Versioni Varie - Varie - Libro Dove sono i Camilli i Fabrizi i Curi
Aliquis dixerit: "Haec est igitur tua disciplina? sic tu instituis adulescentes? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu vitam atque haec studia defenderes?" Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque oruatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt. Heac tamen virtutes non solum in moribus nostris sed iam in libris quidem nun reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt! Neque solum apud nos id accidit, sed etiam apud Graecon, mutatis temporibus, alia praecepta exstiterunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Libro La carriera di Caio Mario - (Sallustio)
Per idem tempus Uticae forte Caio Mario, per hostias diis supplicanti, magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, ageret; Fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospera eventura. At illum iam antea ingens cupido consulatus exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et per omnem pueritiam altus Arpini, ubi primum aetas militiae patiens fuit, non Graeca facundia neque urbanis munditiis esse exercuit, sed stipendiis faciundis: ita inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit.
Ergo, ubi primum a populo tribunatum militarem petit, plerisque faciem eius ignorantibus, facile notus per omnes trius declaratur. deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestantibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat potestate dignus haberetur.
…continua
Versioni Varie - Varie - Libro Chi è onesto non ha niente da nascondere - (Seneca)
Quidquid inter vicina eminet magnum est illic ubi eminet; nam magnitudo non habet modum certum: comparatio illam aut tollit aut deprimit. Navis quae in flumine magna est in mari parvula est; gubernaculum quod alteri navi magnum alteri exiguum est. Tu nunc in provincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur: eo tibi diligentius vivendum est. Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius. Rem dicam ex qua mores aestimes nostros: vix quemquam invenies qui possit aperto ostio vivere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit: sic vivimus ut deprendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare? Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem!
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Ingresso di Enea nell’Averno
Aeneas et Sibylla per umbram et per vacua regna Orci procedunt. Ante Averni vestibulum Luctus et Curae iacent; inique pallidi Morbi habitant et Letum et mala animi Gaudia et mortiferum Bellum et Discordia et alia vitae tormenta. In vestibolo ulmus opaca ramos annosaque braccchia pandit; sub ulmi foliis vana Somnia haerent. Praeterea multa monstra variarum ferarum stabulant; itaque Aeneas Centauros, Scyllas, Briaerum beluam Lernaem, Chimaeram, Harpyas multaque alia portenta videt. Aeneas trepidus contra monstra ferrum corripit, sed Sibylla virum admonet, quia umbrae ante eius oculos volitant.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La Guerra di Troia
Paris, Priami, Troiae regis, Hecubaeque filius, Helenam Menelao coniugi rapuerat; ideo Graeciae principes Troianis bellum indixerunt. Agamemnon, Graecorum dux, cum magna classe in Asiam pervenit, Troianorum fines invasit et ante Troiae moenia castra posuit; sic Troianum bellum initium habuit. Bellum diuturnum fuit: nam Graeci Troiam frustra decem annos obsederunt. In bello admiratione digna fuit praesertim Troianorum virtus: nam Troiani maiorum gloriam et libertatem semper strenue defenderunt, hostium copias numquam timuerunt, immo saepenumero fregerunt. Graeci enim solum equi lignei dolo moenium propugnaculum superaverunt et urbem invaserunt. Tum magna fuit Graecorum crudelitas: nam pueros ante ora parentum necaverunt, mulieres in servitutem redegerunt, postremo urbem incendiis diruerunt. Ex incendiis evasit Aeneas, matris Veneris auxilio, et post longos errores ad Latii litora cum parva comitum turba appulit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La guerra civile fra Cesare e Pompeo
Cum Pompeius senatusque totus atque universa nobilitas sub adventum Caesaris Roma turpissime fugissent et in Graeciam pervenissent, Caesar in urbem vacuam ab inimicis intravit et se dictatorem fecit. Postea Roma Hispaniam petivit ibique Pompei exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde in Graeciam contendit ut adversus Pompeium pugnaret. Primo proelio victus et fugatus est, tamen a Pompeio captus non est. Deinde Caesar et Pompeius, cum maximas copias produxissent, in Thessalia apud Pharsalum dimicaverunt. Caesaris acies numero non virtute acie Pompei minor erat; nam Pompei exercitus plurimos pedites equitesque habebat, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, complures senatores, praetorios, consulares. Numquam Romanae copiae in unum locum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant. Acerrime utrimque pugnatum est, postremo Pompeius victus est et eius castra direpta sunt. Tum Alexandriam fugit ut a rege Aegypti auxilia acciperet, sed rex Pompeium occidit atque caput eius et anulum Caesari misit. Caesar, caput Pompei conspiciens, lacrimas effudit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La fine di Fetonte
