Fabulae - Libro 1 - Favola 2 - Rane chiesero un re

Athenae cum florerent aequis legibus, procax libertas civitatem miscuit, frenumque solvit pristinum licentia. Hic conspiratis factionum partibus arcem tyrannus occupat Pisistratus4. Cum tristem servitutem flerent Attici, non quia crudelis ille, sed quoniam grave omne insuetis onus, et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit. ‘Ranae, vagantes liberis paludibus, clamore magno regem petiere ab Iove, qui dissolutos mores vi compesceret. Pater deorum risit atque illis dedit parvum tigillum, missum quod subito vadi motu sonoque terruit pavidum genus. Hoc mersum limo cum iaceret diutius, forte una tacite profert e stagno caput, et explorato rege cunctas evocat. Illae timore posito certatim adnatant, lignumque supra turba petulans insilit. Quod cum inquinassent omni contumelia, alium rogantes regem misere ad Iovem, inutilis quoniam esset qui fuerat datus. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero corripere coepit singulas. Frustra necem fugitant inertes; vocem praecludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans “Quia noluistis vestrum ferre” inquit “bonum, malum perferte”. Vos quoque, o cives,’ ait ‘hoc sustinete, maius ne veniat, malum’.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 26 - Volpe e Cicogna

Nulli nocendum: si quis vero laeserit, multandum simili iure fabella admonet. Vulpes ad cenam dicitur ciconiam prior invitasse et illi in patina liquidam posuisse sorbitionem, quam nullo modo gustare esuriens potuerit ciconia. Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens satiatur ipsa et torquet convivam fame. Quae cum lagonae collum frustra lambert, peregrinam sic locutam volucrem accepimus: «Sua quisque exempla debet aequo animo pali».
…continua

Fabulae - Libro 2 - Favola 3

Laceratus quidam morsu vehementis canis, tinctum cruore panem misit malefico, audierat esse quod remedium vulneris. Tunc sic Aesopus: 'Noli coram pluribus hoc facere canibus, ne nos vivos devorent, cum scierint esse tale culpae praemium'. Successus improborum plures allicit.
…continua

Fabulae - Libro 2 - Favola 9

Aesopi ingenio statuam posuere Attici, servumque collocarunt aeterna in basi, patere honoris scirent ut cuncti viam nec generi tribui sed virtuti gloriam. Quoniam occuparat alter ut primus foret, ne solus esset, studui, quod superfuit. nec haec invidia, verum est aemulatio. quodsi labori faverit Latium meo, plures habebit quos opponat Graeciae. Si Livor obtrectare curam voluerit, non tamen eripiet laudis conscientiam. Si nostrum studium ad aures pervenit tuas, et arte fictas animus sentit fabulas, omnem querellam submovet felicitas. sin autem rabulis doctus occurrit labor, sinistra quos in lucem natura extulit, nec quidquam possunt nisi meliores carpere, fatale exilium corde durato feram, donec Fortunam criminis pudeat sui.
…continua

Fabulae - Libro 2 - Favola 6 - Aquila e cornacchia

Contra potentes nemo est munitus satis; si vero accessit consiliator maleficus, vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit. Aquila in sublime sustulit testudinem: quae cum abdidisset cornea corpus domo, nec ullo pacto laedi posset condita, venit per auras cornix, et propter volans «Opimam sane praedam rapuisti unguibus; sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi, gravi nequiquam te lassabit pondere.» promissa parte suadet ut scopulum super altis ab astris duram inlidat corticem, qua comminuta facile vescatur cibo. inducta vafris aquila monitis paruit, simul et magistrae large divisit dapem. sic tuta quae Naturae fuerat munere, impar duabus, occidit tristi nece.
…continua

Fabulae - Libro 2 - Favola 7 - I due muli e i ladri

Muli gravati sarcinis ibant duo: unus ferebat fiscos cum pecunia, alter tumentis multo saccos hordeo. Ille onere dives celsa cervice eminens, clarumque collo iactans tintinabulum; comes quieto sequitur et placido gradu. Subito latrones ex insidiis advolant, interque caedem ferro ditem sauciant: diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum. spoliatus igitur casus cum fleret suos, "Equidem", inquit alter, "me contemptum gaudeo; nam nil amisi, nec sum laesus vulnere". Hoc argumento tuta est hominum tenuitas, magnae periclo sunt opes obnoxiae.
…continua

Fabulae - Libro 2 - Favola 5 - Tiberio e il servitore

Est ardalionum quaedam Romae natio, trepide concursans, occupata in otio, gratis anhelans, multa agendo nil agens, sibi molesta et aliis odiosissima. hanc emendare, si tamen possum, volo vera fabella; pretium est operae attendere. Caesar Tiberius2 cum petens Neapolim in Misenensem villam venisset suam, quae, monte summo posita Luculli manu, prospectat Siculum et respicit Tuscum mare, ex alte cinctis unus atriensibus, cui tunica ab umeris linteo Pelusio erat destricta, cirris dependentibus, perambulante laeta domino viridia, alveolo coepit ligneo conspargere humum aestuantem, iactans come officiolum: sed deridetur. inde notis flexibus praecurrit alium in xystum, sedans pulverem. agnoscit hominem Caesar, remque intellegit: «Heus!» inquit dominus. ille enimvero adsilit, donationis alacer certae gaudio. tum sic iocata est tanta maiestas ducis: «Non multum egisti et opera nequiquam perit; multo maioris alapae mecum veneunt».
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 17 - Alberi sotto la tutela degli dèi

Olim quas vellent esse in tutela sua divi legerunt arbores. Quercus Iovi, at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, pinus Cybebae, populus celsa Herculi. Minerva admirans quare steriles sumerent interrogavit. Causam dixit Iuppiter: «Honorem fructu ne videamur vendere.» «At mehercules narrabit quod quis voluerit, oliva nobis propter fructum est gratior.» Tum sic deorum genitor atque hominum sator: «O nata, merito sapiens dicere omnibus. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.» Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 13 - Api e fuchi davanti alla vespa giudice

Apes in alta fecerant quercu favos. Hos fuci inertes esse dicebant suos. Lis ad forum deducta est, vespa iudice; quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime, legem duabus hanc proposuit partibus: «Non inconveniens corpus et par est color, in dubium plane res ut merito venerit. Sed, ne religio peccet inprudens mea, alvos accipite et ceris opus infundite, ut ex sapore mellis et forma favi, de quis nunc agitur, auctor horum appareat.» Fuci recusant, apibus condicio placet. Tunc illa talem rettulit sententiam: «Apertum est quis non possit et quis fecerit. Quapropter apibus fructum restituo suum.» Hanc praeterissem fabulam silentio, si pactam fuci non recusassent fidem.”
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 15 - Cane e agnello

Inter capellas agno palanti canis «Stulte» inquit «erras; non est hic mater tua.» Ovesque segregatas ostendit procul. «Non illam quaero quae cum libitum est concipit, dein portat onus ignotum certis mensibus, novissime prolapsam effundit sarcinam; verum illam quae me nutrit admoto ubere, fraudatque natos lacte ne desit mihi.» «Tamen illa est potior quae te peperit.» «Non ita. Beneficium sane magnum natali dedit, ut expectarem lanium in horas singulas! Unde illa scivit niger an albus nascerer? Age porro, parere si voluisset feminam, quid profecisset cum crearer masculus? Cuius potestas nulla in gignendo fuit, cur hac sit potior quae iacentis miserita est, dulcemque sponte praestat benevolentiam? Facit parentes bonitas, non necessitas.» His demonstrare voluit auctor versibus obsistere homines legibus, meritis capi.
…continua