Versioni Varie - Varie - Libro Dove sono i Camilli i Fabrizi i Curi

Aliquis dixerit: "Haec est igitur tua disciplina? sic tu instituis adulescentes? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?" Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque oruatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt. Heac tamen virtutes non solum in moribus nostris sed iam in libris quidem nun reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt! Neque solum apud nos id accidit, sed etiam apud Graecon, mutatis temporibus, alia praecepta exstiterunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Libro La carriera di Caio Mario - (Sallustio)

Per idem tempus Uticae forte Caio Mario, per hostias diis supplicanti, magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, ageret; Fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospera eventura. At illum iam antea ingens cupido consulatus exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et per omnem pueritiam altus Arpini, ubi primum aetas militiae patiens fuit, non Graeca facundia neque urbanis munditiis esse exercuit, sed stipendiis faciundis: ita inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo, ubi primum a populo tribunatum militarem petit, plerisque faciem eius ignorantibus, facile notus per omnes trius declaratur. deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestantibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat potestate dignus haberetur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Libro Chi è onesto non ha niente da nascondere - (Seneca)

Quidquid inter vicina eminet magnum est illic ubi eminet; nam magnitudo non habet modum certum: comparatio illam aut tollit aut deprimit. Navis quae in flumine magna est in mari parvula est; gubernaculum quod alteri navi magnum alteri exiguum est. Tu nunc in provincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur: eo tibi diligentius vivendum est. Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius. Rem dicam ex qua mores aestimes nostros: vix quemquam invenies qui possit aperto ostio vivere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit: sic vivimus ut deprendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare? Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem!
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L’oratore può usare favole e similitudini

Illae fabellae, quae, etiamsi originem non in Aesopo acceperunt (nam videtur earum primus auctor Aesiodus fuisse), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et, capti voluptate, facile iis quibus delectantur consentiunt. Liquide et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris humani corporis ad versus ventrem discordantibus fabula. Et Horatius ne in poemate quidem umile generis huius usum putavit in illis versibus: “Quod dixit volpe aegroto cauta leoni”. Proximas fabulis vires habet similitudo. Ut, si animum dicas excolendum esse, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac dumos, culta fruttus creat: aut, si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes formicasque, non modo muta sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare. Ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: “Ut corpora nostra sine mente, ita civica sine lege suis partibus uti non potest”.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L' apparenza inganna

Pater quidam filio caveam donavit in qua duae aves erant: luscinia atque psittacus. Puer caveam e fenestra suspendit atque pulcherrimas psittaci plumas spectabat dum ita spectat, luscinia suavissimam cantum incepit; psittacus contra tacebat. Tum puer: “Pater – inquit – psittacus pulcherrima avis est, luscinae contra tetras plumas habet, nolo eam” sed pater respondit : “Expecta, filii mi, forsitan quondam luscinia tibi psittaco carior erit”. Saepe puer duas aves spectabat sperans psittacus quoque dulcissimus cantus editurum esse: et psittacus raro iucundas voces edebat. Luscinia contra saepe cantu suavi pueri aures mulcebat. Tum puer patri: “Iure – inquit – dixisti lusciniam carissimam mii futuram esse. Possibile non credebam eam tam dulciter cantare!”. Haec fabula docet primam frontem saepe decipere.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L'amicizia

Amicitia pulchra et grata pueris et puellis, matronis et viris saepe est. Ab amicitia puerorum et virorum, puellam et dominarumanimi semper delectantur. Amicus generosus et bonus semper est. In vita amicum iuste putamus socium honestum: nam amicus semper bona consilia praebet. Semper ab amicis bona consilia praebentur et amicorum consilia diligenter in magnis vitae periculis auxilium dant.Amicorum consiliis et auxilio molestias vitae bene superamus Iuste viri antiqui amicitiam donum pretiosumdeorum putabant: nam longa amicitia saepe magnae letitiae causa est. Antiqui viri iuste dicebant: "Dii boni, amicos probos et generosos semper servate!".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L'infanzia di Giove

