Versioni Varie - Varie - Versione La fine di Fetonte

Sol a Phaetonte filio precibus olim urgebatur, ut aliquo singulari munere ostenderet omnibus divinam eius originem de qua Epaphus, filius Iovis, dubitaverat. Tum sol Phaetonti promisit quodlibet desiderium eius a se expletum iri. Iuvenis petivit per unam diem regimem currus Solis; Neque hoc a patre, quamvis aegre recusari potuit. Phaeton tamen vehementer ab eo admonitus est, ut iter medium caelum terraqueo teneret. Et primo quidem divini aequi eius imperio paruerunt; sed postea cum intellexissent alia manu cohiberi frena iam retineri non potuerunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La guerra civile fra Cesare e Pompeo

Cum Pompeius senatusque totus atque universa nobilitas sub adventum Caesaris Roma turpissime fugissent et in Graeciam pervenissent, Caesar in urbem vacuam ab inimicis intravit et se dictatorem fecit. Postea Roma Hispaniam petivit ibique Pompei exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde in Graeciam contendit ut adversus Pompeium pugnaret. Primo proelio victus et fugatus est, tamen a Pompeio captus non est. Deinde Caesar et Pompeius, cum maximas copias produxissent, in Thessalia apud Pharsalum dimicaverunt. Caesaris acies numero non virtute acie Pompei minor erat; nam Pompei exercitus plurimos pedites equitesque habebat, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, complures senatores, praetorios, consulares. Numquam Romanae copiae in unum locum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant. Acerrime utrimque pugnatum est, postremo Pompeius victus est et eius castra direpta sunt. Tum Alexandriam fugit ut a rege Aegypti auxilia acciperet, sed rex Pompeium occidit atque caput eius et anulum Caesari misit. Caesar, caput Pompei conspiciens, lacrimas effudit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La Guerra di Troia

Paris, Priami, Troiae regis, Hecubaeque filius, Helenam Menelao coniugi rapuerat; ideo Graeciae principes Troianis bellum indixerunt. Agamemnon, Graecorum dux, cum magna classe in Asiam pervenit, Troianorum fines invasit et ante Troiae moenia castra posuit; sic Troianum bellum initium habuit. Bellum diuturnum fuit: nam Graeci Troiam frustra decem annos obsederunt. In bello admiratione digna fuit praesertim Troianorum virtus: nam Troiani maiorum gloriam et libertatem semper strenue defenderunt, hostium copias numquam timuerunt, immo saepenumero fregerunt. Graeci enim solum equi lignei dolo moenium propugnaculum superaverunt et urbem invaserunt. Tum magna fuit Graecorum crudelitas: nam pueros ante ora parentum necaverunt, mulieres in servitutem redegerunt, postremo urbem incendiis diruerunt. Ex incendiis evasit Aeneas, matris Veneris auxilio, et post longos errores ad Latii litora cum parva comitum turba appulit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La ninfa Eco

Echo, eximiae speciei nympha, cum de Iunone, Iovis uxore et numinum regina, contumeliosa verba dixisset, ei maxime invisa erat. Itaque Iuno statuit tam impudentis puellae loquacitatem punire et linguam eius oppressit. Echo nec surda nec muta fuit, sed eius os solum ultimam syllabam verborum iterabat,quia verba integra pronuntiare non valebat. Sic Narcissi,praestantis adulescentis,amorem deperdit, quia iuvenis balbam puellam respuit. Tunc nympha in speluncam inter montium saltus confugit neque umquam inde in lucem evasit. Cum dolor membra miserae puellae confecisset, sola vox tam formosae virginis superstes fuit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione De hannibalis interitus

Quid dicam de Hannibale? Is, ut evitaret inimicorum insidias, e patria fugit et in multis locis habitavit. Postremo venit ad Prusiam, Bithyniae regem,ut tranquillam vitam viveret in tam remota regione. Praeterea Prusia Hannibali castellum donavit, quod multas portas habebat, ut hospes facilem fugae facultatem haberet. Sed quodam die Prusiae legati,cenante cum Flaminino consule, de Hannibale mentionem fecerunt et refugium eius aperierunt in Prusiae regno. Postero die tres Romanorum legati in bithyniam navigaverunt atque regem rogaverunt ut Hannibalem traderet. At Prusia negavit ne violaret hospitalitatis ius. Tunc legati, cum parvo armatorum numero,ad castellum festinaverunt, ubi vivebat acerrimus hostis Romanorum. Sed unus ex servis, qui ad fenestram stabat, Hannibali nuntiavit militum adventum: iam castellum circumdederant. Ille, ne caderet in manus hostium, venenum hausit, quod secum semper habebat, statimque animam efflavit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Tiberio Gracco

