Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 363 - 1 - Falsi testimoni (Fedro)

Canis calumniosus dixit deberi sibi ab ove panem, quem ei commendaverat. Adfirmabat autem ovis numquam se ab eo panem accepisse. Cum autem ante iudicem venissent, canis dixit se testes habere. Introductus lupus ait: “Scio panem a cane commendatum esse ovi”. Introductus milvus: “Coram me -inquit- ovis panem accepit”. Accipiter, ut testes, ait: “Cur, ovis, negavisti te panem accepisse?”. Ovis, victa a falsis testibus, coacta est ante tempus lanas suas vendere ut, quod non acceperat, redderet.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 260 - 1 - Furio Camillo

Dictator contra Veientanos, qui rebellaverant, a senatu missus est Furius Camillus. Is primum Veientanos in acie vicit, deinde etiam eorum civitatem cepit. Veiis captis, cepit etiam Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed contra Camillum commota est acris invidia, quod praedam iniuste diviserat et, ob eam causam damnatus, civitate expulsus est. Postea Galli Senones ad Urbem accesserunt et, Romanorum exercitu apud flumen Alliam profligato, Romam occupaverunt praeter Capitolium. Tum Camillus, qui in vicina civitate exsulabat, civibus suis auxilium tulit et, Gallis devictis, Romam liberavit atque in patriam victor rediit.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 450 - 1 - Gli Unni (Ammiano Marcellino)

Hunnorum gens, monumentis veteribus nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit. Ita victu asperi sunt ut neque igni neque saporatis cibi indigeant, sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusvim pecoris carne vescantur. Aedificia non habent, sed vagi montes perarantes et silvas, pruinas, famen sitimque pati a pueritia adsuescunt. Nemo apud eos agros arat aut serit. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lege vel victu stabili, dispalantur cum carpentis in quibus habitant.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 568 - 1 - Il re Mida

Cum Bacchus in Indiam proficisceretur, Silenus, a quo deus educatus erat, aberravit a via. Midas rex eum hospitio accepit et ei ducem dedit qui eum ad Bacchum reduceret. Deus, ut gratiam referret Midae, potestatem ei dedit ut quidquid vellet a se peteret: Midas, pecuniae avidus, petivit ut, quidquid tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetravisset, quidquid tetigeret aurum fiebat. Ubi pomum arbore dempsit, pomum aurum fit. Ubi manus liquidis undis lavit, unda manibus defluens aurum est. Ubi quid edere et bibere coepit, cibus et potus aurei fiunt: omnia auro splendent. Dives miserque Midas effugere cupit divitias quas antea optavit. Copia auri famem non relevat, guttum aridum siti cruciatur. Postremo ad coelum manus tollens: “Peccavi, - inquit – da veniam, Bacche, et specioso dono me libera”. Bacchus iussit eum in flumine Pactolo se abluere. Cum corpus Midae attigisset aquam fluminis, aquae color factus est aureus. Tum Midas dono pernicioso liberatus est.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 470 - 1 - Turbamento dopo la morte di Alessandro

Nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant. Babylonii, alius e muri, alius e culmine tecti sui prospectabant, certiora visuri. Nec quisquam lumina audebat accendere; et, quia oculorum usus cessabat, fremitus vocesque auribus captabant; ac plerumque, vanu metu territi, per obscuras semitas alius alii occursantes invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae suo more comas detonderant et in lugubri veste cum coniugibus ac liberis Alexandrum non ut victorem et hostem sed ut gentis suae iustissimum regem lugebant. Ac sueti sub rege vivere, non alium qui imperaret ipsis digniorem fuisse confiterbantur. Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem deinde magnam partem Asiae cis Euphratem tanti mali fama pervaserat.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 545 - 1.1 - Ci sono doveri da rispettare anche verso chi ci ha offeso (Cicerone)

Observanda lex est, natura congruens, in omnibus insita, quae iubendo ac vetando ad officium vocat. Sunt quaedam officia etiam adversus eos servanda a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cum illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti superiore non licet.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 249 - 10.1 - Il sacrificio di Codro, re degli Ateniesi (Giustino)

