Versioni Varie - Varie - Versione Un eroe e il Tevere si alleano per salvare Roma

Etruscis in urbe per pontem Sublicium irrumpentibus, Horatius Cocles extremam pontis illius partem occupavit totumque hostium agmen infaticabili pugna sustinuit donec, post tergum suum, pons ipse abrumperetur. Postea, abrupto ponte, cum patriam periculo imminenti liberatam vidit, salutis petendae gratia, in Tiberim flumen se misit. Cuius fortitudinem admirati, dii immortales ei incolumitatem donaverunt. Cum enim de loco maxime edito se deiecisset, nec quassatus est nec pondere armorum pressus nec telis, quae undique iaciebantur, laesus. Sic in tutum natandi facultas ei data est. Unus ille itaque oculos tot civium, admiratione stupentium, atque tot hostium inter latitiamo et metum haesitantium in se convertit. Illo die unus Cocles, hostes repellendo, suos propugnando, urbis servandae rationem invenit. Itaque et Cocles, hostes repellendo, suos propugnando, urbis nostrae tulerunt. Quapropter Etrusci, discendentes, dicere potuerunt: “Romam vicimus, ab Horatio victi sumus”.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un inutile atto di coraggio

Graecorum principibus fere cunctis vulneratis, Patroclus, cum Achillis Arma induisset, contra Troianos in pugnam proficisci ausus est. Sperabat enim Troianos, armorum specie deceptos et Achillem iram suam deposuisse ratos, in fugam converti posse. Iam Hector , fossa non intermisso impetu traiecta, incendium Graecorum navibus minabatur, neque tamen Achilles Graecis in angustias compulsis opem ferebat; immo, implacabili odio detentus, sub tentorio otiosus sedebat et imperturbato vultu Graecorum corpora a Troianis Conesterni videbat. Troiani vero, ut Patroclum, fulgentibus Achillis armis tectum, incedentem conspexerunt, falsa specie decepti, paulatim regrediebantur. Patroclus contra, de periculo minime cogitans, hostes usque ad Troiae moenia insecutus, ab Hectore est interfectus, auctore Apolline atque adiutore. Achilles, quem antea nemo placare potuerat, ubi amicum mortuum esse cognovit, in medios hostes prosiluit et, magna edita strage, ad Mirmidonas rediit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Un'infanzia segnata da prodigi

Hieron infans ab Hierocle genitore, qui stirpem suam ad Gelonem, veterem Siciliae tyrannum, referebat, expositus est, quia patrem pudebat ex ancilla susceptam prolem tollere. Sed puerulum, omni humana spe destitutum, apes ,in os ingesto melle, per complures dies aluerunt. Hoc prodigium responsaque haruspicum, qui regiam puero dignitatem portendi confirmabant, edoctus hierocles infantem recolligit, agnoscit et in spem futurae magnitudinis diligenter instituendum curat. Cum igitur inter aequales in ludo disceret, ei a lupo in turba puerorum repente taulam scriptoriam ablatam esse aiunt. Tradunt etiam, cum militiae tirocinium iniret, aquilam in eius clipeo, noctuam in hasta consedisse. Consilii viriumque id indicium fuisse vates docuerent regiique fastigii. Sed certiora signa mox ipse edidit. Nam forma et vi corporis eximus fuit; ingenio, temperantia, iusitia, comitate clarior atque illustrior.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Varo abbandonato dalle sue truppe

Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem bene de re publica meritum tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium quod introduxerat ex oppido educit ac profugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt. Commisso proelio deseritur a suisVarus; nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt atque una cum eis deprensus L. Pupius primi pili centurio adducitur qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. At Caesar milites Attianos collaudat Pupium dimittit Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Virtù e vizi di Pausania

