Codex - Esercizi 1 - Versione - - Anna Perenna
Hodie a bona magistra Annae Perennae historia discipulis narratur: sedulae discipulae attente audiunt, quia historia vere iucunda est. In Romae incolarum turba magnae discordiae sunt. Patricii beatam vitam agunt: cotidie exquisitas epulas instruunt et cum convivis scurrarum facetiis delectantur. Plebeii autem miseram vitam agunt et in summa inopia sunt. Itaque agriculturam relinquunt et in Aventinum conveniunt. Sed Romae Anna Perenna vivit. Anna Perenna venusta anicala est: statim cuppedias parvasque offas parat et cotidie famelicae turbae praebet. Sic annona Romae incolis vitatur et concordia reconciliatur. Etiam hodie Romae incolis grata Annae Perennae memoria est; anicalam tamquam deam colunt et ei aras in sacra silva dicant, ubi saepe hostiae immolantur.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - Arianna
Ariadna, amore plena erga Thesea, parentes domi reliquerat, inde per maria virum secuta erat. Cum in insulam Naxum pervenerant, tempestas improvisa fere totam classem vastaverat. Theseus propter procellae vim per multos dies in insula retentus est; postea opprobrium timuit, quia Ariadnem, inimici regis filiam, uxorem duxerat. Ideo, pietate privus, noctu puellam, dum dormit, reliquit et clam nave domum remeavit: navigavit autem velis atris. Liber Deus Ariadnem, quae flebat et clamitabat, amavit et in coniugium abduxit. Theseus vero, pacti cum patre immĕmor, atra vela non mutavit: sic pater Aegeus putavit Thesea mortuum post pugnam cum Minotauro et, omne spe deiectus, in mare se praecipitavit: postea pelagus Aegeum dictum est.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - Cornelia
"Corneliâ meae deliciae est" – avia amicae dicit – "nam formosa et decora puella est; amicis saepe violarum coronas, fibulas, candidas tuniculas donat. Libenter cotidie cum amicis studet: poëtas ediscit et musicam diligit; philosophia quoque a Cornelia non ignoratur. Itaque magistra puellam saepe laudat. At Cornelia non exsultat: erubescit enim, si nimis laudatur. Puella autem parvas bestiolas amat: catellam, columbam et simiam habet, capellam agnamque cum ancillis curat".
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - De lupo capellisque
Olim in alta rupe capellae herbas raras carpebant. Forte lupus eas vidit et rupi appropinquavit. Primum eas vi deprehendere frusta temptavit; postea, ut improbum consilium suum celaret, ita eis ipse dixit: "Stultissimae capellae! Cur campum vitatis, ubi tanta copia pabuli est? In rupibus tam arduis multa pericula sunt!". Tunc cautae capellae ei responderunt: "Herbas campi libenter nos gustabimus, cum tu in latibulum tuum commeaveris!"
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - Gli Sciti
Scythia Asia includitur. Scythiae incolae agros non colunt, sed armenta et capellas cum studio pascunt; tectum non habent et feram vitam agunt. Nam vulgus continenter errat et in plaustris cum feminis liberisque habitat et cibaria vehit. Furta non timent: itaque armenta in campis relinquunt. A Scythiis divitiae, aurum argentumque contemnuntur. Varia arma habent et multas beluas necant; bellum gerunt solum cum accolis, cum patriam defendunt: castrum non habent. Hostias in aris immolant et diis superis et inferis saepe sacrificant.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - Gli Spartani
Lacedaemonii (= gli Spartani) in oppido habitabant; nec agriculturae nec mercaturae incumbebant, sed tantum armorum exercitio. Litteras divitiasque spernebant, castrorum vitam amabant, bella non pavebant (= non temevano). Non solum viri Lacedaemonii asperam vitam agebant, sed etiam puellae puerique. Lacedaemonii enim ferrea disciplina liberos usque a (= fin dalla) pueritia educabant. Pueri numquam (= mai) in otio erant; paulum litterarum studiis incumbebant, multum contra ludis gymnicis armisque. Propter virorum et puerorum duram disciplinam saepe adversarii a Spartae copiis vincebantur.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - L'oracolo di Apollo
Inter Graeciam et Thessaliam mons Parnassus surgit: huius montis radices puri fontis aquae lavant et vallis amoena et plena olearum est. Olim hanc vallem incolae et pastores reliquerunt quia ingens serpens, Python nomine, eam regionem vastabat et a fonte eos arcebat. Ex huius ore pestilens halitus emanabat et homines atque pecudes necabat. Apollo olim ex Olympo descendit et Python contra eum pestilentem halitum vomuit. At ille ex arcu suo sagittas plurimas emisit et taeterrimum monstrum interfecit. Ad illius necis memoriam Graeci Apollinem Pythium appellaverunt et in illa regione magnificentissimum templum ei dedicatum est. In eo Apollo oraculum suum posuit et ad illud ex omnibus Graeciae regionibus legati cum muneribus veniebant. Responsa sua tamen non ipse Apollo dabat, sed per os virginis Pythiae.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - La cicala e la civetta
Cicada convicium faciebat et somno excitabat noctuam, adsuetam (= abituata) quaerere in tenebris cibum atque in cavo (= incavato) ramo interdiu capere somnum. Noctua frustra implorabat silentium; nam cicada moleste clamabat. Tum noctua garrulam bestiolam fallacia decipit: "Filia Musarum, sonos mirifice e cithara trahis; nunc, quia (= poiché) non dormio, potare cupio; in nidum meum (= mio) veni; sic una (= insieme) bibimus". Cicada verbis allicitur et cupida advolat: a noctua statim cicada arripitur et necatur; sic poenas oppetit superbiae.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - La Sicilia, isola felice
Sicilia magna Italiae insula est, Musis poëtisque cara, advenis grata. Siciliae historia antiqua est; in insulae oris multae claraeque coloniae Graecae sunt. In insula (= Sull'isola) etiam numerosae Punicae memoriae servantur. In templis (= Nei templi) multas Proserpinae marmoreas (= di marmo/marmorei, complemento di materia) aras spectamus (il soggetto è noi). Nam (congiunzione) Proserpina insulae dea est. Ab insulae sedulis puellis spicarum et rosarum coronae Proserpinae praebentur. Siciliae incolae terram insulae fecundam et apricam colunt et magnam olearum uvarumque copiam colligunt.
…continua
Codex - Esercizi 1 - Versione - - Una decisione salomonica
Duae mulieres ad Salomonem, sapientem regem, venerunt. Prior dixit: "Hic meus infans est, sed ista mulier, inimica mea, eum putat suum et parvulum mihi capere cupit!". Sed altera mulier contradixit: "Egomet mater vera sum! Verba istius falsa sunt: haec puerum pepererat, sed mox ille decessit. Nuper ista clam filiolum meum cepit; hic infans non est filius eius!". Salomon rex diutissime cogitavit et tandem rem hoc modo solvit: "Hoc vobis propono – dixit – : gladio in
duas partes puerum dividam et singulas vobis dabo!". Prior mulier statim exclamavit: "Optime! Hoc iustum est: divide!". Sed altera: "Puerum dimitte, rex! Potius quam eum necare trade eum isti feminae!". Tum Salomon: «Tute mater vera es!». Deinde filium ei restituit et mendacem mulierem in vincula iecit.
…continua