Erant inter Athenienses et Dorienses veteres simultates. Dorienses vero, antequam vindicaret bello Atheniensium iniuras, de belli exitu oraculum Delphicum consuluerunt. Apollinis oraculum ita respondit: “Victores eritis nisi Atheniensium regem necaveritis”. Cum bellum exarsit, Doriensium dux militibus suis Atheniensium regis tutelam ac salutem valde praecepit: tum Atheniensium rex erat Codrus. Hic, Apollinis responso cognito, sacrificio suo patriam servare voluit. Quare vestem regalem exuit et pannosus, sarmenta humeris sustinens, in hostium castra venit, ubi sua sponte mortem quaerens falce militem vulneravit. Miles, ira motus, gladio Clodio interfecit. Dorienses, regis corpore agnito, oraculi responsi memores, arma deposuerunt atque ex Atheniensium finibus exierunt. Ita Codrus rex, magno animo mortem oppetens, patriam suam servavit atque Athenienses a bello liberavit.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 344 - 11.1 - La Campania, terra fortunata (Floro)

Omnium terrarum non modo Italiae, sed totius orbis pulcherrima Campania est. Nihil mollius caelo: nam omne anni tempus mitissimus est; nihil uberius solo: nam plurima fructuum genera terra copiose fert; nihil hospitalius mari: nam nobilissimi portus sunt Caieta, Misenus et Baiae, tepentibus fontibus praeclarae. Hic sunt, vitibus amicti, montes Gaurus, Falernus, Massicus omniumque pulcherrimus Vesuvius. Ad mare urbes antiquissimae atque celeberrimae sunt: Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Pompeii et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas numerata. Ante sinum Cumanum amoenosissimae insulae sunt, Aenaria, Prochyta omniumque venustissima Caprae.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 344 - 15.1 - Socrate, il più saggio degli uomini (Valerio Massimo)

Socrates, non solum omnium consensu, verum etiam Apollinis oraculo sapientissimus hominum iudicatus, Phaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus, ad clarissimum gloriae lumen excessit. Neque immerito: nam cum eruditissimus quisque in disputationibus caecis vagaretur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus magis quam certis argumentis explicare conaretur, ille primus ab his erroribus animum suum abduxit et intima condicionis humanae scrutatus est adeo ut vitae magister optimus etiam nunc existimetur. Is autem arbitrabatur a dis immortalibus petendum esse bonum, quia ii tantum sciunt quid unicuique utile sit.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 327 - 2 - Antichi prodigi (Nepoziano)

Cum Aulus Postumius dictator contra Manlium, ducem Tuscolanorum, ad lacum Regillum pugnaret, tradunt etiam Castorem et Pollucem, geminos Iovis Ledaeque filios, visos essse pugnare inter milites Romanos. Cum Furius Camillus dictator Veios cepit, iussit statuam Iunonis Monetae Romam transvehi. Tradunt militem quendam per iocum interrogavisse simulacrum num vellet Romam videre atque statuam respondisse: “Volo”.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 328 - 3 - Empietà di Appio Claudio Pulcro

A. Claudius Pulcher, vir magnae empietatis atque stultae temeritatis, consul adversus Poenos missus est. Priorum ducum consilia palam vituperabat atque dictatabat suos milites, optimo duce usos, brevi tempore bellum perfecturos esse. Antequam navale proelium committeret, Pulcher auspicia habuit; cum pullarius ei nuntiavisset pullos non exire e cavea neu escam edere, consul irridens iussit pullos in aquam mergi ut saltem biberent, quoniam edere nollent. Quo facto in militum animos religio incessit. Commisso deinde proelio, magna clades a Romanis accepta est et Claudius Pulcher, postquam Romam revertit, a Senatu et a populo condemnatus est.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 85 - 3 - Enea fonda Lavinio

