Versioni Varie - Varie - Versione Catilina in Senato
Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, arripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent. (...) Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus «quoniam quidem circumventus» inquit « ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina extinguam ».
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Bisogna concedere alla mente momenti di riposo e svago
Non in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter, ut nunc mos est, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare. Danda est animis remissio: meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum ita animorum impetus assiduus labor franget. Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor. Ergo indulgendum est animo et dandum subinde otium.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Viximus, floruimus
Tu quod me hortaris, ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eius modi, ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? Quis ad me perferet? Quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. Viximus, floruimus: non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atqui ego, qui te confirmo, ipse me non possum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Augusto e i suoi successori
Augustus civium sententia deo similis erat. Nullus imperator in bellis ut Augustus felix fuit aut in pace moderatus. Per multos annos solus gessit imperium, civiliter vixit, in cunctos liberalis, in amicos fidus. Nullo tempore res Romana tam florens apparuit. Augustum mortuum cives divum appellaverunt. Tiberius succcessor rem publicam beatem sumpsit. Vespasianus, vita fuit illustris, in imperio moderatus. Sub Vespasiano Iudea Romano accessit imperio et Hierosolyma, urbs nobilis Palaestinae. Marcus Aurelius, philosophiae deditus Stoicae, non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus evasit. Is fortunatam rem publicam et fortitudine et mansuetudine reddidit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Vivere a lungo non è sempre un vantaggio
Si Gnaeum Pompeium, decus firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat. At nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit : vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio in quo prima acies senatus fuit ipsum imperatorem superfuisse; vidit Aegyptium carnificem et corpus satelliti praestitit. Etiamsi incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus erat : quid enim erat turpius quam Pompeium vivere beneficio regis? M. Cicero si illo tempore quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si, liberata re publica, servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit: non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, nec caedes nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.M. Catonem si a Cypro redeuntem mare devorasset, nonne illi bene actum foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare. Nunc annorum adiectio paucissimorum virum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem fugere, Pompeium sequi.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Cicerone visiterà un amico
Heri veni in Cumanum; cras ad te fortasse. Sed, cum certum sciam faciam te paulo ante certiorem. Etsi M. Caeparius mihi in silva Gallinaria obviam venisset et quaesissemque quid ageres dixit tu in lecto esse quod ex pedibus laborares. Tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam : non enim etiam arbitror concum etiam te arthriticum habere. Exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicus cenis sumptuosis. Nam multi vivant ut manducem, cum ego manducem ut vivam.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Il pianto di Achille
Pro plurimis gravissimisque proeliis et laboribus Achilles ancillam venustissimam obtinuérat, Briseidem nomine. Adulescens puellam vehementi impetu diligebat sed Agamemnon, rex potentior quam prudentior, Briseidem Achilli surripuit pro Chryseide, Chrysae patri reddita. Heros igitur, dolore et ira valde permotus, cum militibus suis pugna abstinuit. Sed tali modo belli exitus mutavit: nam sine Achillis auxilio Graeci in acie inferiores evadebant. Tum Patroclus, amicorum carissimus, Achillis consensu herois arma induit et Mirmidones ad pugnam duxit; Hector autem, Troiugenum fortissimus, aliquanto fortior Patroclo erat adversariumque acerrimo certamine prostravit. Tum Achilles, acerbissimo dolore adflictus, erravit diu iuxta pelagi ripas altissimos eiulatus edens atque divinam matrem invocans. Thetis e caeruleis undis emersit et suavissimis verbis filii dolorem lenivit, promittens satisfactionem de Agamemnonis iniuria atque poenas pro Patrocli caede.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La filosofia povera e nuda
Diogenes Athenis vivebat in maxima omnium rerum inopia: nam angustiorem cupam pro domicilio habebat. Catinum ligneum tantum in cupa philosophus possidebat. Quin etiam idem cum puerulum vidit, qui manibus aquam hauriebat, statim et catinum longius abiecit. Olim Alexander Magnus rex ad philosophum venit eique dixit; "Macedoniae, Graeciae et Asiae dominus ego sum: ergo totius orbis terrarum rex potentissimus sum. Quoniam maximas divitias ac infinitam potestatem habeo, pro Diogene omnia faciam, si ipse petiverit". Cui statim philosophus:"Hoc unum peto-inquit-; locum istum paulum muta, quia solem videre non possum". Tunc perturbatus Alexander discessit atque comitibus: "Diogenes philosophus- inquit-, quia veram sapientam possidet, divitior ac felicior quam Alexander rex profecto est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La strage di Vaga
Iugurtha postquam bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum, civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare, communire suos locos, arma, tela, servitia Romanorum allicere et eos ipsos qui in praesidiis erant pecunia temptare, prorsus nihil intactum neque quietem pati, cuncta agitare.
Igitur Vagae, quo Metellus praesidium imposuerat, principes civitatis inter se coniurant; nam vulgus ut plerumque solet, et maxime Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum rerum novarum, quieti et otio adversum.
Dein, die festo, centuriones tribunosque militares et ipsum praefectum oppidi Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant; eos omnes praeter Turpilium inter epulas obtruncant. Postea milites palantes inermos, ut solet in tali die, aggrediuntur. Idem plebei faciunt, alii edocti ab nobilitate alii studio talium rerum incitati
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La conclusione della guerra giugurtina
Contra Iugurtham, Numidarum regem, Q. Caecilius Metellus consul in Africam missus est. Is Romanorum exercitum, a prioribus ducibus corruptum, ingenti severitate et moderatione correxit et ad discipliniam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit, elephantes eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in deditionem accepit. Metello, qui iam finem bello positurus erat, successit C. Marius. Is Iugurtham et Bocchum, Muritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, superavit. Aliquanta oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit, capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam. Metello et Mario duos triumphos amplissimos decrevit senatus. Iugurtha, ante currum Marii, cum duobus filiis ductum est catenatus et mox, iussu consulis, in carcere strangulatus est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Il lupo e il contadino falso
Ut venatorem vitaret,lupus in silva se celavit et rogavit agricolam ne venatori locum indicaret ubi ipse lateret. Cum autem venator pervenisset et rogavisset ut lupi perfugium indicaret astutus agricola respondit: "Vidi lupum,sed sinistra parte fugit".Simul autem oculos convertebat in dexteram partem et indicabat locum ubi lupus latebat. Venator tamen cum signum non intellexisset, festinanter sinistra parte abiit. Tunc agricola dixit lupo:
"Vide quanta calliditate te celaverim; praemium fidelitatis meae exspecto".
