Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 304 - 8 - Il mausoleo di Alicarnasso

Scopas habuit aemulos eadem aetate Bryaxim et Timotheum et Leocharem, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter caelaverunt Mausoleum. Sepulcrum hoc est ab uxore Artemisia factum Mausolo, Cariae regi, qui obiit Olympiadis centesimae septimae anno secundo. Hoc opus antiqui inter septem miracula orbis terrarum posuere. Patet ab Austro et Septentrione sexaginta tres pedes, brevius a frontibus; toto circuitu pedes quadringenti quadraginta sunt; attollitur in altitudinem viginti quinque cubitos, cingitur columnis triginta sex. Ab oriente caelavit Scopas, a septentrione Bryaxis, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares. Priusquam opus pergerent artifices, regina Artemisia obiit. Non tamen ab opere recesserunt artifices priusquam absolverunt, iudicantes id futurum esse suae gloriae et artis monumentum. Accessit et quintus artifex, qui in cacumine pyramidis quadrigam marmoream posuit.
…continua

Littera Litterae - Volume 2c - Pagina 53 - Come il padrone tratta gli schiavi

In ceteris servis haec praecepta servo, ut rusticos, qui modo non incommode se gesserunt, saepius quam urbanos familiarius adloquar et cum hac comitate levari perpetuum laborem eorum intelligam, non numquam etiam iocarer et plus quibusdam iocari permitterem. Saepe cum peritioribus de aliquibus operibus novis delibero et per hoc cognosco cuiusque ingenium, quam sit prudens.
…continua