Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 104 - 1 - Bacco il dio del vino

Bacchus seu Dionysus iucundus et beneficus deus erat, magnaque beneficia Graeciae praesertim incolis praebebat : rubri enim vini ac flavi frumenti dona Graeciae oppidanis agricolisque a deo concedebantur. Ob dei beneficia a viris feminisque multae hostiae ante Bacchi aras immolatae sunt. Grata deo erant sacrificia ferorum aprorum cornigerorumque hircorum. E Graecia per Aegyptum in Asiam processit, cum parvo numero animosorum virorum et effrenatarum feminarum. Bacchus aurem plaustrum habuit,quod non ab equis sed a maculosis pantheris vehebantur. Viri feminaeque non arma, sed tympana at taedas destringebant. Contra stultos superbosque inimicos cruenta bella a Baccho gesta sunt: munita oppida deus expugnavit adversariosque acerbis poenis multavit. In longinqua quoque Indiae loca pervenit : Indiaeque etiam populis grata dona vini ac frumenti concessit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 113 - 1 - Il dio degli Oceani

Neptunus, Saturni et Rheae filius, traditus est deus dominusque universorum Oceanorum, qui ventis ac procellis imperabat et universarum aquarum imperium cum Aeolo, ventorum domino, et nymphis dividebat; Neptuni concha ab equis marinis transportbantur: ea per undas celeriter trahebatur. Equi feros oculos atque iubas caeruleas habebant, at a Neptuno semper habenis firme ducti sunt. Deus nautis saepe apparebat: nautae, semper viventes in pelagi periculis, multis hostiis benevolentiam Neptuni rogabant: etiam sacra templa ei dicata sunt et plerumque in insularum oris aedificata sunt, ubi nautae deum patronum vitae suae orabant. Neptuno sacri erant equus et delphinus et inter plantas pinus.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 135 - 1 - La dea Minerva

Sub praesidio deae Minervae erant non solum poetae, sed etiam athletae. In palaestris athletae Minervam ita vocabant: "Audi nos, dea!". Ad deae templa veniebatur et deae victoriarum coronae donabantur. In Graeciae terris Athenarum incolae Minervam colebant, sapientiae et philosophiae deam. In proeliis petebatur eius auxilium; post pugnas, cum milites victorias ceperant, mittebant copiam praedae ad eius templum donum. Minervae fanum accipiebat cotidie plurimas divitias. In hoc templo magnum signum aureum et eburneum deae dicatum erat. Agricolae, in silvis et in oris, Minervam timebant et ab ea petebant custodiam olearum. Poetae Minervae dicebant: "Ingenii patrona, da nobis donum memoriae et eloquentiae!"
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 105 - 1 - La sfida di Aracne

Minerva, sapientiae dea, feminarum operis praesidiebat dearumque vestimenta summo artificio texebat. Graecae puellae, textrini peritae, Minervam magistram agnoscebant, praeteer Arachnen, puellam ex Lydia oriundam. Olim nymphae de clivis descenderunt fluviorumque aquas reliquerunt et ad Arachnen venerunt: pulchra lina telasque auro intextas obstupefactae spectaverunt. Puallae nympha dixit: "Certe Minervam magistram habes". Tum Arachne nymphae verba in contumeliam accepit et Minervam ad certamen lacessivit. Diu puella deaque magna industria telas etxerunt: Minerva Olympios deos, Arachne amatorias fabulas pinxit. Puella deae peritia victa est: tum Minerva Arachnes telam iracundiam scidit et aemulae dixit: "Telas in perpetuum texes!" et statim puellam in araneam vertit. Inde misera aeria fila rams vel aedificiorum angulis suspendit, sed etiam homines araneae telas saepe scindunt.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 285 - 10 - Un ladro finito male

Dum Alexandri Magni, Macedonum regis, copiae Thebas expugnant, Thracii milites irruperunt in domicilium Timocleae , mulieris magna animi vi praeditae. Tum a militibus clamore magno cibus, vestes, vasa magni pretii et supellex colligebantur et in tecto et in horto et on praedio. Thracius dux minaci voce mulieri:-Mox!- inquit -locum ostende ubi pecuniam, aurum argentumque condidisti-. Postquam mulier hostem in hortum duxit, altum puteum ei ostendit dixitque:-si in puteum descenderis, ibi thesaurum meum invenies-. Cum Thracius miles simulationem non intellexisset, statim ad puteum appropinquavit et diligenter eum inspiciebat: extemplo a callida Timoclea magna vis hostium dux impulsus est, in puteum cecidit, postea saxis obrutus est et vitam finivit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 182 - 2 - Avventure di Ulisse, prima del ritorno a Itaca