Postquam Graeci propter equi lignei dolum Troiam ceperunt totamque magno incendio deleverunt, Aeneas, Anchisae deaeque Veneris filius, cum patre parvoque filio Ascanio ex oppido fugit. Diu cum suis comitibus pelagus peragrat: nam profugus primum in Macedonia contendit, deinde Cartaginem apud reginam Didonem, inde in Sicilia venit denique a Sicilia in Latio pervenit. Ibi benigne accipitur a Latino, Latii rege, qui viro Troiano filiam suam Laviniam in matrimonium promittit. Sed Turnus, Rutulorum rex, qui sponsus Laviniae erat, bellum contra Troianos movet. Troiani post diutinum bellum aspero proelio, ubi Turnus ab Aenea necatur, adversarios superant et Rutulorum castra delent. Tum Rutuli et Latini bellum componunt, Aeneas in matrimonium Laviniam ducit et oppidum condit, quod Lavinium appellatur. Postea Ascanius, Aeneae filius, Lavinium relinquit et in Latio Albam Longam, novum oppidum, condit.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 335 - 4.1 - Un ricco ignorante e il filosofo Aristippo

Ad Aristippum fhilosophum venit homo rogaturus ut filius erudiretur. Philosophus, quia in magna egestate erat, molestum atque incommodum munus non recusavit sed pro mercede quingentas drachmas postulavit. Pretium vero exterruit patrem, qui, cum avarus indoctusque homo esset, putavit mercedem petitam nimiam esse. Itaque, indignationem aegre dissimulans, exclamavit: “Si ita est, filium minus doctum sed certe locupletiorem apud me tenebo; nam minore impensa mancipium emere possum”. Homini statim Aristippus respondit: “At tu recte facis: atque ita habebis duo!”.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 578 - 5.1 - Ulisse si finge pazzo

Agamemnon et Menelaus, Atrei filii, cum ad Troiam oppugnandam coniuratos duces ducerent, in insulam Ithacam ad Ulixem, Laertis filium, venerunt, cui erat responsum, si ad Troiam ivisset, post vicesimum annum, solum, sociis perditis, patriam revisurum esse. Itaque, cum sciret ad se oratores venturos esse, insaniam simulans, pileum sumpsit et equum cum bove iunxit ad aratrum. Eum Palamedes ut vidit, sensit simulare atque Telemachum filium eius cunis sublatum aratro subiecit et ait: <>. Tunc Ulixes fidem dedit se venturum esse, ex eo die Palamedi infestus fuit.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 294 - 7.2 - Un esempio di straordinaria generosità (Cicerone)

Magnitudo doni efficit ut donum gratum sit; gratius tamen erit donum, licet parvum, si opportuno tempore datum erit. Secundo bello Punico, post cladem a Romanis apud Trasimenum acceptam, ubi ipse consul Flaninius vitam amiserat, senatus ab Hannibale, Carthaginiensium duce, petivit ut captivi Romani redderentur. Sed pretium ad redemptinem constitutum nimium erat neque senatus satis pecuniae habebat ut captivos e servitute redimeret. Tum Q. Fabius Maximus dictator, re cognita, Romam filium suum misit ut venderet unicum praedium quod possidebat atque totam pecuniam, licet parvam, senatui daret. Tanta fuit magnanimitas Q. Fabii Maximi ut omne patrimonium suum vendiderit ut patriae auxilio esset.
…continua

Comprendere e Tradurre - Volume 1 - Pagina 77 - 7.3 - Il rapimento delle Sabine

Romulus et Remus gemini sunt sed Romulus Remum necat et unus dominus novi oppidi fit. Is Palatinum munit et templa aedificat. Roma magna fit sed incolarum inopia in oppido est. Quare Romulus asilum advenis promittit et magna perfugarum turba a finitimis vicis in novum oppidum accurrit, sed feminae desunt. Tum Romulus callidum dolum excogitat: Sabinarum populum cum feminis ad ludorum spectaculum invitat. Sabini cum filiis filiabusque Romam veniunt et, dum ludis ludis adsunt, repente Romani puellas Sabinas rapiunt. Propter iniuriam Sabini Romanis bellum ferunt, quod a Romanis, post aspera proelia, vincitur. Tum Sabini cum Romanis de pace agunt, feminae Romae manent et Romani viri puellas Sabinas in matrimonium ducunt. Sic Romani et Sabini propinquitatis vinculis iunguntur.
…continua