Versioni Varie - Varie - Versione Racconti su Saturno

Saturnus deus erat Romanosque magna cum benevolentia regebat ac protegebat. In scholis autem a magistris de Saturnomira fabula narratur, a poetis composita. "Olim", narrat magister, "a love filio Saturnus, universi ac deum dominus, regno expellitur; tunc ex Olympo in Italiam venit atque in Latio receptaculum invenit; ibi enim ab incolis comiter excipitur et Latinorum regnum obtinet. Tum vero inter paeninsulae incolasconcordia atque benevolentia vigebant,quia Saturnus regni fundamentum in iustitia ac temperantia ponebat. Ideo Saturni regnum adhuc grata memoria celebratur: nam Saturni aevum aureum, Italiae terra autem etiam Saturnia appellantur; a Romae incolis, denique, quotannis etiam nunc ad Saturni memoriam magna frequentia ac magnificentia ludis iocisque Saturnalia aguntur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un uomo energico, nonostante l'età

Multi homines annorum impetui resistunt et senectutis vitia et incommoda diligenti constantia compensant, contra aetatem tamquam contra morbum constanti nisu pugnant, valetudinem curant, exercitationes modicas adhibent, cibo et potui non indulgent. Quattuor robustos filios, quinque filias, magnam domum, magnum clientium numerum Appius Claudius, cum iam senes et caecus esset et magistratus gerere desiisset, tanta auctoritate regebat ut aspectu suo in omnes maximum metum et reverentiam iniceret. Nam animum semper intentum tamquam arcum habebat nec languescens cedebat senectuti, sed auctoritatem in suos quotidie exercebat. Neque tamen familiae vel servis vel vicinis invisus erat, sed ab omnibus laudabatur, quia non solum iussu et auctoritate sed aequitate domum regebat. In Appii domo vigebat Romana disciplina et patrii mores religiose servabantur, in senatu maxime valebat sententia tam severi senis. Ita usque ad ultimum spiritum domum suam maxima industria et laudabili auctoritate rexit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Amara fine di Annibale

Rex igitur Prusias, ut senatoribus Romanis obtemperaret, hospitem prodere non dubitavit et locum, in quo Hannibal latebat, legatis ostendit. Tum postero die legati magna armatorum multitudine undique circumdederunt arcem in qua dux Carthaginensis erat, cui iam nulla salutis via superat. Proditione cognita, Hannibal magno maerore affectus est atque, nolens vivus in hostium manus venire, mortem statim sibi conscivit veneno, quod secum ferre solebat.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Orazi e Curiazi

Romani cum albanis bellum gerebant; sed neuter exercitus victoriam habebant, quod milites paribus viribus pugnabant. Multi milites in acribus proeliis gravia vulnera acceperant et propter vulnera animam efflaverant. Tum dux romanus dixit: " tres inuvenes romani cum tribus iuvenibus albanis certabunt: victoria romanorum vel albanorum erit victoria romanae vel albae". Erant inter milites romanos tres frates quibus nomen erat Horatii, et inter milites albanos totidem fratres, quibus nomen erat Curiatii. Tum fratres Horatiii forti animo cum fratibus Curiatiis strenuissime pugnaverunt. In asperrimo proelio Horatii Curiatos vulneraverunt sed Curatii duos Horatios necaverunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un delfino sensibile alla musica

Arion Corinthius fuit poeta et musicus, cuius cantu suavissimo non solum homines sed etiam ferae commovebantur et delectabantur. Cum ex patria sua in Sicilia venisset et ibi arte sua ingentem famam et quaestum consecutus esset, navem conscendit ut Corinthum regrederetur. Sed in maritimo cursu nautae illius navis eius divitias surripuerunt et ipsum in undas deicere statuerunt ut ibi morte opprimeretur. Tunc ille, priusquam deiceretur, sic nautas precatus est:" Vos precor ut ante perniciem meam suavem cantum meum audiatis". Cum nautae precibus eius cessissent, Arion in navis puppi stetit ut, more musicorum, vocem fidibus iungeret. Cum omnes tantam peritiam admirarentur et suavi cantu magnopere delectarentur, Arion repente se in undas deiecit et a nautis ibi desertus est. Tum nova res accidit. Nam delphinus, qui cantu attractus erat, Arioni dorsum subdidit et eum incolumen in terra Laconicam devexit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Da una capanna un tempio