Pausania Lacedaemonius clarus sed varius in omni genere vitae fuit. Nam non solum magnis virtutibus eluxit, sed etiam vitiis multis obrutus est. Postquam cum ingenti exercitu contra Persas pugnaverat apud Plateas, ubi hostium copias vicerat atque Mardonius, Persarum regis gener, ceciderat, ab insula Cypro barbarorum praesidia depulit et pari exitu Byzantium expugnavit. Sed postremo, cum ob principatus cupiditatem totam Graeciam in suam potestatem redigere voluit, in Lacedaemoniorum suspicionem venit. Cum ephori eum in iudicium vocaverunt, Pausanias in Minervae templum confugit, ubi atrocem mortem invenit. Nam, dum in templo est, ephororum iussu cives valvas aedis obstruxerunt. Sic Pausanias belli gloriam turpi morte maculavit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La volpe e il corvo

Corvus in excelsa arbore consederat ut caseum,quem de fenestra subduxerat, otiose manducaret.Accessit ad arborem vulpes, cuius calliditas omnibus nota est;vidit corvum et fraudem excogitavit ut ei caseum subtraheret. Itaque blandis verbis avem temptavit:"Nulla avis -inquit- tibi similis est,corve, nulla avis venustatem tuam vincit.Haud dubie vox tua par est pennarum tuarum pulchritudini".Tuam corvus vanus, laudibus vulpis inflatus,rostum stulte aperuit ut vocem ostenderet;sed caseum etiam emisit,quem vulpes celerit arripuit ac devoravit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Difficile scontro con i Germani

Germani, colle exteriore occupato, non longius mille passibus a nostri munitionibus considunt. Ii in silvis equitatum tegunt: Postero die equitibus complent planitiem quae in longitudinem tria milia passuum patet.Praeterea hostes pedestres copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituerant. Dato signo, nostri equites circumdantur et tunc pedites proelium committunt. Acriter pugnantum est. Nostri magna virtuale sed gravi difficultate impetum sustinuerunt, denique vires refecerunt et, visis auxiliis supervenientibus, renovaverunt pugnam: ita victoria obtenta est. Saucii sed laeti denique in castra remeaverunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Gli ultimi re

Post Tarqinii Prisci mortem, regnum suscepit Servius Tullius, genitus ex nobili femina, captiva tamen et famula. Hic Sabinos subegit, montes tres urbi adiunxit: Quirinalem, Vimilanem, Esquilinum, fossis murum cinxit per tria milia passuum. Primus omnium regum censum instituit rem saluberrimam tanto futuro imperio, et cives in sex classes seu ordines distribuit. Ex vita decessit quadragesimo quinto regni anno, scelere generi sui Tarqunii. L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rex Romanorum, Volscos vicit, quae gens triginta milibus passum ab urbe distat; Gabios subegit intra quattuor annos; templum Iovi in Capitolio aedificavit. Ex regno et ex urbe Tarquinium expulerunt Brutus et Collatinus, cum viginti quinque annos regnavisset.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Alessandro Magno

Decessit Alexander, mensem unum, annos tres et triginta natus; vir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus. Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. Per quinquennium usus est Aristotele, philosopho praestantissimo, magistro cum tandem imperium accepisset, tantam militibus suis fiduciam fecit, ut, illo praesente, nullius hostis arma timerent. Nullum hostem invictum reliquit; nullam urbem absedit quam non expugnavisset. Victus denique est non virtute hostile, sed morbo extiabili.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Eroismo di Attilio Regolo

Carthaginienses a Regulo duce, quem ceperant, petiverunt, ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret. Ille Roma cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanum et uxorem a complexu removit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret; dixit enim illos fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti erant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes non admiserunt. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum esse, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Afri- cam omnibus suppliciis extinctus est.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Androclo e il leone

Servo Androclo in circum introducto leo atrocissimus pepercerat; interrogatusque homo hanc rem mirificam narravit: "Ego in Africa inquis domini verberibus ad fugam coactus in arenarum solitudines concessi. Tum, dum sol flagrat, in specum remotam me penetro et recondo. Neque multo post ad specum venit hic leo, debili et cruento pede, gemitus edens et murmura dolorum vulneris significantia. Atque primo quidem conspectu advenientis leonis territus obstupui. Sed postquam leo videt me procul delitescentem, mitis et mansuetus accessit et pedem mihi ostendit ac porrexit. Ibi ego spinam ingentem, vestigio pedis haerentem, revelli, conceptamque saniem vulnere intimo expressi. Leo tunc mea opera et medela levatus, pedem in manibus meis posuit, inde recubuit et quievit; atque ex eo die triennium ego et leo in specu una viximus".
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Elogio di Pirro, re dell'Epiro

