Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 25

quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum [Metellum], cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 29

possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit; qui cum ipse propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam a superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet elaborarit.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 28

eo die quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 27

ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret; qui impedisset, graviter molesteque laturos--illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo statim referretur; meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis. quid? ut agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 26

itaque divinitus exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc unum beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 23

omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 21

iam ceterorum officia studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. quid M. Cispius? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum debeam; qui, cum a me voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt. iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt. multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit: legem separatim initio de salute mea promulgavit.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 22

Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit. iam vero praetores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea salus declaravit.
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 30

quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit. vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis egi initio, quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum. et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae sileri nullo modo possunt, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda
…continua

Post reditum in senatu - Libro unico - Paragrafo 24

quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
…continua