Epistulae - Ad Atticum - Libro 1 - Epistola 18 - -
Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum, quocum omnia, que me cura aliqua adficiunt, uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. Abest enim frater [i]aphelestatos[/i] et amantissimus. Metellus non homo, sed "litus atque aer et solitudo mera". Tu autem, qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? Ita sum ab omnibus destitutus. ut tantum requietis habeam, quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. Nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent. Itaque, cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus, quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus. Quare te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. Multa sunt enim, quae me sollicitant anguntque; quae mihi videor aures nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse. [...]
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 1 - Epistola 2 - E' nato il piccolo Cicerone
Cicero Attico salutem dicit.
L. Iulo Caesare C. Marcio Figulo consolibus filiolo me auctum scito salva Terentia. Abs te tam diu nihil litterarum! Ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. Hoc tempore catilinam, competitorem nostrum,defendere cogitamus. Iudices habemus, quos voluimus, summa accusatoris voluntate. Spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus. Tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiares nobiles homines adversarios honoti nostro fore. Ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. Quare Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 1 - Epistola 2 - Traduzione 1
L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. Abs te tam diu nihil litterarum! Ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus. Iudices habemus, quos volumus, summa accusatoris voluntate. Spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus. Tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorus summa hominum est opinio tuos familiares nobiles homines adversarios honori nostro fore. Ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. Quare Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 1 - Epistola 2 - Traduzione 2
Cicero Attico Sal.
L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. Abs te tam diu nihil litterarum! Ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus. Iudices habemus, quos volumus, summa accusatoris voluntate. Spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.
Tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiares nobiles homines adversarios honori nostro fore. Ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. Quare Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 12 - Epistola 35
CICERO ATTICO SAL.
ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me ns aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 12 - Epistola 36
CICERO ATTICO SAL.
Fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar. quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.
ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 13 - Epistola 19 - Uno scrittore di successo
[...] Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. Scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. Hoc igitur idem tu mihi antea scripseras. In Varrone ista causa me non moveret ne viderer [i]philendoxos[/i] (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, academicam omnem quaestionem libris quattuor. In eis quae erant contra [i]akatalepsian[/i] praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. Ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. Si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, a te proximis litteris admoneor, meum [i]kophon prosopon[/i] esset. Hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos vi "De re publica" libris fecimus. Sunt etiam "De oratore" nostri tres mihi vehementer probati. In eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. Puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. Quae autem his temporibus scripsi [i]Aristoteleion[/i] morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. Ita confeci quinque libros [i]peri telon[/i] ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, [i]peripatetika[/i] M. Pisoni darem. [i]Azelotupeton[/i] id fore putaram quod omnes illi decesserant. Haec "academica", ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. Sane in personas non cadebant; erant enim [i]logikotera[/i] quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. Itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam [i]ermaion[/i] adripui. Aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, easque partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. Sunt enim vehementer [i]pithana[/i] Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. Sed tu dandosne putes hos libros Varroni atque etiam videbis. Mihi quaedam occurrunt; sed ea coram.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 7
CICERO ATTICO SAL.
postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. A te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. Vbi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec.
[2] A Cicerone mihi litterae sane et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.
haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 4
CICERO ATTICO SAL.
numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 5
CICERO ATTICO S. D.
spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui. A balneatore nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
O meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo beati, civitas misera.
sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae newterismou= suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 6
CICERO ATTICO S. D.
pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire. nam de Octavio susque deque. exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri.
quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim. nihil enim tam quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. nec ulla interea decreta. sic enim ut victos metueremus.
haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et postea, et tu quid agas quidque agatur.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 8
CICERO ATTICO SAL.
tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et multo illi minus. Reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim. de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.
Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen...
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 12
CICERO ATTICO SAL.
O mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis Caesar neque me invito, etsi latinitas erat non ferenda. verum tamen--. ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc refero. tam claram tamque testatam rem tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.
quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse bonum civem. ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur. negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo 'ubi nec Pelopidarum,' inquit. haud amo vel hos designatos qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.
quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 3
CICERO ATTICO SAL.
Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.
ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos? odorare tamen Antoni; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid habes rescribe; sin minus, populi et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 2
CICERO ATTICO SAL.
duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.
altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum fala/kwma , ut putas. processit enim, sed minus diutius. sermone eius sum retentus. quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, 'ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet?' habes igitur inimicissimum oti, id est Bruti.
in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 14 - Epistola 1
CICERO ATTICO SAL.
deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse. 'etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?' quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. O prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus.
tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere, 'Magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult'; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum, 'ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male oderit.' haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 15 - Epistola 4
CICERO ATTICO SAL.
ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x ad recentiorem prius et leniorem laudo; si vero etiam Carfulenus Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? aps condoleo non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa sollicitat. itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa. itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone.
redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthrotiis; quae 'mihi sunt inclusa medullis,' sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla fieri potest contumeliosior. 'at' inquis 'aliquod' non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.
de Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 15 - Epistola 4a
CICERO ATTICO SAL.
quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. O rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 16 - Epistola 5
CICERO ATTICO SAL.
tuas iam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego [non] novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat. sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.
nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares.
quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam.
Bruto cum saepe iniecissem, non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam metewro(teron esse, et hercule erat et maxime de ludis. at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit, eodem revertar. iocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
O dies in auspicus Lepidi descriptos et apte ad consilium
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 16 - Epistola 11 - Il piano di un'opera
[...] Haec ad posteriorem. [i]Ta peri tou kathekontos[/i] quatenus Panaetius, absolvi duobus. Illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. Eum locum Posidonius persecutus . Ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me [i]ta kephalaia [/i]mitteret; quae exspecto. Quem velim cohortere et roges ut quam primum. In eo est [i]peri tou kata peristasin kathekontos[/i]. Quod de inscriptione quaeris, non dubito quin [i]kathekon [/i]"officium" sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior "de officiis". [i]Prosphono[/i] autem Ciceroni filio. Visum est non [i]anoikeion[/i].
…continua