Versioni Varie - Varie - Versione Cesare indice l'assemblea delle tribù galliche - (Cesare)
Nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris, in deditionem venire atque obsides sibi dari coegit. Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere ut instituerat indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere ei negotio videretur, concilium Lutentiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus civtatemque coniuxerant, sed ab consilio defectionis afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata, eodem die Caesar cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Discorso di Divicone - (Cesare)
Caesar cum hoc proelium commisisset, reliquas copias helvetiorum ut premere posset, pontem in arare aedificat atque ita exercitum traducit. Helvetii, repentino eius adventu cum essent attoniti, legatos ad eum mittunt; cuius legationis divico princeps fuit, qui bello cassiano dux helvetiorum fuerat. Is ita cum caesare egit: " Si pacem populus Romanus cum Helvetiis faciet, in eam partem venient atque ibi erunt Helvetii ubi eos Caesar constituit atque esset iussit; si autem bello vexare perseverabunt memores sint et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum". Quibus verbis caesar respondit deos immortales consuescere concedere res secundiores Romanis eorumque sociis atque se diviconis condiciones superbas accipere non posse. Itaque Divico, cum Caesarem numquam de pace acturum esse intellegeret, minaci vultu discessit atque in sua castra revenit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Eroismo di due fratelli aquitani - (Cesare)
Hostes, simul ac nostros equites conspexerunt, impetu facto, eos celeriter perturbaverunt. Rursus nostris resistentibus, consuetudine sua ad pedes desiluerunt et, subfossis equis compluribusque nostris deiectis, reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterrutos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectu agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et septuaginta; in his vir fortissimus, Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat et amicus a senatu nostro appellatus erat. Hic, cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit fortissime resistit. Cum, circumventus, multis vulneribus acceptis, cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo, se hostibus obtulit atque interfectus est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Cicerone esprime la sua gioia al ritorno dall'esilio - (Cicerone)
Quae est species Italiae! Quae celebritas oppidorum! Quae forma regionum! Qui agri! Quae fruges! Quae puchritudo Urbis! Quae humanitas civium! Quae rei publicae dignitas! Quae vestra maiestas! Tamquam bona valetudo iucundior est eis qui gravi morbo recreati sunt quam eis qui numquam aegro corpore fuerunt, sic ea omnia desiderata delectant magis quam adsidue percepta.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Cicerone, il questore della Sicilia - (Cicerone)
Cum quaestor in Sicilia fuissem, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum oninium defensionem susciterem. Me saepe esse pollicitum dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a rne requirerent, commodis eorum me non defuturum. Venisse tempus aiebant, non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem habere, quod eorum sirnulacra sanctissima C. Verres ex delubris sustulisset.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Somma giustizia, somma ingiustizia - (Cicerone)
Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud "summum ius summa iniuria" factum est iam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa peccantur ut ille qui cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae noctu populabatur agros quod dierum essent pactae non noctium indutiae. Ne noster quidem probandus si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium--nihil enim habeo praeter auditum --arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum cum ad locum venisset cum utrisque separatim locutum ne cupide quid agerent ne appetenter atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum finis sic ut ipsi dixerant terminavit; in medio relictum quod erat populo Romano adiudicavit. Decipere hoc quidem est non iudicare. Quocirca in omni est re fugienda talis sollertia.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Una gloria di Roma: la legislazione - (Cicerone)
Fremant omnes licet, dicam quod sentio: bibliothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi videtur XII tabularum libellus, si quis legum fontis et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare. Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperi, dignitatis? Cuius primum nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia fuisse in iure constituendo putanda est quanta fuit in his tantis opibus imperi comparandis.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Come mettersi in mostra quando si è di umili origini - (Cicerone)
Quorum prima aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii, simul ac iuvenes esse coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis contendere debent, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiam favetur. Sicut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt animi quam corporis, sic eae res, quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt quam ille, quas viribus. Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia simul cum pietate in parentes, in suos benevolentia. Facillime autem cognoscuntur adulescentes, qui se ad claros et sapientes viros conferunt: nam sic adferunt populo opinionem se eis fore similes, quos sibi delegerunt ad imitandum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Dedica del De senectute ad Attico - (Cicerone)
Mihi visum est de senectute aliquid ad te conscribere. Senectutis enim onere, aut iam urgentis aut certe adventatis, quod mihi tecum commune est et me ipsum levari volo, est et quidem id modice ac sapienter et ferre et laturum esse certo scio. Mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit ut hon solum omnes absterserit senectutis molestias, sed effecerrit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur laudari satis digne potuerit philosophia, cui qui pareat omne tempus vitae sine molestia posit degere. Hunc ergo librum de senectute ad te mittimus, in quo omnem sermonem tribuimus non fabularum personis – parum enim esset auctoritatis in fabulis - sed Marco Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio. Apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantes quo dille senectutem ferat, iisque facimus eum respondentem. Qui si eruditius videretur disputare quam consuevit ipse in suis libris, hoc attribuito greci litteris quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Diversità dei doveri secondo l'età - (Cicerone)
Non eadem sunt officia omnium aetatum, sed alia iuvenibus alia senioribus exercenda sunt. Nunc, cum de officiis universis dicturi simus, pauca de hac distinctione nobis dicenda sunt. Adulescentibus maxime senes verendi sunt atque, cum aliquid suscepturi sunt diligendi ex iis optimi, ut eorum consilium et auctoritatem sequantur. Nam imperitia et inscitia iuvenum legenda erunt senibus, qui longa aetate omnium rerum usum adepti sunt. Adulestentium prima aetas a libidinus arcenda este et exercendia in laboribus et animi sunt ut se iucunditati tradant, maxima temperantia iuvenibus adhibenda erit et servanda. Senibus autem labores corporis minuendi sunt;animi exercitationes augendae. Nam iter omnes constat quantum civibus et rei publicae eorum prudentia profutura sit.
…continua