Versioni Varie - Varie - Versione Magnifico convito di Serse

Xerxes, tertio anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus et fortissimis Persarum et Medorum inclytis et praefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem potentiae suae multo tempore, centum videcilet et octoginta diebus. Post hoc convivium invitavit omnem populum qui inventus est Suis, a maximo usque ad minimum.Et fuit convivium septem diebus in vestibulo horti et nemoris,quod regio cultu consitum erat. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, ustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Lisandro

Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis felicitate quam virtute partam: Athenienses enim in Peloponnesios bellum gerentes confecisse apparet. Id qua ratione consecutus sit, non latet: non enim virute sui exercitus, sed immodestia accidit adversariorum, qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant, dispalati in agris, relictis navibus, in hostium venerunt potestatem. Quo facto Athnienses se Lacedaemoniis dederunt. Hac victoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Una ninfa tramutata in eco

Saepius Echo, eximiae pulchritudinis nympha, de Iunone, Iovis uxore et divum regina, iurgia et contumelias dixerat et deae maxime invisa erat. Itaque statuit dea tam impudentem loquacitatem coercere et linguam stultae puellae oppressit. Echo nec surda nec muta fuit, sed, cum verbum audiebat, solium ultimam sillabam ore suo iterabat, nec verba integra pronuntiare valebat. Sic Narcissi, praestantis adulescentis, amorem deperdit, qui balbam puellam respuit. Tunc nympha in speluncam inter montes confugit neque umquam inde in lucem evasit. Ibi dolor miseram puellam confecit et contumpsit: corpus inedia evanuit, ossa in saxa conversa sunt et sola vox tem formosae virginis superstes fuit. Nec tamen Narcissus laetam vitam degit, quia dii infidelitatem adulescentis punire statuerunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Il nodo di Gordio

Alexander vehiculum quo Gordius vectus erat aspexit. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis et celantibus nexus. Antiqua oracula cecinerant eum Asia potiturum esse qui inexplicabile vinculum solvisset. Tum animo regis cupido incessit oraculi sortem implendi. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum illa expectatione suspensa haec sollicita temerari regis fiducia. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: "Nihil inquit interest quomodo solvantur." Igitur gladio ruptis omnibus nodis oraculi sortem vel elusit vel implevit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Aracne sfida Minerva

Minerva quia sapientiae dea appellata erat puellorum matronarumque operis praesidebat dearumque vestimenta texebat. Totius Graeciae puellae Minervam magistram vocabant sed in Lydia vivebat Arachne puella superba. Olim nymphae quoniam puellae Lydiae pulchra lina magnificasque telas viverant Arachnes operam laudabant et propter texturae peritiam obstupescebant. Puellae nymphae dixerunt: ”Minerva magistra tua est quod magna est tuae operae peritia”. Tum Lydia puella magnam superbiam ostendit et deam ad pugnam lacessivit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Le stelle

Praeter duodecim signa potentissima sidera in caelo: Septemtriones duo, maior et minor, qui numquam merguntur ideoque navium cursus regunt. Quorum alter Cynosura dicitur, Bootes, idem Arcturus. Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli obtinet partem. Pliades, quae latine Virgiliae dicuntur. Hyades, quae a nobis Subuculae dicuntur; quarum ortus et occasus a nautis et ab agricolis observantur. Canicula, cuius vis praecipue solstitio est. Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Saturnus Sol Luna Mars Mercurius Iuppiter Venus. Quae a Graecis planetae, a nobis erraticae dicuntur, qui ad arbitrium suum vagantur et motu suo hominum fata moderantur. Item adverso cursu contra caelum feruntur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Una madre celebre

Cornelia Scipionis Africani, qui Hannibale apud Zamam profligato Carthaginiensium potentiam prostravit, filia fuit et Sempronio Graccho, viro antiqua severitate et magno erga plebem studio, nupsit. Post immaturam coniugis mortem, qui filiam et duos filios. Tiberium et Gaium, ei reliquerat, ipsa filios in gremioeducavit, eorum mentes omnibus liberalibus disciplinis et animos maximis virtutibus ornavit. Cum olim Campana matrona armillas et gemmas, ornamenta sua, ei ostenderet, Cornelia liberos gloriosae mulieri exhibuit et: "Haec - inquit - sunt ornamenta mea". Tamen nimis superba et dura se praebuit. Nam filiorum ambitionem excitavit et post luctuosam eotum mortem, placide et sine lacrimis dictitabat: "Se ac vitam suam pro felicitate plebis devoverunt".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione I cento testimoni

Pauper agricola in parva casa haud procul a divitis argentarii villa habitabat. Argentarius homo improbus divitiarumque cupidus, agricolae praediolum vi occupavit, ut fundum suum augeret. Agricola igitur, ut gellum suum recuperaret, iniustum vicinum in iudicium vocare non dubitavit. Sed argentarius centum nummos iudici donavit, ut eius benevolentiam captaret. Praterea curavit ut multos testes, pecunia subornatos, arcesseret ut in causa sibi magno auxilio essent. Agricolae autem ne unus quidem testis erat, quia omnes vicini potentiam superbi argentarii valde timebant. Miser igitur homo multis cum lacrimis iudicem orabat ne iniurias adversarii neglegeret et sua iura confirmaret. Iudex, gravis atque integer vir, nummos, quos ab argentario dono habuerat, ostendens: "Noli timere; - inquit - tibi petenti ius reddetur. Ipse adversarius tuus centum testes in iudicium dedit, qui causam tuam confirmant. Agellum igitur tuum servabis."
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Proserpina

Ceres cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaessit, tandem aliquando eam esse apud inferos comperit, quia a Plutone, sive Orco, fratre Iovis, rapta fuerat.Pro qua re cum Iovis implorasset auxilium, ille respondit posse eam reverti, si nihil apud inferos gustasset.Illa autem Punici mali in Elysio grana gustaverat: inde Proserpina ad superos remeare non potuit.Ceres postea meruisse dicitur ut Proserpina sex esset cum matre mensibus, sex cum marito.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Dal terrore alla vittoria

Hannibal multis laboribus magnaque exercitus sui diminutione Alpes superavit. Nam in initinere Haud parvis numerus militum omnesque fere elephantes frigore et asperitates locorum perierunt. Tota Italia, cum Carthaginiensium ducem in summis Alpibus aspicit, magno terrore concutitur, statim pecora agrique deserunt, omnes familiae rusticanae silvas et ferarum cubilia petunt.De adventu hostium nuntio accepto, in omnibus urbibus matres pensa e manibus abiciunt, parvos liberos ad templa trahunt, ibique vario planctu ploratuque deos invocant, clades apud Trasimenum et Cannas dolore praesago praenuntiant. Sed cives Romani singulari patientia incommoda diutini acrisque belli tulerunt. Tandem P. Scipio, strenuus dux, traiecto in Africam exercitu Hannibalem ab Italiae vastatione revocavit et apud Zamam hostium copias vicit fugavitque. Sic Chartago, Romanae potentiae diu aemula et inimica, civium fortitudine imperatorisque virtute devicta est.
…continua