Versioni Varie - Varie - Versione Ulisse e Polifemo - (Igino)

Ulixes ad Cyclopem Polyphemum, Neptuni filium, pervenit. Huic responsum erat ab augure Telemo ut caveret ne ab Ulixe excaecaretur. Hic in media fronte unum oculum habebat et carnem humanam epulabatur. Qui, postquam pecus in speluncam redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam apponebat. Qui Ulixem cum sociis inclusit, sociosque eius consumere coepit. Ulixes cum videret eius immanitati atque feritati se resistere non posse, vino, quod a Marone acceperat, eum inebriavit, seque Utim vocari dixit. Itaque cum oculum eius trunco ardenti exueret, ille clamore suo ceteros Cyclopas convocavit eiusque e spelonca preclusa dixit: <>. Illi, credentes eum deidendi gratia dicere, neglexerunt. At Ulixes socios suos ad pecora alligavit et ipse se ad arietem; et ita exierunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Vita delle api - (Isidoro)

Apes sic appellantur vel quod pedibus invicem se adligunt, vel quod sine pedibus nascuntur: postea enim et pedes et alas accipiunt. Ista laboriosa insecta incolunt sedes aptas ad officium generandi mellis, domicilia mira arte componunt, ex variis floribus favum condunt et castra e cera innumera prole replent. Quoniam inter alvearia bella sunt et apes proelia movent, copias et duces suos habent. Ut multi dicunt, apes de pecudum cadaveribus nascuntur. Nam pro his creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ita ex putrefacto cruore vermes creantur et postea vermes apes faciunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La rivoluzione di Caio Gracco - (Lhomond)

caium gracchum idem furor, qui fratrem tiberium, invasit. seu fraternam necem vindicandi, seu regem potentiam comparandi causa, vix tribunatum adeptus est, cum pessima coepit inire consilia; maximas largitiones fecit; aerarium effudit; legem frumentariam ferendo, plebem adiuvavit. perniciosis gracchi consiliis, quanta poterant contentione, obsistebant omnes boni, in quibus maxime piso, vir consularis. decretum a senatu latum est, ut videret consul opimius, ne quid detrimenti res pubblica caperet. caius gracchus, armata familia, aventinum occupaverat. quamobrem consul ad arma populum vocavit et caium aggressus est; qui, pulsus, dum a templo dianae disiliit, telum intorsit; et cum iam a satellibus opimii comprehenderetur, iugulum servo praebuit; qui dominum, et mox semitipsum super domini corpus, interemit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Augusto compra il materasso di un senatore - (Macrobio)

Augustus, cum ruri in villa sua esset atque iniqua febricula laboraret, plurimas noctes inquietas agebat. Praeterea non amplius horas quinque quiescere poterat, cum creber tristisque noctuae cantus eius somnum perturbaret; unde eveniebat ut nocte saepissimae e somno repente excuteretur. Tum imperator lectorem arcessebat ut ille voce submissa somnium conciliaret. Olim Augustus, cum audivisset senatorem, quamvis aere alieno oppressum, artissime dormire esse solitum, confestim misit in urbem servum ut etiam magno pretio senatoris culcitam emeret. Amicis quaerentibus cur tantopere illam culcitam possidere cuperet, Augustus ait: “Culcita in qua homo aere alieno oppressus semper tranquille dormire potuit certe etiam mihi somnum conciliabit”.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Catone il Censore - (Nepote)

Multum rei publicae profuit domi bellique m. porcius cato. Huic homini in omnibus rebus acre ingenium singularisque industria ac diligentia interant: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Adulescens bello punico secundo, proelio apud senam, quo cecidit hasdrubal, frater hannibalis, interfuit. In hac pugna eius opera magni existimata est. Consul ex hispania triumphum deportavit. P. cornelius scipio africanus, qui tunc principatum in civitate obtinebat , eum de provincia depellere et ipse ei succedere cupivit, neque hoc per senatum efficere potuit, quod illis temporibus non potentia, sed iure res publica administrabatur. Catonis animi asperitas et integritas vitae praecipuecollaudatae sunt. Censor cum L. Valerio Flacco - cum eodem consulatum gesserat - creatus, severe praefuit ei potestati: nam mores corruptos civium suorum correxit, luxuriae ac sumptui obfuit. Usque ad extremam aetatem rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit; a pluribus accusatus, semper omni crimine liberatus est. Constat eundem ab adulescentia orationes confecisse, senem libros historiarum scripsisse, qui <> inscribuntur: in iis res gestas populi romani narravit, bellorum duces non nominavit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Le eccessive aspettative degli ateniesi causano la rovina di Alcibiade - (Nepote)