Troia Ulixes discessit et propter ventos adversos ad oras Ciconum, Thraciae incolarum, pervenit. Illic contra Cicones pugnavit, multos suos comites ammittens. postea ex fuga evasit cum sodalibus, et nautae apud Ithacam pervenerunt, at ibi procella vehemens per altum eos dispersit impulitque ad Africae litora, ubi Lotophagos cognoverunt, omines qui lotum e foliis florem procreatum edebant. Lotus magnam suavitatem praestabat et oblivionem domum reditionis. Ideo Ulixes suos socios qui florem gustaverant ad naves vinctos reduxit. Inde ad Cyclopum insulam pervenit. Cyclopes genus ferum at agreste erant: in speluncis iuxta mare in orientali Siciliae ora antiquitus fuerant. Ingenti corporis vi praediti, unum oculum in media fronte habebant salubremque pastorum vitam inter oves agebant. Famem piscibus vel ovium carne vel caseo extinguebat, sitim lacte. Cum paucis sociis Ulixes in Polyphemi speluncam intraverat, at Cyclops, hospitalitis immemor, miseros homines in antro clauserat et nonnullos etiam interfecit editque, quia Cyclopes omnia deum hominumque iura despiciebant. Callidus Ulixes tamen Polyphemum singulari artificio decepit: Cyclops multum vinum bibit quod Graecus vir ei praebuerat. Tum in somno turpe montstrum oculo privavit et tali modo e tristi spelunca incolumis tandem evasit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 128 - 2 - L'avventura di Arione

Quod mare, quae terra non cognoscit Arionem? Eius cantu aquae fluminum stabant; sub umbra arboris eiusdem iacebant canes et lepores, lupus et agnus. Narrant illum vixisse Corinthi apud regem Periandrum, qui eum secum multos detinuit annos eique multas donavit divitias. At nautae, qui eum in patriam reportabant, coniuraverunt contra eius vitam, ut ei auferrent pecuniam et dona quae ei dederat Periander. Sed cum aliquot delphini, eius cantu allecti, navem circumdedissent, statim ut ille eos vidit, se in mare deiecit: delphini eum acceperunt et Corinthum reportaverunt ad regem Periandrum. Post aliquot dies tempestas vehemens impulit ad litus Corinthium eandem navem cuius nautae Arionem aggressi erant. Igitur rex eos ad se accivit eosque damnavit capite.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 136 - 2 - La fine di Icaro

Audite, discipuli, de Icaro luctuosam fabulam. Daedalus captivus Cretae domini erat com Icaro filio in Cretae Labyrintho et exilium finire optabat, at undique pelagus locum claudebat. Improviso Daedalus exclamavit: "Tyrannus autem caelum non possidet!" et subito, ingenii auxilio, humanam naturam novavit: pennae collectae sunt, lino et cera alligatae sunt atque umeris suis et filii Icari aptatae sunt. Interea filium monuit: "Fili mi, in media via caeli vola! Undae enim pelagi alas gravant, contra solis radii urunt. Meis consiliis semper obtempera!". Postea Icaro oscula dedit et, pennis levatus, in caelum ascendit, ante filium volabat et filii alas observabat. At Icarus, ob nimium gaudium, mediam viam deseruit e in altum caelum volavit. Ita solis radiis alarum cera mollita est et miser puer in undas pelagi praecipitavit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 222 - 3 - Gli dei vogliono Perseo re di Argo

Acrisius, Argorum rex, filiam unicam, pulcherrimam Danaem, habebat, quae in patris locum regno succedere non poterat. Itaque rex oraculum consuluit. Acrisio responsum est Danaem filium parituram esse nepotemque regem interfecturum esse. Acrisius, quod praesagio exterrabatur, filiam in muro lapideo praeclusit. Iuppiter autem in imbrem aureum conversus cum Danae concubuit, itaque natus est Perseus. Pater igitur filiam cum Perseo in arca inclusit atque in mare deiecit. Voluntate Iovis arca in insulam Seriphum delata est: piscator Dictys, ubi arcam invenit mulieremque cum infante vidit, eos ad regem Polydectem perduxit, qui Danaem in coniugio habuit et Perseum educavit in templo Minervae. Postquam Acrisius cognovit filiam nepotemque apud Polydectem esse, ut eos repeteret profectus est ). Ubi Acrisium vidit, Perseus avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum esse. Polydectes deinde decessit. Dum regi funebres ludi celebrantur, Perseus discum misit, qui vento in caput Acrisii aversus est, atque avum interfecit, non voluntate sua, sed deorum. Postquam Acrisium sepeliverat, Perseus Argos profectus est regnaque avita possedit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1a - Pagina 114 - 3 - Orazio Coclite

