Latine - Esercizi - Libro 1 - 239 Cesare e Catone
Magna virtute, diversis moribus, fuerunt viri duo, M. Cato et C. Caesar. Igitur eis genus, aetas, eloquentia, prope aequalia fuerunt, magnitudo animi par, item gloria. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus erat, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar liberalitate et venia, Cato parsimonia et severitate gloriam adeptus est. Illius facilitas, huius constantia laudabatur.
Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat.
da Sallustio
…continua
Latine - Esercizi - Versione Igino: Il giudizio di Paride
Discordia, ad nuptias Pelei Thetidisque non invitata, utque gravem iniuriam vindicaveret convivarumque laetitiam pertubaret, pomum aureum in mensa furtim collocavit, in quo haec verba inscripsit: “Pulcherrimae convivarum hoc pomum sit!”.
Tum vero magna contentio inter Iunonem, Minervam et Venerem exarsit, quarum unaquaeque omnium pulcherrima esse cupiebat. Postremo Iovem, deorum patrem, rogaverunt ut de contentione iudicaret. At Iuppiter, ne sententia sua dearum iram concitaret, haec respondit:” Ad montem Idam properate inique Paridem. Priamum filium, interrogate qui ex vobis pulcherrima sit”. Paris cetera dona ricusavit, quae Iuno et Minerva ei promiserant, et hanc sententiam sine ulla dubitatione edidit: “Venus pulcherrima omnium dearum est eique pomum donare volo”.
Testo adattato da Igino
…continua
Latine - Esercizi - Versione Il cervo e i buoi
Olim cervus, qui venatores fugiebat, in bovile confugit et se condidit. Boves eum interrogaverunt : « Cur hominum tecto te commisisti ? ». At cervus supplex : « Auxilia mihi – inquit – date ; cum occasio mihi data erit, clam erumpam et fugiam ». Diu cervus boves latuit ; bubulcus saepe fenum eis dedit neque cervum vidit ; alii rustici venerunt neque illum viderunt. Tum cervus gratis bubus egit : enim ibi salutem invenerat.
Sed ex bubus unus respondit : « Salvum te cupimus : ne timueris. Sin autem ille venerit, qui centum oculos habet, magno in periculo erit vita tua”. Paulo post dominus venit et ad stabulum accessit. Dum singula scrutat, cervi alta cornua vidit ac statim eius necem statuit. Sic cervus occiditur.
Da Fedro
…continua
Latine - Esercizi - Versione Una fase cruciale della battaglia di Alesia
Vercingetorix, ex arce Alesiae suos conspicatus, ex oppido egreditur; crates, longurios (1), musculos (2), falces (3) reliquaque quae eruptionis causa (4) paraverat, profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur. Caesar, idoneum locum nactus, quid quaque ex parte geratur cognoscit; laborantibusque auxilia submittit. Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur; nec iam arma nostris nec vires suppetunt. Caesar cohortatur ne laboris succumbant ; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docent consistere. Multitudine telorum ex turribus pugnantes deturbant, aggere et cratibus explet, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
Note
(1) I longurii erano delle lunghe pertiche munite di uncino che servivano per agganciare e abbattere le opere difensive
(2) I musculi erano delle tettoie mobili sotto le quali i soldati si riparavano quando si avvicinavano alle opere di difesa nemiche
(3) Le falces erano delle grosse falci che servivano per eliminare gli ostacoli e per ferire i soldati nemici
(4) Complemento di fine o scopo tradotto con gratiā + genitivo
…continua
Latine - Esercizi - Versione L'astuzia di Filippo il Macedone
Philippus Macedo, ubi primum summa imperii potitus est, regnum florentissimus reddidit. Sed initio cum patria continuis bellis iam exhausta esse videretur et ipse modo adversariorum insidiis modo hostium incursionibus defatigaretur aliquot bella quae simul gerenda esse videbantur pace facta composuit reliqua armis conficere voluit. Hostibus ita oppressis imperium totius Graeciae adfectare coepit; sed adversus Graecos magnam adhibuit calliditatem. Nam civitatum discordias hoc consilio aluit et fovit ut cum inter se obtrectare studerent omnium vires frangerentur. Itaque cum diu se hostem esse dissimulasset postremo ceteris debellatis atque in deditionem compulsis bellum intulit Atheniensibus quos proelio ad Chaeroneam commiso plane devicit. Hic dies et gloriam et vetustissimam libertatem universae Graeciae adimere visus est.