libertate athenis restituta, laetitia Alcibiadis non nimis fuit diuturna. Nam, postquam decreti sunt et honores summi ac tota res publica domi bellique tradita est eius unius arbitrio, cum duobus collegis et cum ingenti classe vectus est in Asiam, ut Cymen, opulentum oppidum, in Athenarum potestatem redigeret. Quoniam irrita protrahebatur expeditio, Athenienses sibipersuaserunt ut alcibiades, eximiae virtutis ac summi conilii imperato, neglegenter aut malitiose rem ageret. Alii memorabant eum bello Peloponnesiaco Lacedaemoni se dedisse sine cura patriae, alii plane denuntiabant eum corruptum esse a Persarum rege ne Cymen caperet. Itaque ei putamus summo malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis eius: multi timebant ne, secunda fotuna masgnisque opius incensus, tyrannidem concupisceret. Itaque inimici civitatem induxerunt ut ei magistratum abrogaret et alium in eius locum subsitueret.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Trionfale ritorno di Alcibiade ad Atene - (Nepote)

Cum obviam his- Alcibiadi, Therameni et Thrasibulo – universa Atheniensium civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit ominium expectatio visendi Alcibiadem, ut ad eius triremem vulnus conflueret, proinde ac si solus advenisset. Populus enim putabat adversas superiores et praesendes secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum et Lacedemoniorum victorias culpae sue tribuebant, quod talem virum civitate expulissent. Nam postquam exercitui praesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse valuerant. Cum etiam Theramenes et Thrasybulus venissent in Piraeum, tamen omnes unum illum laudibus celebrabant. Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, remiscens pristini tempores acerbitatem. Postquam in urbem venit, contione advocata, sic verba fecit, ut omnes lacrimaverint eosque accusaverint, qui patria eum pepulerant
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Sulla Poesia - (Petronio)

Multos iuvenes carmen decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. [...] Ceterum neque generosior spiritus vanitatem arnat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat "odi profanum vulgus et arceo". Praeterea curandum est ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria [...] praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Rimpianto per l'immatura scomparsa di una ragazza - (Plinio il Giovane)

Tristissimus haec tibi scribo, quod amici nostri filia minor defuncta est. Qua puella nihil umquam festivius, amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi. Annum quartum decimum agebat, sed iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat, et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia. Quam studiose, quam intellegenter lectitabat! Ut parce custoditeque ludebat! Qua temperantia, qua patientia, qua etiam constatia illa novissimam valetudinem tulit! Medicis obsequebatur, sororem, patrem adhortabatur, ipsamque se, destitutam corporis viribus, vigore animi sustinebat. Duravit hic vigor illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris. O triste plane acerbumque funus! Iam destinata erat egregi iuveni, iam electus erat nuptiarum dies. Quod gaudium quo maerore mutatum est!
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Plinio è preoccupato per la salute di Tito Aristone - (Plinio il Giovane)

Perturbat me longa et pertinax valetudo Titi Aristonis, quem singulariter et miror et diligo. Nihil est enim illo gravior sanctior doctior. Quam peritus ille et privati iuris et publici! quantum rerum, quantum exemplorum novit! Nihil est quod discere velis quod ille docere non possit; mihi certe quotiens aliquid novique scire cupio, ille thesaurus est. Itaque et mea et omnium amicorum permagni interest, ut ille convalescat. Mirareris, si hic esses quanta constantia hanc valetudinem teleret, ut doloris patiens sit, ut compos sui. Vir enim tantae fortitudinis est, ut nullo cruciatu frangatur. Itaque, etsi scio sapiens esse doloreti ferre,hanc animi magnitudine vehementer admiros.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Scherzo come i grandi del passato - (Plinio il giovane)

