Latine - Esercizi - Versione Pag. 253 - 514 V. Massimo – Astuto consiglio di Alcibiade allo zio Pericle
Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an vitia patriae perniciosiora fuerint (illis enim cives suos decepit, his adflixit), adhuc puer ad Periclem, avunculum suum, venisset eumque secreto tristem sedentem videt. Tum interrogavit quid ita tantam in vultu confusionem gereret.
Pericles respondit se civitatis mandatu Propylaea Minervae(1) aedificavisse, consumptaque in id opus ingenti pecunia, non invenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ob ea rem conflictari.
Ergo - inquit Alcibiades - quaere potius quemadmodum rationem non reddas".
Itaque vir amplissimus et prudentissimus, puerili consilio usus est atque id egit ut Athenienses, finitimo implicati bello, rationibus non exigendis non vacarent.
da Valerio Massimo
(1) – Si tratta delle porte dell’Acropoli di Atene
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 255 - 518 C. Nepote : Integrità di Focione
Phocion Atheniensis, etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior est integratis vitae quam rei militari labor. Itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. Fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentes delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. Hic a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiavit, legatisque, qui hortabantur accipere, simulque admonebant ut, si ipse facile careret, liberis suis prospiceret: quibus difficile esset in summa paupertate summa paternam tueri gloriam, Phocion respondit : "Si mihi similes erunt, idem hic agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles erunt, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam".
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 267 - 551 Eutropio: Eroismo di Marco Catone
M. Cato, Catonis oratoris filius, dum inter confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus, pedestre proelium aggreditur. Nam hostium manipulus cum horrido clamore eum iacentem circumsteterat . At ille, animum collegit et magnas strages edidit; undique hostes convolabant et strenuus vir proelium sustinebat , sed gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit; ut eum recuperaret , inter hostium mucrones se immersit et glaudium recollegit, sed multa vulnera accepit. Deinde ad suos cum clamore hostium revertitur. Huius audaciam ceteri imitati victoriam pepererunt.
da Eutropio (adattato)
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 269 - 554 Eutropio: La vittoria di Milazzo
Quinto anno primi belli quod contra Afros gerebatur, primum Romani C. Duilio et Cn. Carnelio Asina consulibus in mari dimicaverunt, paratis navibus rostratis quas Liburnas vocant. Consul Cornelius fraude deceptus est. Duilius, commisso proelio, Carthaginiensium ducem vicit, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria mila occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terrā iam etiam mari plurimum possent. C. Aquilio Floro L. Scipioneconsulibus, Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multa milia inde captivorum abduxit, triumphum egit. L. Manlio Vulsone M. Attilio Regulo consulibus, bellum in Africam translatum est.
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 270 - 557 Proposizione consecutiva - esercizio
1) Xerxes adeo angusto mari conflixit ut eius multitudo navium explicari non potuerit.
2) Alcibiades erat ea sagacitate ut decipi non posset.
3) Postea secutus Gallos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa revocaret.
4) Nemo adeo ferus est, ut non mitiscere possit.
5) Io eo proelio tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligaverint.
6) Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos ase libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent.
7) Themistoclis vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur.
8) Tanta oblectatio est in eloquentia, ut omnium hominum aures capiantur.
9) In Miltiade erat tanta humanitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret.
10) Hannibal adeo gravi morbo adficitur oculorum, ut postera numquam dextro bene usus sit.
11) Epaminomdas fuit disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentiā.
12) Tanta est necessitas virtutis generi humano a natura data, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis vicerit.
13) Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus.
14) Cohortes tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret.
15) Nemo tam ferus fuit ut Alcibiadis casus non lacrimaret.
16) In eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.
17) Iphicrates Atheniensius fuit tali dux ut cum primis aetatis suae compararetur.
18) Caeser in colle medio triplicem aciem instruxit ita ut totum montem hominibus compleret.
19) Romanorum leges tanta prudentia scriptae sunt, ut nemo adhuc eas superare potuerit.
20) Tanta visest honesti, ut speciem utilitati oscure.
21) Traianus rem publicam ita administravit, ut omnibus principi bus merito praeferatur.
22) Tantus timor omnem exercitum occupavit, ut omnium mentes animosque perturbaret
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 276 - 567 Valerio Massimo: La morte di Epaminonda
Epaminondas, cum proelio apud Leuctra commisso vetustam Lacedaemonis gloriam contundisset, non solum patriam sed etiam universam Graeciam in libertatem dimicavit. Cum vero, novem annis post iterum, adversus Lacedaemonis apud Mantineam confligeret et audacissime instaret hostibus, ab his cognitus ac vulneratus mortem occubuit. Universi enim Lacedaemonii, cum in unius Epaminondae pernicie salutem patriae sitam esse putarent, in eum impetum fecerunt, quoad Epaminondas, hasta traiectus, ex equo excussus est. Qui cum mortiferum se vulnus accepisse animadverteret, recreare se conantes interrogavit vicissentne Boeoti. Id postquam audivit: “ Satis vixi – inquit; - invictus enim morior”. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae. Deinde e corpore hastam extrahi iussit, eoque vulnere confestim exhaminatus est.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 276 - 568 Valerio Massimo: Alessandro e l’asinaio
Cum Alexander, Macedonum rex, sorte monitus erat ut eum, qui sibi porta egresso primus occurrisset, interfici iuberet, accidit ut asinarius, asinum ante se agens, obviam ei primus fieret. Itaque hunc ad mortem duci iussit. Eo quaerente, qua de causa se innocentissimo saupplicio affici vellet, ut se purgaret, rex oraculi praeceptum rettulit. Tum ille : "Si ita est, rex - inquit – alium sors huic morti destinavit. Nam asinum quem ante agebam, priorem tibi occurrisse apparet ". Delectatus Alexander et illius callido dicto et quod ab errore ipse revocatus erat, imperavit ut asinus immolaretur.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 299 - 623 Cornelio Nepote: Cimone l’Ateniese
Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, celeriter ad principatum pervenit. Habebat enim eloquentiam, summam liberalitatem, magnam prudentiam iuris civilis et rei militaris, quod cum patre a pueritia in exercitibus fuerat versatus. Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate. Cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater suus ceterique Athenienses principes : nam testarum suffragiis decem annorum exilio multatus est. Sed post quintum annum, quam explusus erat, in patriam revocatus est. Ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, pacem inter duas potentissimas civitates, Athenas Lacedaemonemque, conciliavit. Post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae devicisset, in morbum implicitus in oppido Citio est mortuus.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 304 - 634 Tito Livio: Le donne Sabine mettono pace tra Sabini e Romani
Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. "Si adfinitatis inter vos, si conubii vos piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos volnerum ac caedium viris ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus." Movet res cum multitudinem tum duces; nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant; imperium omne conferunt Romam.
da Tito Livio (estratti da 1.13, 1-2)
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 317 - 659 Cesare: De Bello Gallico Libro VI – I Druidi (versione)
In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. [Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos.] De his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. [Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.]
…continua