Apud antiquas gentes universarum terrarum hospitium sanctum erat. Phrygiae tantum incolae inhospitalitate famosi erant. Olim Iuppiter cum Mercurio per regiones Graeciae atque Asiae iter faciebat. Duo dei, igitur, in pagum Phrygiae pervenerunt. At hic omnes incolae divinis hospitibus hospitium superbe recusaverunt. Solum Philemo ac Baucis, senes et pii coniuges, Iovi et Mercurio honores tribuerunt: nam humilem casam deis libenter raebuerunt et modestas epulas paraverunt. Dei cibum hilae sumpserunt ac deinde tranquille quieverunt. Hospitio grati, dei coniugum benignitatem valde laudavernt atque vitam baetam usque ad extremam.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Leo et vulpes

Cum leo annis gravaretur neque cibum vi comparare sibi posset, dolum composuit; cum languorem simulavisset, ceterae belvae in eius speluncam salutatum intrabant et ab illo statim vorabantur. Cum vulpes quoque ad leonem venisset, ante speluncam stetit et frustra ab eo sollicitata est ut intraret. interrogata cur propius non accedisset, respondit: "intravissem, nisi plurima animalium intrantium vestigia vidissem, nullum autem evadentis". Docet fabella stultos facile dolis allectari, callidos autem frustra tentari.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La società primitiva

Prisci homines sic terras habitaverunt, ut per silvas et campos erraticam vitam agerent et frondes atque herbas pro cubilibus ac speluncas pro domibus haberent. Sed belvarum et fortiorum animalium saepe praeda erant. Deinde, ut pericula vitarent, inter se coaluerunt et cito tam periti exstiterunt ut res facile manibus tractarent. Qua re alii tecta frondibus fecerant, alii de luto ac virgulis casas aedificaverunt. Postea, ut impetum bestiarum non solum vi atque armis, sed etiam aggeribus arcerent, oppida tam bene muniverunt ut tuta esset inter cives societas et vita communis.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La formica e la cicala

Clara est formica industria sua, cicada autem vita otiosa et nimia imprudentia. Aestate summa - sic narrat fabella - cicada beate cantat, operas vitat et consumit escas quas florida natura sponte silvarum belvis praebet. Sedula formica autem magnam micarum copiam per rimas terrae trahit et in latebram suam congerit; frustra formica cicadam eius stultitia reprehendit et industria sua a cicada deriditur. Sed postea bruma procellas inducit, terram herbasque siccat; assiduae pluviae belvas prohibent e latebris evadere. Stulta cicada in latebra sua escam non habet et inedia laborat; formicae autem magna micarum copia est et imprudentia cicadae a formica merito luditur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione De fabulosis equis

Plurimi sunt equi de quibus antiqui nobis fabulosas narrationes tradiderunt. Graeci narrabant olim fuisse quendam alatum equum, nomine Pegasum, et Bellerophontem eius auxilio interfecisse Chimeram, draconem aspectu foedum et immanitate taeterrima. Dicebant postea Pegasum, ut eum puniret, excussisse et in mare deiecisse Bellerophontem, cum hic ad caelum pervenire cuperet. Idem Graeci narrabant apud Indos vivere equum album, qui in fronte unum habebat cornu, et credebant nullum venenum nociturum esse iis hominibus, qui ex eo cornu bibissent. Admodum mirae sunt praeterea fabulosae historiae quae pertinent ad Centauros, quos, altera parte homines, altera equos, antiqui homines barbaros putabant. Censeo has fabulosas narrationes initium habuisse post incursiones quarum auctores fuerunt homines qui primi didicerant artem equitandi.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione A scuola si sta bene?

