Versioni Varie - Varie - Versione Catilina in Senato
Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, arripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent. (...) Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus «quoniam quidem circumventus» inquit « ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina extinguam ».
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Bisogna concedere alla mente momenti di riposo e svago
Non in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter, ut nunc mos est, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare. Danda est animis remissio: meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum ita animorum impetus assiduus labor franget. Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor. Ergo indulgendum est animo et dandum subinde otium.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Viximus, floruimus
Tu quod me hortaris, ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eius modi, ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? Quis ad me perferet? Quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. Viximus, floruimus: non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atqui ego, qui te confirmo, ipse me non possum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Augusto e i suoi successori
Augustus civium sententia deo similis erat. Nullus imperator in bellis ut Augustus felix fuit aut in pace moderatus. Per multos annos solus gessit imperium, civiliter vixit, in cunctos liberalis, in amicos fidus. Nullo tempore res Romana tam florens apparuit. Augustum mortuum cives divum appellaverunt. Tiberius succcessor rem publicam beatem sumpsit. Vespasianus, vita fuit illustris, in imperio moderatus. Sub Vespasiano Iudea Romano accessit imperio et Hierosolyma, urbs nobilis Palaestinae. Marcus Aurelius, philosophiae deditus Stoicae, non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus evasit. Is fortunatam rem publicam et fortitudine et mansuetudine reddidit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Vivere a lungo non è sempre un vantaggio
Si Gnaeum Pompeium, decus firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat. At nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit : vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio in quo prima acies senatus fuit ipsum imperatorem superfuisse; vidit Aegyptium carnificem et corpus satelliti praestitit. Etiamsi incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus erat : quid enim erat turpius quam Pompeium vivere beneficio regis? M. Cicero si illo tempore quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si, liberata re publica, servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit: non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, nec caedes nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.M. Catonem si a Cypro redeuntem mare devorasset, nonne illi bene actum foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare. Nunc annorum adiectio paucissimorum virum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem fugere, Pompeium sequi.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Cicerone visiterà un amico
Heri veni in Cumanum; cras ad te fortasse. Sed, cum certum sciam faciam te paulo ante certiorem. Etsi M. Caeparius mihi in silva Gallinaria obviam venisset et quaesissemque quid ageres dixit tu in lecto esse quod ex pedibus laborares. Tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam : non enim etiam arbitror concum etiam te arthriticum habere. Exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicus cenis sumptuosis. Nam multi vivant ut manducem, cum ego manducem ut vivam.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Il pianto di Achille
Pro plurimis gravissimisque proeliis et laboribus Achilles ancillam venustissimam obtinuérat, Briseidem nomine. Adulescens puellam vehementi impetu diligebat sed Agamemnon, rex potentior quam prudentior, Briseidem Achilli surripuit pro Chryseide, Chrysae patri reddita. Heros igitur, dolore et ira valde permotus, cum militibus suis pugna abstinuit. Sed tali modo belli exitus mutavit: nam sine Achillis auxilio Graeci in acie inferiores evadebant. Tum Patroclus, amicorum carissimus, Achillis consensu herois arma induit et Mirmidones ad pugnam duxit; Hector autem, Troiugenum fortissimus, aliquanto fortior Patroclo erat adversariumque acerrimo certamine prostravit. Tum Achilles, acerbissimo dolore adflictus, erravit diu iuxta pelagi ripas altissimos eiulatus edens atque divinam matrem invocans. Thetis e caeruleis undis emersit et suavissimis verbis filii dolorem lenivit, promittens satisfactionem de Agamemnonis iniuria atque poenas pro Patrocli caede.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La filosofia povera e nuda
Diogenes Athenis vivebat in maxima omnium rerum inopia: nam angustiorem cupam pro domicilio habebat. Catinum ligneum tantum in cupa philosophus possidebat. Quin etiam idem cum puerulum vidit, qui manibus aquam hauriebat, statim et catinum longius abiecit. Olim Alexander Magnus rex ad philosophum venit eique dixit; "Macedoniae, Graeciae et Asiae dominus ego sum: ergo totius orbis terrarum rex potentissimus sum. Quoniam maximas divitias ac infinitam potestatem habeo, pro Diogene omnia faciam, si ipse petiverit". Cui statim philosophus:"Hoc unum peto-inquit-; locum istum paulum muta, quia solem videre non possum". Tunc perturbatus Alexander discessit atque comitibus: "Diogenes philosophus- inquit-, quia veram sapientam possidet, divitior ac felicior quam Alexander rex profecto est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La strage di Vaga
Iugurtha postquam bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare, communire suos locos, arma, tela, servitia Romanorum allicere et eos ipsos qui in praesidiis erant pecunia temptare, prorsus nihil intactum neque quietem pati, cuncta agitare.
Igitur Vagae, quo Metellus praesidium imposuerat, principes civitatis inter se coniurant; nam vulgus ut plerumque solet, et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum rerum novarum, quieti et otio adversum.
Dein, die festo, centuriones tribunosque militares et ipsum praefectum oppidi Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant; eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant. Postea milites palantes inermos, ut solet in tali die, aggrediuntur. Idem plebei faciunt, alii edocti ab nobilitate alii studio talium rerum incitati
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La conclusione della guerra giugurtina
Contra Iugurtham, Numidarum regem, Q. Caecilius Metellus consul in Africam missus est. Is Romanorum exercitum, a prioribus ducibus corruptum, ingenti severitate et moderatione correxit et ad discipliniam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit, elephantes eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem accepit. Metello, qui iam finem bello positurus erat, successit C. Marius. Is Iugurtham et Bocchum, Muritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, superavit. Aliquanta oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit, capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam. Metello et Mario duos triumphos amplissimos decrevit senatus. Iugurtha, ante currum Marii, cum duobus filiis ductum est catenatus et mox, iussu consulis, in carcere strangulatus est.
…continua