Tiberius et Caius Gracchus filii fuerunt Corneliae, nobilissimae matronae. Tiberius senior erat, et ita populus eum diligebat, ut ei tribuerit maxima rei publicae official. Illis temporibus frequentissimae errant civiles contentionem intra nobiles plebeiosque. Tieberius, ut his contentionibus finem poneret, proposuit ut senates omnibus Italis civitatem concederet, atque nos colonos in provincias mitteret. Interea venit comitiorum dies. Tiberii amici eum monuerunt ne domo excederet. Ille autem audacior quam prudentior haec consilia sprevit. Eius inimici in eum cum sicis irruerunt eumque necaverunt. Eorum odium tantum erat Tiberii corpus in Tiberim praecipitaverint.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Accorto stratagemma di Scipione

Scipio Romam rediit et ante legitimam aetatem consul factus est. Ei Sicilia provincia decreta est, permissumque est ut in Africam inde traiceret. Qui, cum vellet ex fortissimis peditibus romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos statim armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Trecentos iuvenes, ex omni sicilia nobilissimos et ditissimos, elegit, velut eos ad oppugnandam Carthaginem secum ducturus eosque iussit celeriter arma et equos parare. Edicto imperatoris paruerunt iuvenes, sed ne longinquum et grave bellum esset timebant. Tunc Scipio remisit illis istam expeditionem, si arma et equos militibus romanis vellent tradere. Laeti condicionem acceperunt iuvenes siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit equites.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Straordinari prodigi tra i popoli barbari

Ferunt Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci et “antropophagi” nominari. Homines in eadem regione unum oculum in frontis medio habent et appellantur Arimaspi, alii item sunt homines apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes non ante sed retro porrecta. Praeterea traditum est in ultima quidam terra, quae Albania dicitur, gigni homines qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quuam interdiu; item est compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus alternis. Traduntur etiam homines in Illyriis interimere quos diutius oculis iratis viderint, iique ipsi mares feminaeque, pupillas in singulis oculis binas habere.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un episodio di violenza sessuale

Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit. Pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. Desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis. Hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadverterat, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Scontro tra Cesare e Pompeo via mare

Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat. Relinquebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent exspectandae. Id propter anni tempus longum atque impeditum videbatur. Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Sanniti fieri nemici di Roma

Post gallicum tumultum, romani graviora bello contra samnites susceperunt. Primo romanos apud Furculas Caudinas samnites gravi claude vicerunt et sub iugum magno dedecore miserunt. Postea Papirius Cursor consul, clarus dux, multas copias samnitium sub iugum misit et triumphavit. Samnites autem belum reparaverunt et Quintum Fabium Maximum vicerunt. Sed Quintus Fabius acriore bello Samnites vicit et multa eorum oppida cepit. Deinde Publius Cornelius Rufinus et marius Curius Dentatus consules fervidiori studio bellum regaverunt et ingentibus proeliis Samnites profligaverunt. Tum tandem diuturnum bellum finem habuit. Nullus hostis romam virtutem magis fatigavit quam Samnites qui enim audaciore et fortiores erant quam ceteri italorum populi.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione I preparativi del ratto delle Sabine

Iam res Romana adeo erat valida ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Numa Pompilio

Eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores altius terram excavant, duae lapidae arcae inventae sunt. In altera litteris Latinis Graecisque scriptum erat Numam Pompilium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse. Cum scriba eas arcas aperuisset, altera inanis inventa est, sine vestigio corporis humani: nam per tabem tot annorum omnia absumpta erant. In altera Petilius libros invenit, non integros modo sed recentissima specie. Septem Latini de iure Pomtificum erant, totidemque Graeci de disciplina sapientiae. Antias Valerius scripsit libros Pythagoricos fuisse: nam ipse credebat Pythagorae auditorem Numam fuisse. Cum Q. Petilius praetor urbanus libros diligenter legisset, animadvertit eos religiones dissoluturos esse et dixit sese eos in ignem coniecturum esse. Scriba tribunos plebis adit ab tribunis ad senatum res est reiecta. Cum praetor probavisset libros eos inutiles et damnosos esse, senatus in cospectu populi hos cremari iussit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Morte della sposa di Dario prigioniera di Alessandro

Alexandro, iter facienti, unus e captivis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere. Itineris laboribus defatigata, inter manus socrus et eius virginum filiarum collapsa erat, deinde exstincta. Id ipsum alius nuntibus superveniens nuntiavit. Et rex, haud secus quam si matris mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus et, lacrimis obortis quales Dareus profundisset, in tabernaculum venit, in quo mater Darei erat, defunctae corpori adsidens. Hic vero renovatus est maeror ut anum humi prostratam vidit. Nam in gremio receperat filias virgines. In conspectu erat nepos parvulus, ob hoc ipsum miserabilis quod nondum sentiebat camalitatem, quae in ipsum redundebat. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et non adhibere, sed quaerere solacia. Deinde cibo abstinuit, omnemque honorem funeri servavit more Persarum. Semel eam viderat et ex eximia pulchritudine non ad libidinem sed ad mansuetudinem invitamentum habuerat.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Le corna e le zampe del cervo