Scholam omnium tristissimus locum esse plurimi credunt discipuli. Falso! Alii putant in schola discipulos nec audire nec videre ad vitam utiliora. Falso! Quattuor, quinque, sex totas horas silentium tenetur absolutum nec pueros licet aula exire nisi singulos. Puerorum oculi, cum iussu magistri in libros aspicere cogantur, voluptate quam maxima ad puellarum formosissimus trahuntur semel, bis, ter. Linguae latinae magister, olim, dum lentius per aulam ambulat Catullique carmina legit intentior, duos discipulos ridentes attentissime truci vultu observavit. Discipuli, cum iratos magistri oculos animadvertissent, umillimum inclinaverunt caput, gravius supplicium expectantes. Magister, autem, iuvenili laetitia commotus, ad duos effrenatos pueros accedens, serenissima fronte leniter subrisit. Raro in schola in vincula coniciuntur discipuli.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Cicerone scopre la tomba di Archimede

Omnibus notum est Ciceronem, cum in Sicilia quaestor esset, Archimedis sepulcrum, ignoratum a Syracusanis, indagavisse atque repperisse. Cicero enim sciebat in monumento, ubi Archimedes sepultus esset, sculptam esse sphaeram cum cylindro. Olim Syracusis, cum is apud portam Acragantinam, ubi magnus numerus sepulcrorum erat, deambularet, locum invenit vepribus ac dumetis undique circumsaeptum et fere opertum. Cum attente omnia sepulcra oculis collustravisset, invenit columellam e dumis eminentem, super quam sphaerae ac cylindri figurae sculptae erant. Multi homines immissi cum falcibus purgaverunt et apurerunt locum. Cum etiam sepulcrum purgatum est, in basi Graeca inscriptio apparuit, ex qua Cicero certe comperit magnum mathematicum Archimedem ibi sepultum esse.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Serse lascia la Grecia

Rex Xerxes, etsi apud Salamina male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam tum his opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles verens, ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus XXX in Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia. Haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Due muli e i ladri

Duo muli eodem itinere procedebant, ponderosi sarcinis gravati: alter eorum gerebat fiscos cum pecunia, alter saccos tumentes, ulto hordeo. Mulus onere dives celsa cervice procedebat, clarumque tintinnabulum collo iactabat; comes quieto et placido gradu pone veniebat. Subito latrones ex insidiis advolant interque caedem mulum pecuniam gerentem ferro sauciant, nummos diripiunt, neglegunt autem alterum, qui vile hordeum gerit. Postquam latrones discesserunt, mulus pecunia spoliatus et saucius casus suos misere flebat. Tum alter: “Equidem”, inquit, “valde laetus sum quia latrones me contempserunt: nam nihil arrisi, neque ullum vulnus accepi”. Hoc argumento hominum tenuitas tuta est; contra magnae opes Semper alicui periculo obnoxiae sunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Lupo macilento e cane pasciuto

Lupus macie confectus cani perpasto occurrit. Hunc ille dicit: “Quomodo ego, qui te fortior sum, fame pereo, tu autem nites?”. Canis, vicinam domum ei ostendens, simpliciter respondit: “Illam domum custodio, igitur dominus mihi ossa et carnem de mensa sua iactat. Tibi quoque dominus meus haec dabit, si illi idem officium praestabis. sic domi serecus vives nec iam in silvis vitam asperam trahes, nives imbresque ferens. Veni ergo mecum, ad dominum te ducam!” Lupus, laetus, canem sequitur sed, dum procedunt, aspicit canis collum catena attritum. Tum canem interrogat: “Quae est huius rei causa, amice?”. Respondet ille: “Nihil est! Servi me interdiu alligant quia acrior sum”. Tum lupus exclamat: “Non iam tibi invideo, canis! Ista mihi non placet. Ventris causa libertatem amittere nolo!” Sic, libertatem catenae anteponens, lupus ad asperam in silvis vitam redit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Uno sciocco

