Versioni Varie - Varie - Versione Libri sibillini
Antiquis temporibus, ut narratur, anus incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse divina oracula dicebat; his regi traditis, pretium ingens proposcit. Rex, quamquam putabat libros sibi esse obtinendos, tantam pecuniam dare nolebat. Anus igitur tres libros regi ademit et, his incensis, idem pretium poposcit: sed regi, qui sex libros eodem pretio ac novem emere minime volebat, haud ita persuasit. Itaque mulier statim tres alios libros incedit, regemque rogavit ut tres relòiquos eodem pretio emeret. Tum demum rex, tanta costantia victus, anui paruit; nam, ratus utilissimum sibi esse ea oracula habere, tres reliquos libros tanti emit quanti anus omnes vendere voluerat.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La Spagna
Hispania Europae terminos claudit; hanc veteres ab Hibero amne primum Hiberiam, postea ab Hispalo Hispaniam cognominaverunt. Hispania inter Africam et Galliam sita est; mare Oceanus et Pyraenaei montes eam claudunt. Temperato calore et felicibus tempestivisque imbribus in omnia frugum genera fecunda tellus est. Non frumenti tantum magna copia est, verum et vini, mellis oleique.Amnes placido cursu et saepe divites auro sunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Gli Spartani
Sparta in peloponneso est. Lacedaemonii in oppido habitant, Lacedaemoniorum servi in agris. Spartae, incolae nec agros colunt nec mercaturam exercent: viri solum armorum exercitium curant. Litteras et divitias spernunt, bella non pavent. Pueri numquam in otium sunt: paulum litterarum studia exercent, sed multum palaestram armaque diligunt. Ita pericula et incommoda ut viri suscipere discunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Viriato
Fuit Viriatus vir ingenti corpore, fortibus membris, optimoque ingenio. Ex Hispanis ducibus fuit maximus, qui annis decem Romanos multis victoriis fatigavit. In quo magna virtus continentiaque fuit;nam viriatus, qui consulares exercitus frequenter vicerat, non armorum, non vestis cultum, non denique victum mutavit, sed in eo habitu, quo primum bellare coepit, perseveravit, et gregarius miles suum imperatorem divitiis superavit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Chi è il più fortunato?
Olim dominus equum auro, asinum frumento onerabat. Equus superbus auro incedebat asinus contra maestis oculis laetum socium spectabat. in media via asinus et equus defatigata membra in silvis recreant sub grata procerarum fagorum umbra. subito armati viri apparent et non solum miserum equum necant,sed etiam pretiosum aurum esportant: frumentum autem asini a malis viris repudiantur. ita asini vita salva est; tum asinus dominum in animo laudat neque ullam equis habet immo eorum fortunam contemnit sua modestia laetus est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Il valore dell'agricoltura
Nemo nostrum ignorat quantum veteres Romani res rusticas amaverint. Notum est enim nobilissimos quoque cives inter agros vitam egisse. Humum arare atque agros colere apud eos turpe non erat. Ipse senatus saepe viros ex agris vocavit, ut rem publicam regerent exercitibusque praeessent. Cum quondam hostes appropinquarent, consules senatusque Cincinnatum, hominem frugi ac rei militaris peritum, ab aratro arcessiverunt, ut dictator esset. Qui, cum hostes victuros fugavisset patriamque liberavisset, donum properavit iterumque inter flaventes agros vixit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Tantalo
Iuxta fabulas a poetis compositas Tantalus Lydorum rex erat, clarus inter homines ob magnas divitias et diis deabusque carus. Saepe igitur Iuppiter Tantalun in Olympum vocabat atque ad Superorum epulas admittebat. Sed Lydorum rex Iovis deorumque consilia in caelo audivit et in terris hominibus declaravit: praeterea furtum fecit ambrosiae et nectaris divini. Ob tanta facinora Iuppiter Tantalum ex Olympo peplit, in Inferos deiecit et saeva poena punivit . tantalus in palude Stygia in perpetuum stabit, sed siti ardebit: nam is os ad aquam admovebit, aqua statim recedet.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Philippus
Philippus Macedonum rex totam Graeciam occupare cupiens primum contra Atheniensium socios agmina sua duxit. Demosthenes autemorator Atheniensis cives suos saepe ita monebat:"Philippus sociorum nostrorum oppida capturus suas vires in dies auget. Cum socii nostri victi sint mox in Attica castra sua ponet patriam nostram oppressurus". Athenienses autem Philippum non timebant quia sociorum fines procul ab Attica erant. Sed Demosthenes addebat:"Copiae nostrae exiguae sunt; hostium impetum vincere non poterimus neque patriam nostram defendere. Philippus enim exercitum nostrum facile vincet neque ullum praesidium nos servare poterit". Atheniensium civitas vero suam libertatem amissura sociis suis opem non tulit et Demosthenis consilia neglexit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Guerre puniche