Sol a Phaetonte filio precibus olim urgebatur, ut aliquo singulari munere ostenderet omnibus divinam eius originem de qua Epaphus, filius Iovis, dubitaverat. Tum sol Phaetonti promisit quodlibet desiderium eius a se expletum iri. Iuvenis petivit per unam diem regimem currus Solis; Neque hoc a patre, quamvis aegre recusari potuit. Phaeton tamen vehementer ab eo admonitus est, ut iter medium caelum terraqueo teneret. Et primo quidem divini aequi eius imperio paruerunt; sed postea cum intellexissent alia manu cohiberi frena iam retineri non potuerunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La cicala e la formica
Cicada per calidas aestatis horas otiose vivit et continenter canit; formica autem herbas et grana in latebras sub terram trahit et in latebris custodit. cicada formicae industriam irridet: "Cur tam sollerter laboras, formica? cur non consistis et mecum canis? bene non vivis, si laetitiam contemnis!"
Formica non respondet, neque operam intermittit.
Autumnus advenit, pluviae terram inundat, frigus herbas congelat. Cicada frusta escam quaerit; postremo, fame consumpta, ianuam formicae pulsat: "Veniam iniuriarum peto, formica: da mihi paululum escae tuae".
tum formica: "cum ego laborabam , tu canebas: nunc salta!"
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L’oratore può usare favole e similitudini
Illae fabellae, quae, etiamsi originem non in Aesopo acceperunt (nam videtur earum primus auctor Aesiodus fuisse), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et, capti voluptate, facile iis quibus delectantur consentiunt. Liquide et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris humani corporis ad versus ventrem discordantibus fabula. Et Horatius ne in poemate quidem umile generis huius usum putavit in illis versibus: “Quod dixit volpe aegroto cauta leoni”. Proximas fabulis vires habet similitudo. Ut, si animum dicas excolendum esse, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac dumos, culta fruttus creat: aut, si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes formicasque, non modo muta sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare. Ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: “Ut corpora nostra sine mente, ita civica sine lege suis partibus uti non potest”.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L'uccisione di Icario
Cum Liber pater ad homines descendisset ut suorum fructuum suavitatem atque iucunditatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale devenit. Iis utrem plenum vini donavit, ut in reliquas terras vinum propagarent. Icarius, plaustro onerato, cum Erigone filia et cane Maera in terram Atticam ad pastores devenit et vini suavitatem ostendit. Sed pastores, cum immoderatius bibissent, ebrii conciderunt; postea, existimantes Icarium sibi malum medicamentum dedisse, fustibus eum interfecerunt. Canis autem Maera ululans Erigonae monstravit ubi pater insepultus iaceret; at virgo, cum in locum venisset, super corpus parentis in arbore suspendio se necavit. Ob id factum Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. Athenienses de ea re ab Apolline responsum petierunt, iisque responsum est id evenisse quod Icarii et Erigones mortem neglexissent. Ideo de pastoribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem festum instituerunt; postea per vindemiam de frugibus Icario et Erigonae primum semper delibaverunt. At ii deorum voluntate in astrorum numerum sunt relati: Erigone signum Virginis, quam nos Iustitiam appellamus, dicta est, Icarius Arcturus appellatus est, canis autem Maera Canicula.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L'infanzia di Giove
Iovi mater fuit Rhaea, Saturni uxor. Saturnus autem omnes filios suos crudeliter vorabat. Rhaea igitur Iovem, vix natum, fideli ancillae secreto commendavit. Ancilla infantem in insulam Cretam asportavit atque in abdito specu occultavit. Specus latus erat et profundus; saxei parietes hedera densa erant vestiti. Ibi multae nymphae habitabant: parvulum deum exceperunt et in cunabulis aureis collocaverunt. Divino infanti Amalthaea capra dedit lac purissimum et apes benigne mel dulcissimum confecerunt. Quotidie columbarum agmen e mari in speluncam advolabat et ambrosiam Saturni filio praebebat. Quotidie etiam de summis montibus devolabat aquila magna et sacra illa avis suavissimum nectar, deorum dearumque potionem, infanti suppeditabat. Sic nutritus est, ut deus immortalis, Iuppiter.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L'amicizia
Amicitia pulchra et grata pueris et puellis, matronis et viris saepe est. Ab amicitia puerorum et virorum, puellam et dominarumanimi semper delectantur. Amicus generosus et bonus semper est. In vita amicum iuste putamus socium honestum: nam amicus semper bona consilia praebet. Semper ab amicis bona consilia praebentur et amicorum consilia diligenter in magnis vitae periculis auxilium dant.Amicorum consiliis et auxilio molestias vitae bene superamus Iuste viri antiqui amicitiam donum pretiosumdeorum putabant: nam longa amicitia saepe magnae letitiae causa est. Antiqui viri iuste dicebant: "Dii boni, amicos probos et generosos semper servate!".
