugnant. Contra eos multe carthaginiensium cupie missi sunt. Consules multa praeclara facinora gerebant, sed cum urbs strenue resisteret ad omnes romanorus impetus, contra Carthaginem missus est Scipio, Scipioni Africani nepos, qui tum peritissimus rei militaris habebatur. Huius apud omnes in gens metus et reverentia erat. Tandem, post trium anno rum obsidionem, urbs capta est ac funditus diruta est. spolia ibi multa inventa sunt, quae variarum civitatum excidiis Carthaginienses colegerant. Quae omnis singulis civitatibus siciliae, italie at Africae reddita sunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione De Agricoltura - (Fedro)
Agricolae parvus sed fecundus ager erat. In agro multae et demissae et procerae plantae virebant, impigri agricolae gloria: nam parvis filiis amicisque dominus plantas saepe monstrabat et cuncti agricolam laudabant. Dicebat interdum agricola filiis: "Agellum, praesidium nostrum contra inopiam, semper bene colite, quia nos satis nutrit atque frigidam umbram praebet et bonas herbas suppeditat". Agricolae amici bene cultum frugiferumque praedium conspiciebant et exclamabant: "Agellus tuus verum gaudium oculis nostris praebet: deliciarum plenus, magnae diligentiae documentum est". Forte quondam Aesopus, clarus Graecorum poeta, agrum videt atque ibi consistit. Populum advocat atque docet: "Viri ut plantae sunt: si plantae frugiferae, agricolae industrii et boni sunt; si plantae infecundae, agricolae ignavi et otiosi. Agriculturam amate, cari incolae, quod diligentiae et parsimoniae magistra est".
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Non conviene allearsi con i potenti - (Fedro)
Numquam est fidelis cum potente societas; probat fabella propositum meum. Vacca et apella et ovis iniuriae patiens socii fuerunt cum leone in saltibus.
Cervum vasti corporis ceperunt partesque fecerunt. Sed leo vixit: "ego primam tollo, quia mihi nomen est leo; secundam, quia sum socius, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, mihi veniet terpia; male eveniet sic quartam tetigeritis".
Sic leo totam praediam improbitate sustulit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Asino e vecchio pastore - (Fedro)
In principatu commutando civium nil praeter domini nomen mutant pauperes. Id esse verum, parva haec fabella indicat. Asellum in prato timidus pascebat senex. Is hostium clamore subito territus suadebat asino fugere, ne possent capi. At ille lentus 'Quaeso, num binas mihi clitellas impositurum victorem putas?' Senex negavit. 'Ergo, quid refert mea cui serviam, clitellas dum portem unicas?'
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I Galli saccheggiano Roma - (Floro)
Galli iam moenibus urbis appropinquabant: erant nulla praesidia. Tum apparuit vera illa Romana virtus. Subito senes in foro conveniunt, urbi diis Manibus se consecrant; statimque in curulibus sellis sese resposuerunt ut, cum venisset hostis, in sua dignitate quisque mortem oppeteret.
Aderant interim Galli et urbem apertam inveniunt; ubi solitudinem vident, urbem clamore et impetu invadunt, in patentes domos passim intrabant. Ibi cum adoravissent senes in curulibus sellis sedent, velut deos geniosque, postquam eos esse homines intellexerunt nihil respondere dignantes, crudeliter eos mactant facesque domibus iniciunt et totam urbem igni ferroque exaequant.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Morte di gioia - (Gellio)
Nonnulli scriptores narrant repente multis mortem adtulisse gaudium ingens atque insperatum anima vim magni novique motus non sustinente. Philippides, comoediarum poeta haud ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. Etiam de Rhodio Diagora celebrata historia est. In tres filios adulecentes vidit vincere coronarique Olympiae eodem die: cum ibi tres adulescente coronas suas in caput patris posuissent, cum populus gratulabandus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio, inaspetante populo, in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit. In nostris annalibus legimus post cladem Cannensem anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse; sed is veru non fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem rediit: anus repente, filio viso, inopinato gaudio oppressa exanimataque est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Atene è in ginocchio - (Giustino)
Omnes, somno experrecti, relictis domibus, per urbem discurrunt pavidi anxiique: alius alium sciscitatur, eum qui nuntium tulerat requirunt, de clade loquuntur atque queruntur. Non pueros domi tenet imprudentia, non senes debilitas, non mulieres imbecillitas. Omnis aetatis cives tantum malum experti sunt. In foro deinde conveniunt atque ibi fortunam publicam questi bus perpentiuntur. Alii fratres aut filios aut parentes in pugna occisos deflent; alii cognatos, alii amicos, ipsis cognatis cariores; sic omnes privatis casibus querelam publicam miscent; arbitrantur se cum ipsa patri perituros esse, sibi ante oculos famem hostemque victorem proponentes. Cives, antiquas ruinas urbis et incendia recordantes, eas feliciores esse dicebant, quia numquam hostes tam feroces fuerant. Nunc autem neque classis in quam, sicut pridem, confugerent, supererat, nec exercitus, ut, eius virtute servati, pulchriora moenia possent exstruere.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Modo singolare per riconquistare una città - (Giustino)
Cum Assyrii descivissent et Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege unus de interfectoribus magorum, Zopyrus domi se verberibus lacerari toto corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi inopinanti se offert. Attonitum et quaerentem Dareum causas auctoremque tam foedae lacerationis, tacitus quo proposito fecerit edocet, formatoque in futura consilio transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. Ibi ostendit populo laniatum corpus, dicit ut patiatur se commune bellum gerere. Constituitur ergo dux omnium suffragio, et accepta parva manu semel atque iterum secunda proelia facit. Postremo universum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redigit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La leggenda di re Mida - (Igino)
Midas, rex Mygdonius, filius Matris deae, a Timolo sumptus est eo tempore quo Apollo cum Marsya fistula certavit. Cum Tmolus victoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam. Tunc Apollo indignatus Midae dixit: "Quale cor in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis". Quibus auditis, effecit ut asininas haberet aures. Eo tempore Liber1 pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. At Midae Liber pater ob beneficium dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret a se. Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quicquid tetigerat aurum fiebat. Cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.
…continua