Romani tribus bellis contra Chartaginienses pugnaverunt. Primum bellum fecit Romanos dominos insulae Siciliae et Sardiniae. Attilius Regulus clarus dux eius belli non dubitavit mortem occumbere pro salute patriae inter foeda tormenta. Secondo bello Punico Romani multas et cruentas clades toleraverunt. Nam Poeni cum duce Cannibale Romanos profligaverunt sed P. Scipio Poenos apud oppidum Zaman devicit et pacem componete cum Romanis coegit. Post aliquot annos Romani terbio bello Punico Carthaginienses ad estremam ruinam redegerunt et Carthaginem funditus everterum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Ulisse e Calipso
Ulixes Troia in patriam rediens naufragio facto comitibus navibusque amissis enatavit in insulam Aeaeam.Calypsus nympha Atlantis filia Ulixis specie capta per totum annum eum in insula retinuit volens secum Ulixem in aeternum habere.Sed ille desiderio patriae pulsus Itacam redire cupiebat. Tum Iuppiter deorum contione advocata omnibus consentientibus Ulixis dimissionem decrevit. Tum Mercurius de Olympo in insulam Aeaeam descendit atque Calypso nymphae Iovis iussum denuntiavit. Calypsus etiamsi invita deorum regi paruit et Ulixem omnibus necesariis rebus ornatum dimisit. Ille rate facta insulam reliquit et se navigationi commisit Itacam rediturus.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Uno stratagemma per salvare Lampasco
Narrant Anaximenem philosophum ex certa eversione Lampsacum oppidum servavisse. Alexander Macedonum rex qui illam urbem funditus delere maxime optabat ad eam cum omnibus suis copiis hostiliter accedebat. Tum Anaximenes qui Alexandri praeceptor fuerat extra moenia Lampsaci processit et ad regem accessit. Manifesta erat philosophi voluntas: haud dubie desiderabat suis precibus Alexandrum perturbare et eius animum ab eversione oppidi amovere. Sed rex magna et clara voce iuravit se numquam Anaximenis desiderium expleturum esse. Tum philosophus:<< Ego hoc solum desidero: dirue Lampsacum!>> Ideo Alexander qui iuraverat se non expleturum esse desiderium Lampsacum delere non potuit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Cicerone salvatore della patria
Cicero orator Romanus disertus et doctus vir fuit. Consul et legis peritus. Romam servavit a coniuratione Catilinae viri improbi. Romae militibus imperavit occisionem coniuratorum et copias in Etruriam misit ubi Catilanae sectatores ruinam patriae parabant. Bellum finem habuit magna clade coniuratorum. Post mortem Catilinae Romani Ciceronem patrem patriae salutaverunt et ei magnos onores comparaverunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Morte atroce di Ercole
Hercules, postquam Eurytum regem bello superavit, amore incensus est eius filiae, quae a regia domo in captivitatem adducta erat. Tum Deianira, id sentiens, minime stultum Centauri consilium putavit et tunicam Nexi, sanguine imbutam ad Herculem misit ut mariti amorem sibi conciliaret;heros, simul ac eam induit, per omnes artus veneno pervasus atque atrocissimis doloribus excruciatus, mortem iam imminentem sentiens atque omni spe destitutus, amicos exoravit ut in montem Oetam adduceretur et in rogum imponeretur. At ubi rogus incensus est et primae flammae per ligna serpserunt, subito nigra nube obtectus, ab Iove patre in Olympum adductus est et immortalis factus est. Tum Deianira, cum Nexi dolum intellexisset, mortem sibi ipsa conscivit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Un filosofo in campagna
Aegre tolerans urbis vitam strepentem, per agros philosophus libenter ambulabat librum legens. Agricolas arantes, pueros ludentes,haedos salientes laete spectabat. Piscatores,in fluvii ripis sedentes,tempus tranquille absumebant; venatores volitantium avium agmina patienter exspectabant, coelum suspicientes. Errantibus per villas agricolae poma libenter praebebant. Sed philosophum per agros ambulantem agricolae stulti deridebant,librum eius videntes:in campis quoque vita morosa est.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Empietà punita