Repulsus a Spartanis, Pyrrhus Argos petit: ibi, Antigonum in urbe clausum expugnare conaretur, inter confertissimos hostes violentissime dimicans, saxo de muris iacto occiditur. Caput eius Antigono refertur, qui, ut mitem se praeberet, filium eius, cum Epirotis sibi deditum, in patriam remisit, eique insepulti patris ossa tradidit, ut ea in patriam referret. Inter omnes auctores fama est nullum eius aetatis regem cum eo conferri posse. Nam raro, non inter reges tantum, verum etiam inter illustres viros, sanctioris vitae aut probatioris iustitiae exemplum novimus. Scientia rei militaris in eo viro tanta fuit ut cum bella Lysimacho, Demetrio, Antigono, qui tanti reges fuerunt, intulisset, invictus semper fuerit. Illyriis quoque, Siculis, Romanisque bellum intulit; et patriam suam, antea angustam ignobilemque, fama rerum gestarum inter omnes gentes illustrem reddidit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Uno stratagemma di Solone

Post Codrum nemo Athenis regnavit. Administratio rei publicae annuis magistribus permissa. Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitatem le gibus conderent. Quo munere ita functus est, ut et apud plebem et optimates, diuturnus antea dissidiis agitatos, parem gratiam. Huius viri, inter multa egregia, illud quoque memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de Salamine insula, quam sibi uterque populus vindicabat, prope usque ad interitum dimicatum fuerat. Post multas clades acceptas, Athenienses legem tulerunt, ne quis illud bellum reparandum proponeret. Solon igitur cum opportunitatem quandam vidisset insulae vindicandae, dementiam simulat, habituque deformis, more vecordium, in publicum evolat ; factoque concursu hominum, versibus suadere populo coepit, quod vetabatur; omniumque animos ita inflammavit, ut extemplo bellum Megarenses decerneretur, et devictis hostibus insula Atheniensum fieret.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Anche i Persiani piangono Alessandro

Persae in lugubri veste cum coniugibus ac liberis vero desiderio Alexandri mortem lugebant. Adsueti sub regibus servilem vitam vivere, non alium rectorem sibi eo meliorem fuisse confitebantur. Fama Alexandri mortis ad Darei quoque matrem celeliter perlata est; quam non puduit lugubrem vestem sumere atqua, laceratis crinibus, humi corpus abicere. Adsidebat ei altera ex neptibus, puella circuite vinginti annorum, quae pari dolore flebat. Sed Sisigambis in more Alexandri etiam suam, etiam neptium fortunam dolebat. Cogibat enim:"Quem miserebit mei et mearum neptium?Qui alius Alexander futurus est?" Ad ultimum vitae eam pertaesum est atque dolori succubuit; cibo abstinuit et luce, atque post quinque dies extincta est.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Codro si sacrifica per la patria

Inter Dores et Athenienses cum veteres essent inimicitiae, Dores bellum Atheniensibus paraverant; sed antea oraculum Delphicum de belli exitu rogaverant. Pythia sacerdos legatis haec verba responderat: "Vestra erit victoria, nisi hostium regem necaveritis". Itaque duces militibus imperaverant, ne Atheniensium regem necarent. Codrus, Atheniensium rex, qui oraculi responsum cognoverat, statim optavit ut morte sua patriam liberaret et populo pararet victoriam. Codrus enim vestem mutavit, ligna in humeros sibi imposuit et, quasi servus esset, in hostium castra intravit. Ibi verbis contumeliosis militis iram excitavit et eum falce vulneravit, tum ille gladio Codrum acriter interfecit. Hoc modo Dores inviti regem hostium necaverunt, qui morte voluntaria rem publicam Atheniensium magno periculo liberavit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione L'ultimo re di Atene