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L' apparenza inganna
Pater quidam filio caveam donavit in qua duae aves erant: luscinia atque psittacus. Puer caveam e fenestra suspendit atque pulcherrimas psittaci plumas spectabat dum ita spectat, luscinia suavissimam cantum incepit; psittacus contra tacebat. Tum puer: “Pater – inquit – psittacus pulcherrima avis est, luscinae contra tetras plumas habet, nolo eam” sed pater respondit : “Expecta, filii mi, forsitan quondam luscinia tibi psittaco carior erit”. Saepe puer duas aves spectabat sperans psittacus quoque dulcissimus cantus editurum esse: et psittacus raro iucundas voces edebat. Luscinia contra saepe cantu suavi pueri aures mulcebat. Tum puer patri: “Iure – inquit – dixisti lusciniam carissimam mii futuram esse. Possibile non credebam eam tam dulciter cantare!”. Haec fabula docet primam frontem saepe decipere.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Il governo illuminato di Marco Aurelio
Imperator Marcus Aurelius omnibus orientalibus provinciis carus fuit et apud multas etiam clementiae et philosophiae studii vestigia reliquit. Apud Aegyptos magna cum diligenzia principia antiquae eorum sapientiae quaesivit. Fuit diu Alexandriae et Antiochiae,clementer cum civibus agens. Pacem cum multis Asiae regibus et Persarum legatis, ad se (da lui) venientibus, fecit. Faustinam uxorem sub radicibus montis Tauris, in parvo vico,exanimatam vi subi morbi, amisit. Postea Faustinae,divae a senatum appellatae, aedem exstruxit. Rediens ad Italiam navi gravem tempestatem Romanorum classe quassantem fortiter tulit. Brundisio Romam pergens, et ipse (lui stesso) et milites, eius iussus, sagum deposuerunt et togam sumpserunt. Postquam Urbem venit, triumphum egit, congiarium et spectacula mirifica populo dedit; deinde civitatis mores corruptos correxit atque sumptus et publicos et privatos minuit.Sententia Platonis semper in eius ore fuit: "Florent civitates, si aut philosophi imperant aut imperates pro philosophis agunt."
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I Greci combattono contro i Troiani
Multos annos Graeci Troiam oppugnaverunt et in planitie sub urbis moenibus multas pugnas gesserunt. Multi strenui viri in acie ceciderunt, sed res dubia erat et Graeci, bello defatigati, domum desiderabant.
Tum Odisseus rem dolo commisit, Equum ligneum fecit, militibus eum implevit et apud troiam in litore reliquit.
Cassandra, Priami regis filia ,et Apollinis sacerdos , futura prospiciens, suis civibusfraudem aperuit et patriae cladem perniciemque praedixit.
sed Troiani nullam fidem Cassandrae verbis tribuerunt et equum Troiam duxerunt.