Giustino
Testo latino tratto da:Mariano Bianca Maria, Galloncelli, Teresa, Latine – Esercizi, Marietti Scuola, Torino, 1994
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 173 - 173 Tito Livio: Ercole e Caco (versione) - Hercules, postquam Geryonem interfecit
Hercules, postquam Geryonem interfecit, boves eius statim abegit. Quia valde defessus est, ibi aliquamdiu quiescit. Dum somno capitur, latro, nomine Cacus, ad gregem appropinquat. Iste vir, qui corpus horrendum atque animum saevum habebat, in spelunca sub Palatino habitabat. Saepe impetum faciebat in, eum viatores et eos necabat. Ubi Erculis gregem videt, eum abducere cupit. Itaque dolum invenit: caudis boves retro trahit atque in speluncam abducit. Hercules iratus, quod boves invenire non potest, regionem explorat. Reprente nonnullae boves mugiunt. Tunc a viro Graeco fur facile invenitur. Hercules in speluncam irruere temptat: Cacus, territus eum intrare prohibet, postremo fugere vult, sed ab Hercule interficitur
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 117 - 215 Traiano e la vedova
Traianus ceteros imperatores clementia et iustitia superavit. Olim cum ad bellum iturus erat et iam equuum ascenderat, vidua, annis ac doloribus confecta, ad pedes eius se proiecit et multis cum lacrimis imperatorem oravit: “Filius meus vitam amisit, quia improbi iniustique homines eum interfecerunt. Te oro: ius mihi redde”.Imperator, qui festinabat exire ab urbe, respondit: “Cum e bello revenero, ius tibi reddam”. Sed vidua imperatoris equum accessit et dixit: “Nisi reveneris, quis mihi reddet?”. “Si in bello vitam amisero, successor meus tibi satisfaciet”, respondit Traianus. At illa: “Quid tibi proderit, si alius bene fecerit? Tu mihi debitor es, te igitur non liberabit iustitia aliena. Noli discedere priusquam mihi ius redderis”. Tunc Traianus ex equo descendit, viduam adiuvit et ius ei reddidit.
Adattato da Macrobio
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 117 - 217 Fedro: Il bandito e i contadini
Testo
Olim dives mercator a latrone interficitur. Latro pecuniam illi rapuit et in puteum eius cadaver coniecit: deinde in vicinae platani foliis se condidit.
Sed agricolae, qui scelus viderant, ex agris suis cucurrerunt eumque comprehenderunt. Tum latronem rogaverunt: “Cur vestes tuae sanguinis plenae sunt?”. “Arboris asperi rami me laceraverunt” respondit ille. “Qua causa te hic condidisti?”. “Quia requiescere sub illius umbra cupiebam.” Et agricolae: “Quid mercatori fecisti?”. “Nullum mercatorem cognosco.” At agricolae dixerunt: “Nos non decipies! Te vidimus necantem hunc hominem. Nonne illius pecuniam eripuisti? Quoniam horrendum scelus commisisti, morte multaberis”.
addattato da Fedro
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 144 - 261 Fedro - Il leone e il topo (versione)
Quondam muse terra inter leonis pedes exit: “Tu quidem, leo – inquit –me occidere potest: ego autem, si mihi vitam libertatemque reliqueris, olim fortasse tibi prodesse potero”. Beluarum rex, hoc argumento motus, parvum murem dimisit salvum. Paulo post leo in laqueos indicit, unde exire non poterat. Mus, qui leronis clamores audiverat, statim accurrit: “Ne timeas – inquit – ego te liberabo!”. Etenim multas maculas retis acutis dentibus mira celeritate rosit, atque ita leo tandem exire potuit. Beneficium prodest saepe non solum cui praestatur, sed etiam ei a quo praestatur.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 584 - 283 Aulo Gellio: Astuzia di Fabrizio Luscinio
Fabricius Luscinus magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit. P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat. Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur. Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi essent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent imbelles quidam et futiles, summa ope adnixus est Fabricius ut Rufino consulatus deferretur. Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum, cui esset inimicissimus, creari consulem vellet, «Malo» - inquit - «civis me compilet quam hostis vendat».
da Aulo Gellio
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 178 - 345 Eutropio: Pirro e la guerra tarantina
Illo tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indixerunt, quia dicebant Tarantinos legatis Romanorum iniuriam fecissent.