Cum essent inter Athenienses et Dorienses simultates veteres et Dorienses, antequam proelium committerent, de eventu oracula consuluissent, respondit deus eos victores futuros esse nisi regem Atheniensium occidissent. Quare milites iussi sunt diligentissime a regis corpore se abstinere. Atheniensium illo tempore rex erat Codrus, qui, et responso dei et praeceptis hostium cognitis, permutato regis habitu, pannosus, sarmenta humeris gerens, ad castra hostium appropinquavit et ibi a milite quodam, quem falce astu convulneraverat, interfectus est. Cognito regis corpore, Dorienses, oraculi responsa veriti, sine proelio discedunt. Itaque Athenienses virtute regis, pro salute patriae morti se offerentis, bello liberantur.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione La peste di Atene

Postquam Archidamus, Lacedaemoniorum rex, in Atticam cum magno exercitu irruit, omnium civium multitudo in urbem confugit, atque eodem tempore pestilentia gravis Piraei portum occupavit et in cives ingruit, qui intra moenia Athenarum erant congregati. Brevi tempore in cives omnium ordinum morbus et contagio saevit. Nec divites magis quam pauperes, nec viros magis quam feminas pestis iactavit. In tota urbe luctus erat et et ingens fletus et gemitus. In animalia quoque incidit morbus: viae ac porticus, ubi homines et animalia iacebant, spectaculum praebebant horribilem.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione I Tarquini

Nullus Romanorum rex animum asperiorem et acriorem quam Lucius Tarquinius ostendit aut intolerabilior fuit. Nam Tarquinius, quem Romani Superbum appellaverunt propter morum asperrimam feritatem, dominatum acerrime exercuit. Plus adrogantiae erga plebem et minus reverentiae erga senatores quam priores reges adhibuit. Nam, tyranno simillimus, superbius rem publicam regebat, vel maxima negotia per se administrabat, neque umquam senatum consulebat, saepe nobilissimos cives in exsilium pellebat. Nec minor fuit adrogantia et superbia filiorum regis. Nam Sextus Tarquinius olim, ob turpissimam et foedissimam cupidinem, Lucretiae, Collatini uxori, iniuriam fecit. Cum nobilissima et pudicissima mulier tantum dedecus tolerare non posset, cultro se necavit. Tunc Collatinus cum fidelissimis amicis fortissimos plebis viros ad seditionem movit et plebs cunctam Tarquiniorum familiam ex urbe exegit.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Giove diventa re degli dei

Postquam Iuppiter adolevit, Saturnum patrem de caelo praecipitavit et fratribus sororibusque ab eo devoratis vitam restituit. Eorum auxilio postea asperum bellum contra Saturnum et Titanes gessit quoad victor evasit. Tum Saturnus cum Titanibus in tenebrosum Tartarum deiectus est Iuppierque totius orbis imperium obtinuit, quod cum fratribus divisit: maris regnum Neptuno, inferorum sedem Plutoni, caelum autem sibi attribuit; terra communis possessio fuit. Sub Iovis imperio homines aetatem argenteam degerunt, qua non, ut antea, ver aeternum habuerunt, sed quattuor tempora, ver, aestatem, autumnum, hiemem cognoverunt. Tum primum agri ab hominibus culti sunt.
…continua

Versioni Varie - Varie - Versione Plutarco e il servo

Cum servus quondam gravissimum facinus commisisset, Plutarchus iussit eum tunica exui loroque caedi. Dum verberatur, quaerimonias iactabat fletusque fundebat, postremo verba obiurgatoria adhibuit atque ad dominum conversus: “Scito - inquit - philosophum irasci turpe esse: tu enim, me praesente et audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti. Nonne igitur pudet te, qui philosophus dici vis, irae indulgendo, me plurimis plagis multare?”. Tunc Plutarchus placide et leniter: "Num iratus ego tibi videor? Num me ira correptum esse opinaris? Mihi neque oculi, ut vides, truces sunt, neque gestus inconsultos facio, nec quidquam quod mihi paenitendum vel pudendum sit dico. Haec omnia, si ignoras, irae signa esse solent”. Et ad eum qui servum caedebat converso sermone: “Interim - inquit - dum ego atque hic de ira disputamus, perage quod tibi imperavi”.
…continua