Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
Scarica il documento per vederlo tutto.
vuoi
o PayPal
tutte le volte che vuoi
Atto III - Scena prima
MA. Egone patiar me hic frustra in matrimonio, ubi vir compilet clanculum quicquid domistatque deferat ea ad amicam?
PE. Quin tu taces? Faxo opprimes iam manufesto, modo sequere hac.
Ferebat ad phrygionem pallam quam surrupuit hodie domo, ebrius, cum corona.
Sed eccam coronam quam habuit. Num mentitor? Em: habuit hac, si vis persequi vestigiis.
Atque eccum optume revortitur edepol. Sed non fert pallam.
MA. Quid ego agam con illoc nunc?
PE. Idem quod semper; habeas male.
MA. Sic censeo.
PE. Concedamus huc; aucupa ex insidiis.
Scena seconda
ME. ????Omnes volunt multos clientes esse sibi. –ne sint boni- an mali, haud quaeritant id;
Quaeritur magis res clientum quam fides cuius modi clueat.
Si est pauper atque haud malus, habetur nequam; sin -st dives (et) malu(s)-,is habetur cliens frugi. Qui colunt neque leges neque usquam aequom bonum,
habent patronos solicitos: denegant datum quod datum est, (sunt) pleni litium, viri rapaces,
fraudulenti, qui habent rem paratam aut fenore.
aut periuriis; mens est in quo …ubi dicitur dies eius, dicitus simul patronis, quippe qui loquantur pro illis, quae fecerint male:res est aut ad popolum aut in iure aut ad iudicem.Sicut hodie, quidam cliens habuit me nimis sollicitum neque licitum est hau quiquam agerequod volui: ita attinuit me, ita detinuit.Dixi causam eius apud aedilis pro plurumisque pessumis(que) factis;tetuli condiciones tortas, confragosas. Dixeram aut plus aut minus quam opus fuerat dicto… controvorsiam ut fieret sponsio. Quid ille qui dedit praedem?Ego nec videi umquam ullum hominem teneri magis manifestum;Tres testes acerrumi aderant male omnibus factis. Omnes di perdant illum, ita hodie corrumpitnihi hunc diem, -que me- adeo, qui umquam hodie inspexi meis oculis forum.Corrupi optimum diem; iussi prandium adparari; amica expectat me, scio, ubi primum licitumest, ilico properavi abire de foro. Nunc iratast mihi, credo; palla quam dedi placabit, quam hodieabstuli uxori atque detuli huic Erotio.PE.
Quid ais?MA. Nuptam me male viro malo.
PE. Audis satin illic quae loquitur?
MA. Satis.
ME. Si sapiam, abeam intro hinc, ubi bene sit mihi.
PE. Mane, erit potius male.
MA. Ecastor ne fenerato illam abstulisti.
PE. Sic datur!
MA. Censebas te pote facere clanculum istaec flagitia?
ME. Quid illuc est negoti, uxori?
MA. Men rogas?
ME. Vin rogem hunc?
MA. Aufer hinc palpationes.
PE. Tu perge.
ME. Quid tu es tristis mihi?
MA. Oportet te scire.
PE. Scit, sed dissimulat malus.
ME. Quid negotist?
MA. Pallam…
ME. Pallam?
MA. Quidam pallam… quid paves?
ME. Equidem paveo nihil… nisis unum: palla incutit pallorem.
PE. At ne tu comesses prandium clam me. Perge in virum.
ME. Non taces?
PE. Vero non taceo, hercle. Nutat ne loquar.
ME. Non hercle, ego quidem nuto usquam quicquam neque nicto tibi.
PE. Nil confidentius hoc; quin pernegat ea quae vides.
ME. Per Iovem -que omnis deos- adiuro, uxor – hoc est satin tibi? – me non nutasse isti.
PE. Iam credit tibi de isti: redi illuc.
ME. Quo ego redeam?
PE.
Equidem ad phrygionem censeo; refer pallam ei.
ME. Quae palla est istaec?
PE. Iam taceo, quando haec non meminit suam rem.
MA. Ne ego mulier misera ecastor.
ME. Quid tu misera's? expedi mi. Numquam servorum deliquit? Num ancillae aut servei responsant tibi? Eloquere; non erit inpune.
MA. Agis nugas.
ME. Est admodum tristis. Istuc non placet mihi satis…
MA. Agis nugas.
ME. Certe irata es aliquoi familiarum.
MA. Agis nugas.
ME. Num saltem irata es mihi?