Etruscis in urbem Romam ponte Sublicio irrumpentibus, Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen infatigabili pugna sustinuit, donec post tergum suum pons abrumperetur, atque, ut patriam periculo imminenti libertatam vidit, armatus in Tiberim se misit. Eius fortitudo deorum immortalium admiratione ita suscepit, ut incolumitatem Horatio praestiterint: nam neque altitudine saltus quassatus nec pondere armorum pressus, incolumis flumen tranavit. Unus itaque tot civium, tot hostium oculos in se convertit: nam et hostes, admiratione moti, et Romani, inter laetitiam et metum haesitantes, Horatium natantem aspexerunt. Unus praeterea duos exercitus acri pugna consertos detraxit: nam hostium aciem strenue reppulit, cum Romanam proprugnaret. Denique unus urbi Romae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti fuit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1b - Pagina 85 - 1 - Pirro conquista la Macedonia

Dum haec in Asia Geruntur, interim in Sicilia Phyrrhus a Poenis navali proelio victus ab Antigono, Macedoniae rege, supplementum militum per legatos petit denuntians, sin aliter revertere se in regnum necesse habere. Ubi repulsam legati renuntiaverunt, repentinam fingit profectionem. Socios interim parare bellum iubet arcis Tarentinae custodiam Heleno filio et amico Miloni tradens. Postquam in Epirum revertit, statim fines Macedoniae invadit; Antigonus cum exercitu occurrit victusque proelio in fugam vertitur. Atque ita Pyrrhus Macedoniam in deditionem accepit et veluti damna ammisae Siciliae Italiaeque acquisito Macedoniae regno pensavisset, relictum Tarenti filium et amicum arcessivit. Antigonus autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, Thessalonicam se recepit, inde bellum reparaturus cum Gallorum mercennaria manu. Rursus ab Ptolomaeo, Pyrrhi filio, funditus victus est; cum comitibus fugiens, salutis latebras ac fugae solitudines captat.
…continua

Littera Litterae - Volume 1b - Pagina 140 - 1 - Un nuovo rito in onore di Cerere

Traditum est principio anni centesimi nonagesimi primi ante christum natum boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii:boves vivos comburi cineremque eorum deici in Teberim haruspices iusserunt. tarracinae et amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluisse , Minturnis aedem iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagra visse. talium prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatu consultu decemviri adierunt et renuntiaverunt ut ieiunium Cereri institueretur et id quinto quoque anno servaretur et unum die supplicatio esset. P. Cornelius consul multas hostias sacrificavit ut dii placarentur, et postea ad provinciam contendit. atque inde Cn. Domitium proconsulem Romam decedere iussit.
…continua

Littera Litterae - Volume 1b - Pagina 141 - 3 - Annibale si procura alleati

Anno quarto, postquam Hannibal in Italiam venerat, M. Claudis Marcellus consul apud Nolam, Campaniae oppidum, contra Hannibalem pugnaturus erat. Poenarum dux multas Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam, Bruttios occupaverat multasque alias occupaturus erat. Quo tempore etiam Macedonum rex Philippus ad eum legatos misit, auxilium trium milium militum promittens contra Romanos, sub hac condizione, ut, deletis Romanis, ipse quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet. Captis igitur Philippi legatis et re cognita, Romani ad Macedoniam Marcum Valerium proficisci iusserunt, ad Sardiniam Titum Manlium Torquatum proconsulem. Nam etiam ea regio, ab Hannibale sollecitata, Romanos deseruerat.
…continua

Littera Litterae - Volume 1b - Pagina 98 - 3 - Una spedizione contro i Senoni

Caesar, nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus, de improviso fines Nerviorum contedit et,prius quam illi aut convenire aut profugere possent,magno pecoris atque hominum numero capto atque praeda militibus concessa vastatisque agris ,in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legones reduxit.Concilio Galliae primo vere,ut instituerat, indicto, quia reliqui praeter Senones, Carnutes, Treverosque venerant, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erat Parisii Senonibus civitatemque patrum memoria coniuxerat,sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata,cum legionibus in Senones contendit magnisque itineribus eo pervenit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Libro 370 - 2 - La sconfitta della morte

