Versioni Varie - Varie - Versione Grande ma non saggio

Alexander ille, qui Magnus est appellatus, qui Persas et Hyrcanos et Indos fugavit atque subegit, regum quidem et infinitarum gentium victor evasit, non sui. Magnus igitur iure propter bellicam laudem atque res gestas vocari potest, sed nec beatus vixit nec sapiens. Non sapiens: nemo enim sapiens umquam exstitit qui continentiam et moderationem despiceret: quas virtutes Alexander in superbiam atque lasciviam vertit, Persicae vestis ornatum requirens et purpureum diadema quale Dareus habuerat; superbiam vero habitus insolentia animi sequebatur. At ne beatus quidem fuit: nam cum Clitum amicum interemisset, statim ut ira deferbuit, sceleris conscientia exagitatus, cum tanto dedecori nollet esse superstes, vix amicorum precibus est devictus ut sibi parceret atque cibum sumeret.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione I Pigmei

Pygmaei, populus fabulosus parvulorum hominum, in Africa apud Oceanum habitant, ut multi fabularum scriptores narrant. Quorum natio est non corporis voluptatibus dedita, sed bellicosa, ad labores impigra: nam agrorum culturae dant operam et cibaria in hiemem in horreis servant, ut formicae. Eorum casae luto construuntur. Veris tempore cum gruibus pugnant: grues enim semina in Pygmaeorum agris vastant et summae inopiae sunt causa. Tunc Pygmaei in arietum caprarumque dorsis insidunt et, cum ad mare descenderint, ova pullosque gruum devorant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Protesilao

Achivis fuit responsum, qui primus litora Troianorum attigisset periturum, cum Achiui classes applicuissent, ceteris cunctantibus Iolaus Iphicli et Diomedeae filius primus e naui prosiluit, qui ab Hectore confestim est interfectus; quem cuncti appellarunt Protesilaum, quoniam primus ex omnibus perierat. Quod uxor Laodamia Acasti filia cum audisset eum perisse, flens petit a diis ut sibi cum eo tres horas colloqui liceret. quo impetrato a Mercurio reductus tres horas cum eo collocuta est; quod iterum cum obisset Protesilaus, dolorem pati non potuit Laodamia.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Trittolemo

Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, devenit ad Eleusinum regem, cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem lactantem simulavit. Hanc regina libens nutricem filio suo recepit. Ceres cum vellet alumnum suum immortalem reddere, interdiu lacte divino alebat, noctu clam in igne obruebat. Itaque praeterquam solebant mortales crescebat; et sic fieri cum mirarentur parentes, eam observaverunt. Cum Ceres eum vellet in ignem mittere, pater expavit. Illa irata Eleusinum exanimavit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit. Nam fruges propagatum currum draconibus iunctum tradidit, quibus vehens orbem terrarum frugibus obsevit. Postquam domum rediit, Celeus eum pro benefacto interfici iussit. Sed re cognita iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris nomine Eleusinum nominavit, Cererique sacrum instituit, quae Thesmophoria Graece dicuntur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Alcesti

Alcestim Peliae et Anaxibies Biantis filiae filiam complures proci petebant in coniugium; Pelias vitans eorum condiciones repudiavit et simultatem constituit ei se daturum, qui feras bestias ad currum iunxisset et Alcestim in coniugio avexisset. Itaque Admetus ab Apolline petiit, ut se adiuvaret. Apollo autem, quod ab eo in servitutem liberaliter esset acceptus, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille Alcestim avexit. Et illud ab Apolline accepit, ut pro se alius voluntarie moreretur. Pro quo cum neque pater neque mater mori voluisset, uxor se Alcestis obtulit et pro eo vicaria morte interiit; quam postea Hercules ab inferis revocavit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La vendetta di Oreste

Orestes Agamemnonis et Clytaemnestrae filius postquam in puberem aetatem venit, studebat patris sui mortem exsequi; itaque consilium capit cum Pylade et Mycenas venit ad matrem Clytaemnestram, dicitque se Aeolium hospitem esse nuntiatque Orestem esse mortuum, quem Aegisthus populo necandum demandaverat. Nec multo post Pylades Strophii filius ad Clytaemnestram venit urnamque secum affert dicitque ossa Orestis condita esse; quos Aegisthus laetabundus hospitio recepit. Qui occasione capta Orestes cum Pylade noctu Clytaemnestram matrem et Aegisthum interficiunt. Quem Tyndareus cum accusaret, Oresti a Mycenensibus fuga data est propter patrem; quem postea furiae matris exagitarunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Tebe d'Egitto: gli obelischi e i geroglifici

Est in Aegypto urbs, quam hecatompylos Thebas institutores cognominarunt , quod centum portis praedita est. In urbe, inter templa ingentia diversaque signa exprimentia Aegyptorum numinum imagines, obeliscos vidimus multos, aliosque iacentes et comminutos, quos antiqui reges montium venis excisos erectosque dis superis in religione dicaverunt. Est autem obeliscus exacutus lapis qui ad proceritatem consurgit excelsam et radii imagini similis est. Formarum autem undique innumeras notas incisas gerit, quas hieroglyphicas appellant. Nam antiqui Aegyptii non praestituto numero litterarum, sed volucrum, arborum, ferarumque formis expresserunt omnia quae mens concipere potest. Has formas reges in obeliscis sculpserunt: ita suae gloriae memoriam ad sequentes aetates tradiderunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Timoteo

Cornelius Nepos in libro De excellentibus ducibus exterarum gentium narrat Timotheum Atheniensem, Cononis filium, gloriam paternam multis virtutibus auxisse. Frugi enim, disertissimus, impigerrimus, laboriosissimus et rei militaris peritissimus fuit. Plurima Timothei facta praeclara et illustria sunt: Olynthios et Byzantios bello subegit, Samon insulam cepit et restituit Atheniensium rei pubblicae sine ulla publica impensa. Adversus Cotum regem bella gravissima gessit, postea Cyzicum obsidione liberavit, Corcyram sub Atheniensium imperium regedit sociosque dein adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas, omnesque gentes quae mare adiacent. Quare Lacedaemoniide diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iustis legibus constituerunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La donnola nella bottega del fabbro

Mustela, praedae cupida, officinae ianuam apertam invenit, intrat et escam intus quaerit. Dum cunctas officinae latebras pervestigat, limam in tabula positam videt et lingua lambit, sed nullas delicias sentit nec inediam suam sedare potest. Tum lima stultam feram irridet et dicit: "Magnam stultitiam ostendis, avida mustela: cur enim in officina escam inter limas quaeris et frustra linguam tuam contra limam duram et asperam laceras? Hic nulla escae copia est, nec limis longam inediam tuam sedare poteris".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Ottaviano e Antonio

Post crebras diutinasque contentiones Octavianus atque Antonius, Romani duumviri, foedus societatemque patraverunt. Octavianus Italiam Hispaniamque obtinuerat, Antonio contigerat Orientis regionum imperium. Octavianus claris operibus vitaeque integritate civium admirationem excitabat. Antonius Alexadriae domicilium constituerat atque inter divitiarum illecebras molliter vivebat cum Cleopatram. Aegypti domina. Praeterea Cleopatrae amore atque impulsu Romano imperio interitum parabat. Senatus igitur, Octaviani iussu, bellum Antonio Aegyptique reginae indixit.
…continua