Hi Pyrrum, Epiri regem, contra Romanos auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Pyrrum mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste pugnaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui postquam exploratores Pyrri ceperat, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur. Commisserunt mox pugna et dum iam Pyrrus fugit, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt. Sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen per noctem fugit, Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo honore tractavit, occisos sepelivit.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 190 - 377 Tito Livio: La madre di Coriolano
Ad castra ingens mulierum agmen pervenit et inter illas Coriolani mater atque uxor. Coriolanus a sede sua surrexit ut matrem uxoremque acciperet, sed muliere filio dix: “Fili mi, aspice ante tuos pedes matrem tuam et uxorem, miserrimas omnium mulierum. Altera filium, altera virum habemus qui no pro domo atque pro penatibus, sed pro hostibus contra patria pugnat. In hoc me longa et infelix senectus traxit, ut exulem te, deinde hostem viderem? Preces ipsae ac supplicationes, quibus, in tanto discrimine rerum, Romanae mulieres deos fatigant pro suo quaeque filio aut viro, habent in se solacium atque animos perterritos sublevant. At nobis nulla spes est. Quid enim? Patriae toto corde victoriam optamos simulque tuam salutem, sed di ipsi nihil nobis dare poossunt. Si enim patria salva atque incolumis erit, tuum interitum complorabimus, si tu salvus atque incolumis eris, patriae interitum”.
Adattato da Livio, Ab Urbe II.40
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 192 - 379, Igino: La maga Circe
Post multos variosque errores Ulixes cum sociis in insulam Aeneriam pervenit, ubi vivebat Circe maga, Solis filia, quae potione homines in feras bestias commutabat. Deinde Eurylochum cum viginti duobos sociis praemisit qui, cum ad pulchras deae aedes accesserunt, leones et lupos non solum minime feroces sed etiam caudas moventes undique viderunt et magam canentem audiverunt. Circe ianuam aperuit et advenas domum invitavit. Postquam omnes Graeci imprudentes intraverant solus Eurylochus dolum timens foris mansit et accubuerant, maga cibos cum potione apposuit et eos in sues convertit. Eurylochus autem qui ut supra diximus, non intraverat, perterritus fugit et rem Ulixi nuntiavit, qui solus ad Circen properavit ensemque stringens magam coegit comitibus speciem humanam reddere.
Da Igino
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 207 - 410 Eutropio: Muzio Scevola
Porsena, Etruscorum rex, Romam iam diu obsidione cingebat (1) et Romanos magnopere minis terrebat (2). Mulieres deos invocabat (3) ne Porsena urbem deleret (4). Tunc C. Mucius Scaevola, strenuus vir Romanus, vocavit (4) ad se amicos, quibus dixit: “Amici, consulimus Urbis saluti; si quis nostrum Porsenam necaverit (5), Roma salva erit”. Ipse Mucius se obtulit (6) ut Etruscorum regem occideret (7) et in castra hostium venit. Sed Porsenae scribam, non regem occidit. Rogatus cur hoc fecisset (8) respondit Porsensae: “Tuum scribam necavi, sed alii iuvenes Romani te necabunt”. Et dexteram manum combussit (9), magnum fortitudinis animi exemplum praebens (10) regi.