MA. Nunc tu non agis nugas.
ME. Edepol non deliqui quicquam.
MA. Em, rursum nunc agis nugas.
ME. Dic, mea uxor, quid aegre est tibi?
PE. Bellus blanditur tibi.
ME. Potin ut ne sis molestus mihi? Num appello te?
MA. Aufer manum.
PE. Sic datur. Properato comesse prandium me apsente.
Post derideto me ante aedis, ebrius, cum corona
ME. Neque ego prandi edepol neque hodie tetuli pedem huc intro.
PE. Tun negas?
ME. Vero nego hercle.
PE. Nil audacius hoc homine. Ego non vidi te astare modo hic ante aedis cum corona florea, quom negabas mihi esse sinciput.
sanum et negabas novisse me, aibas te esse peregrinum?
ME. Quin ut dudum divorti abs te, redeo domum demum nunc.
PE. Ego novi te. Non censebas mihi esse qui ulciscerer te; dixi omnia uxori, hercle.
ME. Quid dixisti?
PE. Nescio. Roga ei eampsus.
ME. Quid hoc est, uxor? Quidnam hic narravit tibi? Quid id est? quid taces? Quin dici quid sit?
MA. Quasi tu nescias? Palla est surrepta mihi domo.
ME. Palla surrepta est tibi?
MA. Rogas me?
ME. Pol haud rogem te, si sciam.
PE. O hominem malum; ut dissimulat! Non potes celare; novit rem probe; ego edictavi omnia, her..
ME. Quid id est?
MA. Quando nil pudet neque vis profiteri ipse tua voluntate, audi atque ades. Et faxo scias quid sim tristis et quid hic dixerti mihi. Domo palla est surrupta mihi.
ME. Palla surrupta est mihi?
PE. Viden ut scelestus captat te? Surruptast huic, non tibi; nam profecto si esset surrupta tibi nunc foret salva.
ME. Nili est mihi tecum? Sed tu quid ais?
MA. Palla, inquam, periit domo.
ME. Quis surrupuit eam?
MA. Pol istuc ille scit qui
apstulit illam.ME. Quis est is homo?MA. Quidam Menaechmus.ME. Edepol nequiter factum. Quis -st is Menaechmu-?MA. Tu istic, inquam.ME. Egone?Ma. Tu.ME. Quis arguit?MA. Egomet.ME. Egon dedi?MA. Tu, tu istic, inquam.PE. Vin adferri noctuam, quae usque dicat tibi 'tu tu'? nam nos iam sumus defessi.ME. Per Iovem que omnis deos adiuro, uxor (hoc est satis tibi?) non dedisse.PE. Immo vero hercle, nos non dicere falsum.ME. Sed ego non condonavi illam, sed hic dedi utendam.MA. Equidem ecastor nec do foras tuam chlamydem nec pallium cuiquam utentum. Aequom estMulierem dare foras vestimentum muliebre, virum virile. Quin refers pallam domum?ME. Ego faxo referetur.MA. Ut opinor, feceris ex tua re. Nam numquam introibis domu, nisi refer pallam simul.Eo domum.PE. Quid futurum est mihi, qui dedi hanc operam tibi?MA. Opera reddetur, quando quid erit surruptum tibi domo.PE. Edepol id quidem numquam erit; nam domi nil est quod perdam. Qua virum, qua uxorem,di perdant vos! Properabo ad forum;
nam intellego excidisse me plane ex hac familia.ME. Uxor censet sese fecisse male mihi, quom exclusit foras; quasi non habeam alium locum meliorem quo intromittar. Si displiceo tibi, patiundum; at placuero huic Erotio, quae non excludet me ab se, sed occludet domi apud se. Nunc ibo; orabo ut reddat mihi pallam quam dudum dedit; redimam illi aliam meliorem. Heus, ecquis ianitor est hic? Aperite atque aliquis evocate Erotium ante ostium.
Scena terza.ER. Quis hic quadri me?ME. Inimicus sibi magis quam aetati tuae.ER. Mi Menaechme, cur astas ante aedis? Sequere intro.ME. Mane. Scin quid est, quod ego venio ad te?ER. Scio: ut voluptas sit tibi ex me.ME. Immo edepol! Amabo te, illam pallam quam dudum dedi tibi, eam redde mihi: uxor rescivit omnem rem, ut factum est, ordine. ego redimam tibi pallam bis pluris tanta, quam voles.ER. Equidem dedi illam tibi, ut ferres ad phrygionem, paulo prius, et illud spinter, ut ferres ad aurificem, ut fieret novom.ME. Ut tu dederis pallam et spinter mihi?