O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! Adduxit urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum. Ille, ille te vicit, ille te iugulavit fugitivus Propheta, qui reliquit domum suam, demisit hereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum. Illius morte tu mortua es: Illius morte nos vivimus. Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti. Quid autem miserinus homine, qui aeternae mortis terrore prostratus, vitam ad hoc tantum acceperat, ut periret? Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae. Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno est? Si amici tui sub poena Adae, et qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, Quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis non esse Deum? Qui corrupti et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis?
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 339 - 1 - I contadini sono i migliori soldati

Aptior armis mihi videtur rustica plebs, quae sub divo et in labore nutritur, et solis patiens, umbrae neglegens, deliciarum ignara, parvo contenta est. Nam rusticis ad omnium laborum tolerantiam membra durata sunt et eis gestare ferrum, fossam educare, onus umeris ferre consuetudo est, quam ex agrorum operibus et ex agresti vita didicerunt. Interdum tamen rerum necessitas exigit ut etiam urbani homines ad arma vocentur et militari disciplina instituantur. Hi, ubi nomen militiate dedere, primum laborare, decurrere, portare pondus, solem pulveremque ferre, nullis laboribus neque interdiu neque noctu parcere, tribunorum centurionumque imperatis celeriter obtemperare condiscant. Deinde usui armorum studeant et, si bellum diutinum erit, in agrariis castris quam plurimum detineantur proculque a civitatis illecebris arceantur ut eo modo vigor accedat et corporibus et animis eorum. Ex agris ergo praecipue supplendum est robur exercitus; nam minus pericola et mortem timent qui minus deliciarum in vita noverunt. Somno tamen et quieti iustum temporis spatium dandum est, ne labor nimius corporibus damno vel disciplina animis tedio sit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 386 - 1 - L'imperatore Tito

Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confixit ictibus. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino punierit, convictos adversum se coniurationis dimiserit, vel in eadem familiaritate, qua antea, habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit ut, cum nulli quidquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere ab imperatore discedere, praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit: “Amici, hodie diem perdidi”.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 309 - 1 - Le battute di un corvo parlante

Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem, adulationis plenam, dicere: “Ave Caesar, victor, imperator!”. Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosam avem et eam viginti nummorum milibus emi iussit. Cum paulo in via processisset, eodem modo a psittaco, salutatus est, quem tantidem emit. Tantae liberalitatis exemplum sutorem pauperem sollicitavit,qui corvum suum instituere coepit ad eandem salutationem. Sed cum avis non responderet, labore et impendio exhaustus, dominus dicere solebat: “Opera et impensa periit”. Aliquando tamen, cum corvus coepisset dictatam salutatione dicere ,Augustum in via exspectavit sutur, plenus bonae spei. Sed, cum audisset corvi verba, imperator talibus salutationibus incuriosus, respondit: “Satis talium salutatorum domi habeo”. Tunc corvus recordatus verborum, quibus dominus queri solebat, clara voce addidit: “Opera et impensa periit”. Tantus salis admiratus, Caesar risit emique avem iussit tanti quanti nullam aliam adhuc emerat. Pecunia igitur non sutoris laborum praemium fuit,sed fortuitarum facetiarum, quas dominus imprudens avem suam docuerat.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 62 - 1 - Trimalcione e i suoi schiavi

In vestibulo servus atriensis erat, qui domus custos erat. Ingressi in triclinium, nonnullos pueros a cyatho vidimus, qui vini pocula convivis ministrabant, et alios pueros ad pedes Trimalchionis. Hic dominus erat: «Amici», inquit, «et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppresserit. Tamen; me salvo, cito aquam liberam, gustabunt: omnes illos in testamento meo manumitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam. At Fortunatam meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tamquam mortuum». Plerique gratias egerunt indulgentiae domini, cum ille exemplar testamenti iussit tradi et totum a primo ad ultimum, ingemescentis familia, recitavit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 386 - 2 - Arione e il delfino

Arion Corinthius omnes fidium cantu delectavit. Corintho, ut narrant, in Siciliam atque Italiam venit, ubi arte sua ingentem quaestum fecit. Postea Corinthum remeare statuit et navem conscendit. At in itinere nautae pecuniam Arioni subripuerunt ac paraverunt ei insidias. Tunc Arion rem intellexit et nautas sic oravit: «Ante perniciem meam, audite miseri Arionis suaves cantus!». Illi precibus cesserunt at Arion in navis pupi de more ornatus cantavit: sed repente se iecit in profundum. Nautae cantorem in fluctibus deseruerunt neque de Arionis interitu dubitaverunt. Tum autem nova miraque res contigit: delphinus, quem cantus ad navem attraxerat, Arioni dorsum subdidit incolumemque corpore et ornatu in terram Laconicam eum devexit.
…continua