da Eutropio
…continua
Latine - Esercizi - Versione pag. 210 - 421 Aulo Gellio: I libri Sibillini
Anus hospita atque incognita Tarquinium Superbum regem Romanorum, rogavit ut emeret
novem libros quos secum habebat: “Hi - inquit – divina oracula continent, quae Romanorum civitati proderunt: eme igitur et, crede mihi, tui nepotes tibi gratissimi erunt”. Tarquinius pretium rogavit, anus nimium atque immensum poposcit; rex negavit. Tum illa tacita foculum cum igne statim apposuit, tres libros combussit, sex reliquos regi praebuit, non minus pretium poscens. Tarquinius multo cum riso rursus negavit; at illa statim tres alios libros igne delevit, regemque interrogavit num tres reliquos eodem pretio quo novem emeret. Tanta mulieris constantia atque fiducia regis animum perturbavit; iam non ridens, sed graviore vultu: “Da mihi – inquit – tres qui supersunt libros: eodem pretio quo novem omnes emam”. Nemo amplius anum videre potuit: tres libros in sacrario Romani servaverunt ac Sibyllinos appellaverunt: quindecemviri eos consulunt, ut deorum voluntatem cognoscant.
da Aulo Gellio
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 239 - 478 Eutropio: Guerra civile fra Mario e Silla
Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile commotum est, eodem anno etiam Mithridaticum. Causam bello civili C. Marius sexiens consul dedit. Nam Sulla consul contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat missus erat isque exercitum in Campania paulisper tenebat, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum erat, reliquiae tollerentur, Marius autem adfectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra Marium et Sulpicium dimicavit. Primusurbem Romam armatus ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. Cornelio Cinna, ad Asiam profectus es
…continua
Latine - Esercizi - Versione p. 239 - 478 Eutropio: Guerra civile fra Mario e Silla (versione)
Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile commotum est, eodem anno etiam Mithridaticum. Causam bello civili C.Marius sexiens consul dedit. Nam Sulla consul contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat missus erat isque exercitum in Campania paulisper tenebat, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italioam gestum erat, reliquiae tollerentur, Marius autem adfectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra Marium et Sulpicium dimicavit. Primusurbem Romam armatus ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. Cornelio Cinna, ad Asiam profectus est.
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 245 - 496 Cicerone: Il buon cittadino
Ut contemnendus est qui in navigatione se incolumem mavult quam navem, sic vituperandus est qui in reipublicae discrimine suae plus quam communi saluti consulit. Navem enim fracta, multi incolumes evaserunt, ex naufragio patriae salvus nemo potest enatare. Quod bene Decius intellexit, qui se devovit et pro legionibus in hostes medios immisit. Amisit vitam, at non perdidit; re enim vilissima et parva maximam redemit. Dedit vitam, accepit patriam; amisit animam, potitus est gloria. Quod si pro re publica decere civem accedere ad periculum et ratione demonstratum est et exemplo comprobatur, ii sapientes sunt exstimandi, qui nullum pro patriae salute periculum vitant.
Riadattato da Cicerone, Rhetorica ad Herennium
…continua
Latine - Esercizi - Versione Pag. 246 - 498 Cicerone: I piaceri della vecchiaia
Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum tamquam contra morborum vim, sic contra senectutem; habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur. Quattuor robustos filios, quinque filias, magnam domum Appius regebat et caecus et senex: intentum enim animum tamquam arcum habebat nec succumbebat senectuti. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si nemini emancipata est. Non modo igitur vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magnopere desiderat.
Estratti adattati da Cicerone, De senectute
…continua
Latine - Esercizi - Versione pagina 250 - 507 Gara di valore
Hannibal Capuam,in qua Romanus exercitus erat,obsidebat, cum Vibius Accaus,Pelignae cohortis praefectus,vexillum trans Punicum vallum proiecit, et suos commilitones admonuit ut it peterent ; itaque primus impetum fecit.Quod ut Valerius Flaccus,tribunus tertiae legionis,aspexit,conversus ad suos:"Spectatores,- inquit - ut video,alienae virtutis huc venimus; sed absit hoc dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis velimus. Ego certe aut speciosam optavi mortem,aut felicem audaciae exitum; vel solus igitur praecurrere paratus sum".His verbis, Pedanius centurio signum dextra retinens:"Iam hoc – inquit - intra hostile vallum mecum erit; proinde sequantur ,qui id capi nolunt". Et cum eo in castra Poenorum irrupit,totamque secum traxit legionem.
da Valerio Massimo
…continua