Numquam factum, reperies. Nam ego quidem postquamdedi illam tibi dudum atque abii ad forum, nunc redeo, postillac nunc video te.
ER. Video rem quam agis; ut defrudes me quae commisi, adfectas viam ad eam rem.
ME. Edepol neque posco causa defraudandi te. Quin dico tibi uxorem rescivisse.
ER. Nec ultro oravi te ut dares; tute ultro detulisti ad me. Dedisti eam mihi dono; nunc reposciseandem, patiar! Habe tibi, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam conpingite in loculos.
Tu huc post hunc diem non feres pedem intro, ne sis frustra; quando tu habes tibi despicatuime merentem bene, nisi feres argenum, frustra’s; non potes ductare me. Postahac invenito aliamquam habeas frustratui.
ME. Nimis iracunde tandem hercle! Heus tu, dico tibi, mane. Redi. -ne etiam- astas? Etiam audesrevorti mea gratia? Abiit intro, occlusit aedis. Nung ego sum exclusissimus;iam [ne]quicquam creditur mihi neque domi neque apud amicam.
Ibo et consulam amicos hanc rem, quid censeant faciendum.
ACTUS V
Scena prima
ME 2°.
Nimis stulte feci dudum, quom concredidi marsuppium cum argento Messenioni.
Credo, immersit sese aliquo in ganeum.
MA. Provisam quam mox vir meus redeat domum. Sed eccum video. Sum salva, refert pallam.
ME 2. Demiror ubi nunc Messenio ambulet.
MA. Adibo atque accidia hominem dictis quibus meret. Non pudet te prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu?
ME 2. Quid est? quae res agitat te, mulier?
MA. Etiamne, inpudens, audes muttire unum verbum aut loqui mecum?
ME 2. Quid tandem admisi in me ut non audeam loqui?
MA. Rogas me? Audaciam inpudentem hominis!
ME 2. Tu non scis, mulier, quapropter Graii praedicabant Hecubam esse cagnam?
MA. Non scio equidem.
ME 2. Quia Hecuba faciebat idem quod tu facis nunc. Quemquem aspexerat, ingerebat omnia mala; Itaque adeo, iure, coepta est appellari Canes.
MA. Ego non possum perpeti istaec flagitiae; nam mavelim med esse viduam aetatem quam pati istaec tua flagitia, quae tu facis.
ME 2. Quid id ad me, tu possis te perpeti nuota, an sis abitura a
tuo viro? An ita est mos hic,ut narrent fabulas peregrino advenienti?MA. Quas fabulas? Non patiar praetehac, inquam, quin vivam vidua, quam perferam tuos mores.ME 2. Hercle, quidem mea causa vivito vidua usque dum Iuppiter optinebit regnum.MA. At dudum negabas te surrupuisse mihi, nunc attines eandem ante oculos; te non pudet?ME 2. Heu hercle, mulier, ‘s multum (et) audax et mala. Tun audes dicere hanc surreptam tibi,quam alia mulier dedit mihi ut darem concinnandam?MA. Ne istuc mecastor! Iam accersam meum patrem atque narrabo ei tua flagitia quae facis.Ei, Decio, quaere meum patrem, ut veniat simul tecum ad me; ita dicito esse rem.Iam ego aperiam istaec tua flagitia.ME 2. -n es sana-? Quae mea flagitia?MA. Suppilas domo pallas atque aurum meum, tuae uxori et degeris amicae.Fabulor haec satin recte?ME 2. Hercle, mulier, quaeso, monstra si scis quod bibam qui possim perpeti tuam petulantiam.Nescio hominem quem tu arbitrare; ego novi te simitu cum Porthaone.MA. Si derides me, at
non potes illum, pol, meum patrem, qui advenit huc.
Quis respicis? -n tu novisti- illum?
ME 2. Novi simul cum Calcha. Ante hunc diem vidi illum eodem die quo te.
MA. Negas novisse me? Negas patrem meum?
ME 2. Hercle dicam idem, si vis adducere avom.
MA. Ecastor soles hoc atque pariter alias res.
Scena seconda.
SE. Ut aetas mea est atque ut usus est hoc facto, proferam gradum, properabo progrediri.
Sed haud sum falsus quam id facile sit mihi, nam pernicitas deserit: consitus sum senectute;gero corpus onustum; vires reliquere. Ut aetas est mala, ergost merx mala. Nam res, quomad