Fabulae - Libro 3 - Favola 14 - Svago e impegno
Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus Cum vidisset, restitit,
et quasi delirum risit. quod sensit simul
derisor potius quam deridendus senex,
arcum retensum posuit in media via:
«Heus», inquit «sapiens, expedi quid fecerim».
concurrit populus. ille se torquet diu,
nec quaestionis positae causam intellegit;
novissime succumbit. tum vietar sophus:
«Cito rumpes arcum, semper si tensum habueris;
at, si laxaris, cum voles erit utilis».
Sic lusus animo debent aliquando dari,
ad cogitandum melior ut redeat tibi.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 17 - Capre barbute
Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,
hirci maerentes indignari coeperunt
quod dignitatem feminae aequassent suam.
“Sinite,” inquit, “illas gloria vana frui
et usurpare vestri ornatum muneris,
pares dum non sint vestrae fortitudini.”
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi
habitu esse similes qui sunt virtute impares.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 10 - I Vizi dell'Uomo
Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
Propriis repletam vitiis post tergum dedit,
Alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus,
Alii simul deliquunt censores sumus.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 24 - Il monte che partorisce
Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
qui, magna cum minaris, extricas nihil.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 9 - La volpe e il caprone
Homo in periclum simul ac venit callidus,
reperire effugium quaerit alterius malo.
Cum decidisset vulpes in puteum inscia
et altiore clauderetur margine,
devenit hircus sitiens in eundem locum.
Simul rogavit, esset an dulcis liquor
et copiosus, illa fraudem moliens:
“Descende, amice; tanta bonitas est aquae,
voluptas ut satiari non possit mea.”
Immisit se barbatus. Tum vulpecula
evasit puteo, nixa celsis cornibus,
hircumque clauso liquit haerentem vado.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 12 - Le ricchezze sono una cosa orribile
Opes invisae merito sunt forti viro,
quia dives arca veram laudem intercipit.
Caelo receptus propter virtutem Hercules,
cum gratulantes persalutasset deos,
veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
avertit oculos. Causam quaesivit Pater.
“Odi” inquit “illum quia malis amicus est
simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 25 - Mosca e formica
Nihil agere quod non prosit fabella indicat.
Formica et musca contendebant acriter,
quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
“Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror inter aras, templa perlustro deum;
ubi immolatur, exta praegusto omnia;
in capite regis sedeo cum visum est mihi,
et matronarum casta delibo oscula;
laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?”
“Est gloriosus sane convictus deum,
sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
Aras frequentas? Nempe abigeris quom venis.
Reges commemoras et matronarum oscula?
Super etiam iactas tegere quod debet pudor.
Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes.
Ego grana in hiemem cum studiose congero,
te circa murum pasci video stercore;
mori contractam cum te cogunt frigora,
me copiosa recipit incolumem domus.
aestate me lacessis; cum bruma est siles.
Satis profecto rettudi superbiam.”
Fabella talis hominum discernit notas,
eorum qui se falsis ornant laudibus,
et quorum virtus exhibet solidum decus.
…continua
Fabulae - Libro 4 - Favola 8 - Vipera nell'officina del fabbro
Mordaciorem qui improbo dente adpetit,
hoc argumento se describi sentiat.
In officinam fabri venit vipera.
Haec, cum temptaret si qua res esset cibi,
limam momordit. Illa contra contumax,
“Quid me,” inquit, “stulta, dente captas laedere,
omne adsuevi ferrum quae conrodere?
…continua
Fabulae - Libro 5 - Favola 9
Angusto in aditu taurus luctans cornibus
Cum vix intrare posset ad praesepia,
Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.
“Tace” inquit “ante hoc novi quam tu natus es”.
Qui doctiorem emendat sibi dici putet.
…continua
Fabulae - Libro 5 - Favola 1
Calvi momordit musca nudatum caput, quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem. Tunc illa inridens: "Punctum volucris parvulae voluisti morte ulcisci; quid facies tibi, iniuriae qui addideris contumeliam?" Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam, quia non fuisse mentem laedendi scio. Sed te, contempti generis animal improbum, quae delectaris bibere humanum sanguinem, optem necare vel maiore incommodo." Hoc argumento venia donari decet qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens, illum esse quavis dignum poena iudico.
…continua