Iovi mater fuit Rhaea, Saturni uxor. Saturnus autem omnes filios suos crudeliter vorabat. Rhaea igitur Iovem, vix natum, fideli ancillae secreto commendavit. Ancilla infantem in insulam Cretam asportavit atque in abdito specu occultavit. Specus latus erat et profundus; saxei parietes hedera densa erant vestiti. Ibi multae nymphae habitabant: parvulum deum exceperunt et in cunabulis aureis collocaverunt. Divino infanti Amalthaea capra dedit lac purissimum et apes benigne mel dulcissimum confecerunt. Quotidie columbarum agmen e mari in speluncam advolabat et ambrosiam Saturni filio praebebat. Quotidie etiam de summis montibus devolabat aquila magna et sacra illa avis suavissimum nectar, deorum dearumque potionem, infanti suppeditabat. Sic nutritus est, ut deus immortalis, Iuppiter.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L'uccisione di Icario

Cum Liber pater ad homines descendisset ut suorum fructuum suavitatem atque iucunditatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale devenit. Iis utrem plenum vini donavit, ut in reliquas terras vinum propagarent. Icarius, plaustro onerato, cum Erigone filia et cane Maera in terram Atticam ad pastores devenit et vini suavitatem ostendit. Sed pastores, cum immoderatius bibissent, ebrii conciderunt; postea, existimantes Icarium sibi malum medicamentum dedisse, fustibus eum interfecerunt. Canis autem Maera ululans Erigonae monstravit ubi pater insepultus iaceret; at virgo, cum in locum venisset, super corpus parentis in arbore suspendio se necavit. Ob id factum Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. Athenienses de ea re ab Apolline responsum petierunt, iisque responsum est id evenisse quod Icarii et Erigones mortem neglexissent. Ideo de pastoribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem festum instituerunt; postea per vindemiam de frugibus Icario et Erigonae primum semper delibaverunt. At ii deorum voluntate in astrorum numerum sunt relati: Erigone signum Virginis, quam nos Iustitiam appellamus, dicta est, Icarius Arcturus appellatus est, canis autem Maera Canicula.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La fine di Fetonte

Sol a Phaetonte filio precibus olim urgebatur, ut aliquo singulari munere ostenderet omnibus divinam eius originem de qua Epaphus, filius Iovis, dubitaverat. Tum sol Phaetonti promisit quodlibet desiderium eius a se expletum iri. Iuvenis petivit per unam diem regimem currus Solis; Neque hoc a patre, quamvis aegre recusari potuit. Phaeton tamen vehementer ab eo admonitus est, ut iter medium caelum terraqueo teneret. Et primo quidem divini aequi eius imperio paruerunt; sed postea cum intellexissent alia manu cohiberi frena iam retineri non potuerunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La Guerra di Troia

Paris, Priami, Troiae regis, Hecubaeque filius, Helenam Menelao coniugi rapuerat; ideo Graeciae principes Troianis bellum indixerunt. Agamemnon, Graecorum dux, cum magna classe in Asiam pervenit, Troianorum fines invasit et ante Troiae moenia castra posuit; sic Troianum bellum initium habuit. Bellum diuturnum fuit: nam Graeci Troiam frustra decem annos obsederunt. In bello admiratione digna fuit praesertim Troianorum virtus: nam Troiani maiorum gloriam et libertatem semper strenue defenderunt, hostium copias numquam timuerunt, immo saepenumero fregerunt. Graeci enim solum equi lignei dolo moenium propugnaculum superaverunt et urbem invaserunt. Tum magna fuit Graecorum crudelitas: nam pueros ante ora parentum necaverunt, mulieres in servitutem redegerunt, postremo urbem incendiis diruerunt. Ex incendiis evasit Aeneas, matris Veneris auxilio, et post longos errores ad Latii litora cum parva comitum turba appulit.
…continua