Nocte Graecorum acies urbem occupavit et ferro ignique vastavit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I Romani e il tempo
Romani die dividebat in dua decime horas. Hora prima incipiebat cum sol apparet, duo decimo cum sol accidit. Hora sexta cum sol supra mostro capita fulget est meridies. Hieme dies breves sunt, aestate longiores. Primo diei mensis Romam nomen Kalendas caban; quinto diei Nonas, decimo quinto. Diebas festis negotia nec publica neque privatia erant. Romam noctes dividebant in quattuor vigilias.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I Saguntini resistono ad Annibale
Diu anceps certamen fuit et Saguntinis creverant animi, quia praeter spem restiterant Carthaginiensibus. Saguntini clamorem repente tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde eum impeditum et trepidantem exturbam, pestremo fundunt, fugant atque in castra redigunt. Interim Roma legati veniunt, sed Hannibal: « Nec vos » inquit, « tuto eritis inter tot arma tam effrenatatur gentium, nec ego in tanto discrimine rerum, legationes audire possum ». Statim igitur Carthaginem iter fecerunt. Hannibal, postquam hoc animadvertit, ilico praemisit nuntios ad principes factionis Barcinae atque praeparavit animos suorum: legatio Romanorum vana et irrita fuit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione I Greci e i Persiani
A Xerse, qui Graecos puniturus erat, ingens exercitus comparatus est. Totius Graeciae incolae in magno metu erant: quis enim sciebat quo modo se defendere possent? In tanta rerum perturbatione Delphos legatos Graeci miserunt, ut Apollo consuleretur. Legatis interrogantibus Deus respondit: "Patriam libertatemque servabitis si vos ipsos muris ligneis muniveritis". Cum omnes ignorarent quid ea verba significant, sic unus Themistocles explanavit: "Nos Deus, ut urbis moenia relinquamus et in naves, quae lignae sunt, ascendamus, certe monet". Cum Graeci Themistoclis verbis oboedivissent Persas vicerunt patriaeque libertatem servaverunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Il regno degli Inferi secondo gli antichi
Pluto, Iovis frater, Inferorum regni rex erat. Inferi in duas partes ividebantur, quae Tartarus et Campi Elysii appellabantur. Minos, cum ei a Pluto facultas iudicandi data esset, animas ad Inferorum aditum advenientes explorabat atque suam cuinque sedem tribuebat: improbi ac mali in Tartarum mittebantur, ut gravis poenis punirentur, probi ac pii in Campos Elyseos ducebantur, ut praemiis afficerentur. Cum homines e vita decedebant, eorum animae a Mercurio ad Inferos deducebantur atque, cum eo lì pervenissent, a Cerbero, horribili cane tricipiti, Inferorum ianotore, accipiebantur. Postea Charon animas in suam cumbam imponebat, ut trans Acherontem flumen eas transveheret; mox a iudice Minoe iudicabantur. Hae fabulae, quas philosophi hominesque docti deridebant, a pueris et a plebe tam religiose audiebantur ut eorum animi a magno timore invaderentur.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Imprese dei Romani in Africa
Cum essent consules Lucius Manlius Vulso et Marcus Attilius Regulus, Romani in Africam bellum transtulerunt et contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, terra marique pugnaverunt et compluribus proeliis victores fuerunt. Nam, cum sexaginta naves perdidisset, Hamilcar cum reliquis copiis, quae ad tria milia hominum erant, in patriam recessit. In navali proelio Romani viginti duas naves perdiderunt. Cum postea exercitum viginti ilium hominum in Africam traduxissent, primum Clypeam, nobilem Africae civitatem, in dedicionem acceperunt et consules, cum quindici milia passuum processissent non longe a Carthagine castra posuerunt. Inde, cum multas vastationes ferisse, Manlius victor Romam post septem menses revertit et viginti duo milia captivorum in Italiam traduxit. Atilius Regulus contra in Africa remansit et contra Afros ter aciem instruxit, adversus tres Carthaginiensium duces conflixit et ter victor evasit. Duodeviginti milia hostium cecidit, quinque milia cum undeviginti elephantis cepit, Septuagint quattuor civitates in fidem accepit. Tum Carthaginienses, cum de rebus suis desperarent, pacem a Romanis petiverunt.
…continua