Agricola quidam, stultissimus vir, cum in agello suo parvum thesaurum invenisset, ad mercatum properavit et robustissimum equum emit. Inter accolas nemo equum validiorem habebat. At agricola , cum in agris proximis vaccam vidisset, sic cogitavit: Vacca multo utilior quam equus est: mihi certe copiosissimum lac et plurimos vitulos praebebit. Itaque mutationem animalium fecit et maximo cum gaudio vaccam in stabulum duxit. Postridie autem agricola pulcherrimum asellum aspexit : in eius fronte macula candidior nive fulgebat et simillima lunae falci; statimque vaccam asello mutavit. Cum postea in ovem pinguissimam incidisset, exclamavit: Numquam vellus spissius molliusque vidi: profeto asinus meus deterior ove tam pingui nitidaque est! Asinum igitur ove permutabo. Mutatio facillima fuit et etiam facilior ovis mutatio pro cane et canis pro ansere et anseris pro gallina. Nocte autem volpis, cum in gallinarium penetravisset, gallinam voravit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Rettitudine degli antichi romani

Apud romanos antiquos multi clari viri, more frugi agricolarum, cum sudore glebas vertebant;agriculturae studebant non propter delicias sed propter angustiam rei familiaris. Saepe senatus hos viros ab aratro arcessebat et ad dictaturam vel ad consulatum eligebat: hi stivam relinquebant, ingentes exercitus ad victoriam ducebant,libertatem rei publicae muniebant; deinde, post magistratum, sponte scipionem eburneum deponebant et ad aratri stivam remeabant,paupertate contenti, sed divitum gloriam superabant: nam ad laudem divitias comparare necesse non est. C. Fabricius, cum medicus Pyrrhum veneno necare statuisset et ita facilem victoriam Fabricio praebere, ad regem Pyrrhum medicum transfugam remisit.Atilius Reguluss consul iuris iurandi fidem suae saluti anteposuit, cum senatum romanum coegit captivos Carthaginienses retinere, et in africam, ad crudelia supplicia, revertit: ius iurandum violare nefas putabat.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Il galletto e la perla

Pullus gallinaceus escam in sterquilinio quaerebat, sed margaritam repperit. Tum argutis verbis dixit: << O pulchra et pretiosa gemma, loco indigno vero iaces! Sed, si homo, pretii tui cupidus, aliquando venustatem tuam viderit, ad pristinum splendorem formam tuam reducet. Ego, autem, cibum , non divitias, diligo: mihi igitur utilitatem non praebes et formam tuam neglego>>. Phaedrus pulli fabellam scripserat hominibus, qui eius fabularum vim non intellegebant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Chi è gonfio di sé non è felice

Cum olim Gyges, rex Lydiae magnus, armis et divitiis inflatus, Delphos venit ut Apollinem interrogaret quisnam se esset felicior, deus ex abdito sacrarii specu, vocem mittens, Aglaum Psophidium Lydiae regi anteposuit. Aglaus pauper Acras erat, sed, iam aetate confectus, e agelli sui finibus numquam excesserat, parvuli ruris fructibus contentus. Verum profecto beatae vitae finem, non arculi obscuritate adumbratum, Apollo statim ostendit. Sic igitur respondit deus regi insolenter fulgorem fortunae predicanti: "Tugurium probo securum atque laetum, non tristem curis et sollicitudinibus aulam; probo paucas glebas, non Lydiae arva metu referta; nec arma nec equitatus, impensis voracibus onerosus, sed pauci boves et equi, domini praeceptis parentes, magno usui sunt hominibus ut quieti vivant, uxori liberisque provideant!" Ita Gyges, dum deum habere astipulatorem vanae opinionis concupiscit, veram, solidam et sinceram felicitatem didicit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Cinea e Pirro

Ad Pyrrhum, bellum contra Romanos gesturum, venit olim cineas et quaesivit quid eo bello sibi proponeret. "Victis Romanis," respondit Pyrrhus, "facile totius Italie domini erimus". "At postea", quaesivit Cineas, "quid agemus?". "Apud Italiam sicilia est, haus difficilis praeda". "At postea?". "Siciliae Africa manus porrigit: facilis igitur traiectus est, nec arduum erit eam quoque occupare". "At postae?". "Postae occupabimus Hispaniam, mox Galliam, deinde Germaniam, ac deinceps ceteras orbis terrarum regoines". "At postea?". "Tum denique domum remeabimus, vitamque cum amicis inter convivia degemus"."Cur igitur", quaesivit tunc Cineas, "iam nunc id facere non possumus, sine sanguinis profusione, cum res sis et divitiis abundemus, nec sodalium coetus nobis desint?".
…continua