Latine - Esercizi - Versione - - Cesare, De Bello gallico, liber 1-11
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: dicebant ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore quo [Haedui] Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese, depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui.
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 90 - Cicerone – Uno schiavo fuggitivo (versione)
Aesopi tragoedi, nostri familiaris, Licinius servus tibi notus aufugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit. Inde in Asiam venit. Postea Plato quidam Sardianus, [...] hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit; sed utrum in publicam custodiam an in pistrinum tradidisset non satis ex litteris eius intellegere potuimus. Tu, quoniam Ephesi es, hominem investiges velim summa diligentia vel tecum deducas. Noli spectare quanti homo sit: parvi enim pretii est servus qui nihili est ; sed tanto dolore Aesopus est adfectus propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te recuperaverit.
…continua
Latine - Esercizi - Versione - - Cicerone: Gli obblighi della vita civile
Servanda sunt quaedam officia etiam adversus eos, a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque in re publica maxime servanda sunt iura belli. Nam, cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius solum si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur; parta autem victoriam conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt. Maiores nostri Tusculanos ,Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt, credo ne praeberetur opportunitas loci posset aliquando ad bellum faciendum adhortari. Mea quidem sententia, paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum.
Estratti e parti adattate da Cicerone, Rhetorica, De officis, liber I-4
…continua
Latine - Esercizi - Versione - - Cornelio Nepote: Annibale a Zama viene sconfitto
Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit; condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus – incredibile dictu – biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei; quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit; novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
…continua
Latine - Esercizi - Versione pagg. 196-197. - Esercizio n° 386
1) Corpora hominum pulchriora sunt quam animalium
2) Nihil est virtute pulchrius.
3) Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
4) Vita turpis miserior est quam mors honesta.
5) Quid in homine ratione divinius?
6) Pauper miser est; avarus tamen paupere miserior.
7) Saepe beneficium facere quam accipere gratius est.
8) Nihil est patria carius, nihil vera gloria dulcius.
9) Verba hominum interdum caducis foliis leviora sunt.
10) Ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia.
11) Nihil est tam volucre quam maledictum.
12) Minus est quam servus dominus qui servos timet.
13) Vere atque autumno noctes sunt longae aeque ac dies.
14) O fons Bandusiae splendidior vitro!
15) Autumnus minus iucundus est quam ver.
16) Achilles fortior erat quam prudentior.
17) Gravior est inimicus qui latet in pectore.
18) Secundam partem mihi tribuetis, quia sum fortior.
19) Acrior oculorum sensus quam aurium est.
20) Tanto fortiores erant barbari quanto atrocior pugna pro libertate.
21) Tutius est certa pax quam sperata victoria.
22) Bona opinio tutior pecunia est.
23) Nihil est amabilius officio tuo.
24) Dolor animi gravior est quam corporis.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 279 - Esercizio n° 574
1. Ave, Caesar, morituri te salutant!
2. Tibi de nostris rebus nihil sum mandaturus per litteras.
3. Tibi scripturus sum litteras.
4. Ducis consilia perventura erant ad aures hostium.
5. Milites, qui pugnaturi erant, arma paraverunt.
6. Cum apes evolaturae sunt, vehementer consonant.
7. Hostes urbem oppugnaturi sunt.
8. Quid acturus es?
9. Tribuni allaturi sunt triste nuntium.
10. Cyrus qui moriturus erat, filios ad se advocavit.
11. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha, rege Numidarum, gessit.
12. Metellus ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
13. Leonidas cohortabatur milites suos ad proelium, quo perituri erant.
14. A Caesare Helvetii petituri sunt pacem.
15. Athenienses urbem relicturi erant.
16. Xerses ad Graeciam profecturus erat.
17. Hannibal, Carthaginiensium dux, contra Romanos pugnaturus est.
18. Hannibal patri suo iuravit se Romanos victurum esse.
19. Promitto hoc me facturum esse.
20. Discipuli, qui audituri magistrum sunt, tacent.
21. Librum tuum lecturus sum.
22. Achilles dixit se Hectorem necaturum esse
23. Caesar legatis pollicebatur se eos adiuturum esse.
24. Venturus sum Romam cum amicis meis.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 216 - N° 225 Fedro, La volpe e la pernice
Dum perdrix in inferioribus ramis altae arboris sedet, advenit vulpes et dixit: “Quam formosa es! Crura tua, rostrum, os tuum, sicut corallum sunt. Sed si dormires, pulchrior esse”. Credidit vulpi perdrix, clausit oculos; atque eam illico vulpes rapuit. At perdrix, lacrimas effundens: “Per artium tuarum virtutes, te quaeso: nomen meum dic, postea me devorabis”. At ubi vulpes perdricem nominare voluit, aperuit os et evasit perdrix. Tunc vulpes: “Heu, cur locuta sum?”. Respondit perdrix: “Heu me dormire, quid necesse erat, cui somnus non venerat?” Sunt qui, ubi necessarium non est, loquuntur, et, ubi eos vigilare oportet, dormiunt.
(Adattato da Fedro)
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 202 - N° 399 Cesare: Il valore di Marco Petronio
Marcus Petronius centurio Georgoviae portas excidere conabatur, sed a multitudine opprimebatur; ita sibi desperans, quoniam multa iam vulnera acceperat, manipularibus suis, qui illum sequebantur: “Quoniam – inquit - me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem vitae prospiciam, quos, cupiditate gloriae adductus, in periculum deduxi. Vobis consulite!” Simul in medios hostes irrupit, duosque interfecit, reliquos a porta paulum summovit. Sed amici illi auxiliari conabatur; tum “Frustra – inquit – meae vitae subvenire conamini; me iam vires deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite”. Ita paulo post pugnans concidit.
Adattato da Cesare
…continua
Latine - Esercizi - Versione - - Tito Livio: Gli Orazi e i Curiazi
Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares (1). Horatios Curiatiosque fuisse satis constat. Cum trigeminis agunt (2)reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro: (3) ibi imperium fore unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuiuscumque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Datur signum, infestisque armis, velut acies terni iuvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt.
Adattato da Tito Livio, Ab Urbe condita
Note
(1) - Tum trigemini fratres dispares nec aetate nec viribus erant forte in duobus exercitibus
(2) - propongono
(3) - sottinteso « dicunt »
…continua