Daphidas praedicabat nihil sua interesse utrum. Dei essent necne.Se quidem laudibus extollebat ut virum au¬dacis sententiae, atque civium et Deorum contemptorem. Olìm igitur Delphos se contulit acque Apollinem ìrridendi causa consuluit an equum invenire posset, cum omnino nullum haberet. His verbìs editis, risìt quia nihil eius intererat equos habere. Ex oracolo autem reddita vox est eum ìnventurum esse equum, sed ut, eo deiectus periret. Risit iterum Daphìdas. Reversus est domum iocans in deos cum amicis. Iter faciens incidit in Attàlum lacessitum saepissime a se contumeliosis verbis eiosque iusso deiectus est saxo, cui nomen erat Equus. Poenas igìtur solvìt iusto supplicìo. Docuit homines quantum semper interesset venerari doos, Cultus et veneratìo deorum non modo pueros ac feminas, sed etiam viros doctos decet.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L'ordinamento della legione romana
Usque ad Marii aetatem legiones romanae trecentos equites habuerunt ac quaterna milia et ducenos pedites,quorum singula milia et ducenos hastatos,singula milia et ducenos principes,sescenos triarios,singula milia et ducenos velites.Hastati,principes et velites in denos manipulos centenum vicenum hominum divisi erant,triarii in denos manipulos sexagenum hominum.Hastatorum manipuli in prima acie disponebantur paribus intervallis;principum manipuli in secunda,triariorum manipuli in tertia.Ante hanc triplicem aciem disponebantur velitum manipuli,qui,postquam in hostes tela coniecerant,ad terga commilitonum recedebant.Circa pedites disponebantur equitatus alae.Alae in quinas turmas tricenum hominum divisae erant,turmae in ternas decurias denum hominum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione L'ordinamento della legione romana
Usque ad Marii aetatem legiones romanae trecentos equites habuerunt ac quaterna milia et ducenos pedites,quorum singula milia et ducenos hastatos,singula milia et ducenos principes,sescenos triarios,singula milia et ducenos velites.Hastati,principes et velites in denos manipulos centenum vicenum hominum divisi erant,triarii in denos manipulos sexagenum hominum.Hastatorum manipuli in prima acie disponebantur paribus intervallis;principum manipuli in secunda,triariorum manipuli in tertia.Ante hanc triplicem aciem disponebantur velitum manipuli,qui,postquam in hostes tela coniecerant,ad terga commilitonum recedebant.Circa pedites disponebantur equitatus alae.Alae in quinas turmas tricenum hominum divisae erant,turmae in ternas decurias denum hominum.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Appio Claudio e Annone
Cum Messana Siciliae urbs a Carthaginiensibus atque Hierone Syracusanorum tyranno obsideretur Appius Claudius consul Romanus a civibus in auxilium vocatus ad Siciliam cum exercitu descendit ut urbem liberaret. Hoc initium primi belli Punici fuit. Consul primo ut loca hostesque exploraret cum paucis militibus nave piscatoria fretum Siculum transiit. Tum obviam ei legati ab Hannone Carthaginiensium duce venerunt ut eum ad pacem impellerent. Cum consul nullas condiciones admitteret nisi Carthaginienses ab oppugnatione desisterent iratus Hanno exclamavit: "Romani ne manus quidem in Siculo mari abluent! Ego non sinam!". Tamen evenit ut A.Claudius non solum legiones suas in Siciliam traduxerit sed etiam Carthaginienses Messana expulerit. Deinde Romani apud Syracusas Hieronem vicerunt qui postea novum bellum timens cum Romanis foedus amicitiae fecit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Le ninfe
Terrarum, sulvarum aquarumque Nymphae in antiquis fabulis naturae potentiam significant et deae putantur a claris poetis. a poetis Nympharum vita narratur. Nymphae in natura libere vivunt, telam in speluncis texunt, laete saliunt in silvis, arbusculas serunt et etiam feras agitant. interdum agricolas adiuvant, sed plerumque Olympi dearum adseculae sunt et praecipue a Diana per desertas oras et per feras plagas ducuntur. Nympha est etiam clara Calypso : Calypso in insula Ogygia diu miserum Ulixem in custodia tenet. non semper igitur benevolentiam erga humanam naturam Nymphae ostendunt: interdum crudeliter agunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Estrema difesa della libertà
Post proelium apud Pharsalum Cato cum reliquis Pompeianis in Africam recesserat, quoniam adhuc sperabat libertatem se servaturum esse. At cum eius acies profligatae sunt Thapsi anno quadragesimo sexto ante Christum natum, sensit se in victoris potestatem statim venturum esse. Tum a vita excedere statuit. Frusta amici eum incitaverunt ut Caesari se submitteret: nam dicebant posthac omnes honorifice tractaturos esse Catonem. At ille nulla ratione a proposito aversus est.Bis Phaedonem legit, in quo Plato Socratem de animi immortalitate disserentem inducit. Supremo tempore cum fidissimis amicis cenavit atque cum iisdem sermones habuit. Inde servus quidam gladium portavit quo Cato pectus sibi transfixit.
…continua