Rispondit ei animal: "Gratias ago tuae linguae, sed oculis tuis falsis caecitatem opto".
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Catone il censore versione
Multum rei publicae profuit domi bellique M. Porcius Cato. Huic homini in omnibus rebus acre ingenium singularisque industria ac diligentia inerant: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Adulescens bello Punico secundo, proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis, interfuit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Agostino e l'impero romano - (Agostino)
Potestas regni atque imperii dar ipotest solum a Deo vero, qui datarus est felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum vero terrenum et pii set impiis, sicut ei placet, et Deo nihil ingiuste placet. Unus igitur verus Deus, qui numquam deserturus est nec deserturus erit genus humanum, antiquitus Romanis regnum dedit. Mundus igitur atque universum totum plane a Domino uno et vero regitur et gubernatur, ut ei placet: causae occultae sunt, at numquam iniustae. Sic etiam tempora bellorum sunt in Domini arbitrio, sicut in eius iusto sudicio est misericordia vel adterere vel ricreare genus humanum, ita ut alia bells citius, alia tardius finiantur. Cristiani ergo sempre magna cum fide Deum verum orare debent.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La Seconda Guerra Punica - (Ampelio)
Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit. Romani bellum moverunt quod Hannibal contra foedus Saguntum delevisset. Prim clades huius belli a Romanis apud Ticinum accepta est, secunda apud Trebiam, vulnerato Flacco consule; tertia apud Trasimenum, vastato Flaminii exercitu; quarta apud Cannas, cum duo Romanorum exercitus vastati essent, Pauli consulis morte, Terentii Varronis fuga. Postea vero tres duces Punici belli gloriam sibi iure vindicant: Fabius Cunctator quod Hannibalem, imminentem urbi, mora fregit; Marcellus quod primus Hannibali apud Nolam restitit et inclinatam eius aciem penitus trucidavit; Claudius Nero quod venientem ab Hispania Hasdrubalem cum ingentibus copiis ingenti proelio vicit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Le imprese di Augusto - (Augusto)
Annos undegivinti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. Eo nomine senatus in ordinem suum me adlegit et imperium mihi dedit. Populus autem eodem anno me consulem, cum consul uterque in bello cecidisse, creavit. Qui parentem meum necaverunt, eos in exsilium expuli et postea bellum inferentes rei publicae vici bis acie. Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Milia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in municipia sua, stipendiis emeritis, milia aliquanto plura quam trecenta. Naves cepi sescentas. In consulato septimo senatus consulto Augustus appellatus sum. In triumphis meis ducti sunt ante carrum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdecies cum scribebam haec, et annum agebam septuagesimum sextum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Scontro nella palude - (Aulo Irzio)
Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis. Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt, nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La regola benedettina - (Benedetto da Norcia)
Facto autem primo signo Nonae horae, deiungant ab opera sua singuli, et sint parati dum secundum signum pulsaverit. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. In Quadragesimae vero diebus, a mane usque tertiam plenam vacent lectionibus suis, et usque decimam oram plenam operentur quod eis iniungitur. In quibus deibus Quadragesimae, accipiant omnes sinculos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Purificazione del campo - (Catone)
Agrum lustrare sic oportet…Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicito:
Mars pater te precor quaesoque uti sies volens propitius mihi domo familiaeque nostrae quoius rei ergo agrum terram fundumque meum
suovitaurilia circumagi iussi uti tu morbos visos invisosque viduertatem vastitudinemque calamitates intemperiasque prohibessis defensas averruncesque utique tu fruges frumenta vineta virgultaque grandire dueneque evenire siris, pastores pecuaque salva servassis duisque duonam salutem valetudinemque mihi domo familiaeque nostrae. Harumce rerum ergo, sicuti dixi, macte hisce suovitaurilibus latenti immolandis esto;
Mars pater, eiusdem rei ergo macte hisce suovitaurilibus lactentibus esto.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Vercingetorige si ritira ad Alesia - (Cesare)
Fugato omni Gallorum equitatu, Vercingetorix copias reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta e castris educi et se subsequi iussit. Caesar, impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum , circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis, altero die apud Alesiam castra posuit. Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatus eorum, cui maxime confidebant, pulsus erat, Caesar, cohortatus ad laborem milites, urbem circumvallare instituit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Cesare e Vercingetorige si preparano ad affrontarsi - (Cesare)
Vercingetorix, castris prope oppidum in monte positis, mediocribus circum se intervallis, separatim singularum civitatum copias collocaverat atque, omnibus eius iugi collibus occupatis, horrible speciem praebebat, principesque earum civitatum, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum seu quid administrandum videretur, neque ullum diem intermittebat quin equestri proelio quid esset animi ac virtutis in suis periclitaretur, erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis egregie munitus atque ex omni parte circumcisus, quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione prohibituri Gallos videbantur. Sed is locus praesidio ab his non infirmo tenebatur. Tamen siloentio noctis Caesar, ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio, potitus loco, duas ibi legiones collocavit.
…continua