Facio non numquam versiculos severos parum, facio; nam et comoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicos intellego; aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum. Nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos gravissimos sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur. Ab illis autem quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo verum etiam lusus exprimere laudabile est. An ego verear ne me non satis deceat, quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, L. Sullam, Q. Catulum, Q. Scaevolam, Servium Sulpicium, Varronem, C. Memmium, Annaeum Senecam et, si non sufficiunt exempla privata, Divum Iulium, Divum Augustum, Divum Nervam, Tiberium Caesarem?
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Vini a Roma - (Plinio il Vecchio)

Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano; quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis; quam a Baiano lacu Ostiam usuqe navigabilem incohaverat. Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano; cura culturaque id collegera; exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium. E Faustinianus circiter IIII milia passuum a vico Cedicii, qui vicus a Sinuessa VI M passuum abest. Nec ulli nunc vino moaior auctoritas; solo vinorum flamma accenditur, tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingut, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Riflessione sugli studenti - (Quintiliano)

Minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exsultandique in laudando licentia: quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. Illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis: supervacua enim videntur cura ac labor parata quidquid effuderint laude.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Tipi di studenti - (Quintiliano)

Magister perspiciat quo modo tractandus sit discipulus. Sunt quidam, nisi institteris, remissi; quidam imperia asperiora non tolerant quoasdam continet metus, quosdam debilitat, alios continua zio extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille puer detur, quem laus excitet, gloria iuvet, qui victus fleat. Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, uhnc honor excitabit, in hoc desidia numquam vereor.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Avidità e bramosia di potere corrompono le antiche virtù - (Sallustio)

Sed ubi labore atque iustitia res pubblica crevit, reges meagni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Chartago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aextumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Esortazione di Roma a Cesare - (Sallustio)

Si tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent: "O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxumam in terris, domum familiamque in patria clarissimam, praeterea bonas artis, honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et paremia belli. Pro iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus, sed ut ei libertatem eversam restituas. Qua re patrata, profecto per gentes omnes fama virtutis tuae volitabit. Namque hac tempestate tamentsi domi militiaque praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis est. Si vero urbem amplissimo nomine et maxumo imperio prope iam ab occasu restitueris, quis te clarior, quis maior in terris fuerit?".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Testamento di Micipsa - (Sallustio)

Parvum ego, Iugurtha, te, amisso patre, sine spe, sine opibus, in regnum meum accepi, existumans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res me decepit. Nam, ut alia egregia et magna a te facta omittam, novissime rediens Numantia, meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti. In Hispania nomen familiae nostrae renovatum est: postremo - quod difficillimum inter mortales est - gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem te moneo obterstoque ut hos filios meos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, sed amici; quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quid autem amicius quam frater fratri? Equidem ego regnum vobis trado: firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Virtù dei romani antichi - (Sallustio)

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima minima avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici domi parci in amicos fideles erant. Duabus his artibus audacia in bello ubi pax evenerat aequitate seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta haec habeo quod in bello saepius vindicatum est in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Sapienza e Filosofia - (Seneca)

Primum itaque, si videtur tibi, dicam inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet. Sapientiam quidam ita finierunt ut dicerent divinorum et humanorum scientiam; quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiecto, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliterfinirent: alii studium illam virtutis esse dixerant, alii studium corrigendae mentis; a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis. Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse; neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc itur. Sapientia est quam Graeci sophìam vocant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Impegno e disimpegno del saggio - (Seneca)

Duae maxime et in hac re dissidentsectae, Epicureorum et Stoicorum, sedutraque ad otium diversa via mittit.Epicurus ait: "non accedet ad rempublicam sapiens, nisi si quidintervenerit"; Zenon ait: "accedet ad rempublicam, nisi si quid impedierit." Alterotium ex proposito petit, alter ex causa; causa autem illa late patet. Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus inpendet; si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum eritadmissura res publica, si valetudo illumimpediet, quomodo navem quassamnon deduceret in mare, quomodonomen in militiam non daret debilis, sic ad iter quod inhabile sciet non accedet. Hoc nempe ab homineexigitur, ut prosit hominibus, si fieripotest, multis, si minus, paucis, siminus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit, non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus iis, quibus melior factus prodesse potuisset ; sic quisquis bene de se meretur, hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat.
…continua