Cervus, qui siti vehementi laborat et per saltus montium errabat, ad fontem pervenit. Dum os suum in liquidam aquam demittit et avidis haustibus sitim compellere desiderabat, vidit in lacu undarum imaginem suam cum ramosis cornibus et decoris atubus. Tanta pulchritudine superbus, cornua et artus laudavit, crurum aximiam gracilitatem contempsit. At subito canum latratus audivit et arcus venatorum ante oculus vidit, quare, metu perterritus, celeri cursu per rubos saltuum fugam cepit. Iam agilitate et celeritate crurum minaces hostes eluserat, sed ramosa cornua ruborum frondibus adhaeserunt et cursum impediverunt. Sic nec canum impetum nec venatorum adventum vitare valut, qui suis ferreis verubus miseram feram necaverunt. Sic gracilia crura utilia fuerant in cursu, cornua contra, splendidibus ornatus corporis, exitus funesti causa fuerunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Le donne conciliano la pace tra romani e sabini

Romulus adversus Tatium processit et in eo loco, ubi nunc Romanorum forum est , pugnam conserit. Primo impetu, vir Romanus, iaculo ictus, cecidit; cuius interitu Romam animo costernati sunt et fugae se dederunt. Tum Sabini clamitabant: “Quid Romani putabant? Quae fuit arrogantia huius populi? Nonne nunc pertimescunt? Hoc sciant Romam: aliud est virgines rapere, aliud pugnare cum viris!”. Sed Romulus arma ad caelum levavit exercitumque romanum monuit ut strenue pugnaret. Proelium redintegrant milites sed raptae mulieres se inter tela adversariorum eiecerunt atque pacem inter Romanos et Sabinos conciliaverunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Le rane chiedono un re

Fama est olim ranas magnis clamoribus et ingenti strepitu regem a Iove petivisse qui suo imperio mores dissolutos compesceret. Narrant poetae patrem hominum deorumque immortalium paullum risisse atque parvum tigillum de caelo in stagnum demisisse. Cum hoc, in undas levi strepitu incidens, paululum aquas movisset, ranae, pavidissimum genus, subito casu territae, celeriter in ripas fugerunt et, in dumis latentes, aliquantum temporis quieverunt et siluerunt. Postea autem, cum vidissent tigillum immotum in aquis natantem, omnibus contumeliis contempserunt. Cum diu risissent petulanter obstrepentes, Iovem rursus rogaverunt ut alterum regem, fortiorem priore, mitteret.Narrant Iovem, ira ob tantam stultitiam et petulantiam motum, hydrum misisse, qui miseras, aspero dente correptas, devoravit. Fabula docet mutationem rerum saepe priore statu peiorem esse.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La leggenda di Tarpea

Sabini, cum in animo haberent populo romano bellum indicere, Tito Tatio imperum detulerunt, qui contra Romam exercitum admovit. Cum vero arcem Romanam capere vi non posset, corrupit auro filiam custodis, ut portam aperiret et parvam manum Sabinorum in eam immitteret. Pollicitus est etiam id quod Sabini in brachiis sinistris gerebant. Puella, putans Sabinos sibi daturos esse armillas laevi brachii, patriam prodidit et partam hostibus aperuit. Sed hostes, ubi in arcem ingressi sunt, puellam sub scutis, quae sinistra manu gerebant, obruerunt. Cum tamen mortem effugisset, Romulus, ut ea puniret, de rupe praecipitavit, quam Tarpeiam ex eius nomine appellaverunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Nasica e il poeta Ennio

Publius Cornelius Nasica videre desiderabat Ennium poetam. Ideo ad illum venit sed ianuam clausam invenit. Tunc amgna voce amicum vocabat nemo tamen respondebet. Tandem ancilla ad fenestram se ostendit, dicens Ennium domi non esse. Nausica statim sensit feminam hoc dixisse domini iussu. Tamen simulans se credere, discesit. Post paucos dies Ennius ad Nausica respondit: ‘Domi non sum’. Cui Ennius: ‘Ianuam aperit; et enim vocem tuam cognosco’. Tunc Nausica:’Impudens es, amice: ego enim fidem praebui verbis ancillae tuae; tu recusas mihi credere’.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L'integrità morale di Focione

Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas vitae quam rei militaris labor. Itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. Fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentis delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. Hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse his facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam paternam tueri gloriam, his ille: "Si mei similes erunt, idem hic inquit agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam.
…continua