Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 262 - 2 - Importanza della memoria

At memoria minuitur, nisi eam exerceas. Themistocles omnium civium perceperat nomina. Nec vero quemquam senem audivi oblitum esse, quo loco thesaurum obruisset. Philosophi senes quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut illum quasi desipientem a re familiari removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum coloneum, recitasse iudicibus quaessisseque num illud armen desipientis videretur. Quo recitato, sentientiis iudicum est liberatus.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 263 - 3 - Il sogno di Eudemo di Cipro

Singulari vir ingenio Aristoteles et paene divino scribit Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in eo igitur oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent; ei visum, in quiete, egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem prima statim scribit Aristoteles consecuta: et convaluisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum revertisse videatur.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 223 - 3 - Virtù di una moglie eroica

Lucretia, Collatini uxor, maesta quia a Sexto Tarquinio stuprata erat, nuntium Romam ad patrem Ardeamque ad virum misit, ut cum singulis fidelibus amicis adirent, quod res atrox facta erat. Sp. Licretius cum P. Valerio, Conlatinus cum L. Bruto venit. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae sunt, quaerentique viro: « Satin salve? », « Minime - inquit. - Quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons et amor meus soli tibi est: mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore ». Dant omnes fidem. Consolantur aegram: adfirmant mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. « Videte - inquit - quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio liberare nolo, nec ulla deinde impudica uxor Lucretiae exemplo vivet. » Cultrum quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus periit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 195 - 4 - L'importanza dell'amicizia

Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo: deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere; ita eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti. Si aliquem amicum existimas cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras. Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum. Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Deinde toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum. Tu quidem ita vive ut nihil tibi committas nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedam quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies; nam quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 21 - 4 - La stoltezza di re Mida

Quis fortunatior, at stultior quoque rege Mida fuit? Nam Mida, avidissimus Phrygiae rex, a diis incredibilem facultatem obtinuit: quae tangebat, in aurum mutabat. Qua facultate laetus, plurima in aurum mutavit et ingentes divitiae ad eo congestae sunt. Sed quid brevi tempore accidit? In aurum mutabat etiam cibos; qua re non solum victu carebat, sed suam felicitatem cito amisit. Quod eum omnium miserrimum reddidit. Tum pristinam vitae condicionem recuperare desideravit deosque oravit. Deorum monitu se in flumen Pactolum demisit atque illa terribili facultate se liberavit. Qui semper divitias quaerunt, strenuae infelicitatis praeda sunt.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 169 - 4 - Serse lascia la Grecia

Rex Xerxes, etsi apud Salamina male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam tum his opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus XXX in Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia. Haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 341 - 5 - Come morì la madre di Dario

Persae, comis suo more detonsis, in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio Alexandrum lugebant. Adsueti sub rege vivere, non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. Nec muris urbis luctus continebatur, sed magnam partem Asiae tanti mali fama pervaserat. Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est. Abscissa ergo veste, qua inducta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. Illa suam, illa neptium vicem flebat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas! Ad ultimum dolori succubuit, obvolutoque capite, cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die exstincta est. Magnum documentum Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos est mors huius, quae, cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 21 - 5 - Gesù e il giovane ricco

Et ecce iuvenis accedens ait illi: "Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?". Qui dixit ei: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Dixit illi: "Quae?". Iesus autem dixit: " Non homicidium faces, non adulterabis, non facies furtum, non falsium testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut te ipsum". Dicit illi adulescens: "Omnia haec custodivi a iuventute mea: quid adhuc mihi deest? ". Ait illi Iesus: "Si vis perfectus esse, vade vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me!" Cum audivisset autem adulescens verbum, abiit tristis, erat enim habens multas possessiones. Iesus autem dixit discipulis suis: "Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 153 - 5 - Necessità dello svago

Miscenda ista sunt: solitudo et frequentia: sic erit altera alterius remedium. Nam odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba. Nec semper in eadem intentione aequaliter retinenda est mens, sed interdum ad iocos revocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat et Cato ille, cuius severi mores ab omnibus imitandi putantur, vino laxabat animum curis publicis defatigatum, et Scipio corpus movebat ad numeros, non molliter et inverecunde, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare. Danda est animis remissio: ex remissione et requiete meliores acrioresque surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum - cito enim illos exhauriet non intermissa fecunditas - ita animorum et languor. Nec ad lusus iocusque tanta cupiditate homines tenderent, nisi naturalem quandam voluptatem haberent: at eourum frequens usu omne animi pondus omenmque vim eripiet: nam et somnus refectioni necessaruius est, hic tamen semper diem noctemque continuus mors erit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 214 - 6 - La fortuna aiuta gli audaci

Vir fortis omnia adversa exercitationes putat. Qui vir fortis est, qui nolit laborem et officia cum periculo adpetere? Athletas videmus cura palaestricis magistris confligere velle, ut certamini praeparentur; caedi vexarique malunt, quam exercitationem neglegere, quae ad certamen eos paratos reddit. Noli putare virtutem sine adversario florere posse. Vis tu quoque in rebus adversis fortis esse? Athletas imitare. Laborem ama arduum, sed ante laborem te ad eum exerce. Homines, vero, enervati omnia in promptu habere vellent, pati nollent, requiescere quam certare mallent; sed ista vana spe decipiuntur. Iam plurimos vidimus qui, cum aliquid fortiter numquam facere voluissent, primo fortunae impetu icti, tamquam folia sicca ceciderunt. Ita est: fortuna tibi nihil dabit, nisi te volente et contendente. Nam fortuna contra adversarios fortes contendere vult; ea sibi dicit:"Nolo congredi cum homine vinci parato; fortissimum quaero; victoriam relinquam libenter ei qui mihi virtutem suam ostendere volet".
…continua