Fabulae - Libro 3 - Favola 19 - Esopo a un chiacchierone

Aesopus domino solus cum esset familia, parare cenam iussus est maturius. Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, tandemque invenit ubi lacernam accenderet, tum circumeunti fuerat quod iter longius effecit brevius: namque recta per forum coepit redire. Et quidam e turba garrulus: «Aesope, medio sole quid tu lumine?» «Hominem» inquit «quaero.» Et abiit festinans domum. Hoc si molestus ille ad animum rettulit, sensit profecto se hominem non visum seni, intempestive qui occupato.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 7 - Il lupo magro e il cane grasso

Quam dulcis sit libertas breviter proloquar. Cani perpasto macie confectus lupus forte occurrit; dein, salutati invicem ut restiterunt, "Unde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame." Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, praestare domino si par officium potes". "Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, a furibus tuearis et noctu domum. Adfertur ultro panis; de mensa sua dat ossa dominus; frusta iactat familia, et quod fastidit quisque pulmentarium. Sic sine labore venter impletur meus". "Ego vero sum paratus: nunc patior nives imbresque in silvis asperam vitam trahens. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere, et otiosum largo satiari cibo!" "Veni ergo mecum". Dum procedunt, aspicit lupus a catena collum detritum cani. "Unde hoc, amice?". "Nil est". "Dic, sodes, tamen". "Quia videor acer, alligant me interdiu, luce ut quiescam, et uigilem nox cum venerit: crepusculo solutus qua visum est vagor". "Age, abire si quo est animus, est licentia?" "Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis; regnare nolo, liber ut non sim mihi".
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 4 - Il macellaio e la scimmia

Pendere ad lanium quidam vidit simium inter relicuas merces atque opsonia; quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans "Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor." Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo; quando et formosos saepe inveni pessimos, et turpi facie multos cognovi optimos.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 12 - Il pulcino e la perla

In sterquilino pullus gallinaceus Dum quaerit escam, margaritam repperit. "Iaces indigno quanta res" inquit "loco. Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui, Olim redisses ad splendorem pristinum. Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus, Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest". Hoc illis narro, qui me non intellegunt.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 11 - L'eunuco al malvagio

Eunuchus litigabat cum quodam improbo, qui super obscena dicta et petulans iurgium damnum insectatus est amissi corporis. «En» ait «hoc unum est cur laborem validius, integritatis testes quia desunt mihi. Sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis? Id demum est homini turpe quod meruit pati.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 1 - La vecchia e l'anfora

Anus iacere vidit epotam amphoram, adhuc Falerna faece e testa nobili odorem quae iucundum late spargeret. Hunc postquam totis avida traxit naribus: "O suavis anima, quale in te dicam bonum antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!" Hoc quo pertineat dicet qui me noverit.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 6 - Mosca e mula

Musca in temone sedit et mulam increpans «Quam tarda es» inquit «non vis citius progredi? Vide ne dolone collum conpungam tibi.» Respondit illa: «Verbis non moveor tuis; sed istum timeo sella qui prima sedens cursum flagello temperat lento meum, et ora frenis continet spumantibus. quapropter aufer frivolam insolentiam; nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.» Hac derideri fabula merito potest qui sine virtute vanas exercet minas.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 2 - Pantera e pastori

Solet a despectis par referri gratia. Panthera inprudens olim in foveam decidit. Videre agrestes; alii fustes congerunt, alii onerant saxis; quidam contra miseriti periturae quippe, quamvis nemo laederet, misere panem ut sustineret spiritum. Nox insecuta est; abeunt securi domum, quasi inventuri mortuam postridie. At illa, vires ut refecit languidas, veloci saltu fovea sese liberat et in cubile concito properat gradu. Paucis diebus interpositis provolat, pecus trucidat, ipsos pastores necat, et cuncta vastans saevit irato impetu. Tum sibi timentes qui ferae pepercerant damnum haut recusant, tantum pro vita rogant. At illa: «Memini quis me saxo petierit, quis panem dederit; vos timere absistite; illis revertor hostis qui me laeserunt.»
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 10 - Poeta de credere et non credere

Periculosum est credere et non credere. Utriusque exemplum breviter adponam rei. Hippolytus obiit, quia novercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. Ergo exploranda est veritas multum, prius quam stulte prava iudicet sententia. Sed, fabulosam ne vetustatem eleves, narrabo tibi memoria quod factum est mea. Maritus quidam cum diligeret coniugem, togamque puram iam pararet filio, seductus in secretum a liberto est suo, sperante heredem suffici se proximum. qui, cum de puero multa mentitus foret et plura de flagitiis castae mulieris, adiecit, id quod sentiebat maxime doliturum amanti, ventitare adulterum stuproque turpi pollui famam domus. Incensus ille falso uxoris crimine simulavit iter ad villam, clamque in oppido subsedit; deinde noctu subito ianuam intravit, recta cubiculum uxoris petens, in quo dormire mater natum iusserat, aetatem adultam servans diligentius. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, irae furentis impetum non sustinens ad lectum vadit, temptat in tenebris caput. Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, nihil respiciens dum dolorem vindicet. Lucerna adlata, simul adspexit filium sanctamque uxorem dormientem [illum prope], sopita primo quae nil somno senserat, representavit in se poenam facinoris et ferro incubuit quod credulitas strinxerat. Accusatores postularunt mulierem, Romamque pertraxerunt ad centumviros. Maligna insontem deprimit suspicio, quod bona possideat. Stant patroni fortiter causam tuentes innocentis feminae. A divo Augusto tum petiere iudices ut adiuvaret iuris iurandi fidem, quod ipsos error implicuisset criminis. Qui postquam tenebras dispulit calumniae certumque fontem veritatis repperit, «Luat» inquit «poenas causa libertus mali; namque orbam nato simul et privatam viro miserandam potius quam damnandam existimo. Quod si delata perscrutatus crimina paterfamilias esset, si mendacium subtiliter limasset, a radicibus non evertisset scelere funesto domum.» Nil spernat auris, nec tamen credat statim, quandoquidem et illi peccant quos minime putes, et qui non peccant impugnantur fraudibus. Hoc admonere simplices etiam potest, opinione alterius ne quid ponderent. Ambitio namque dissidens mortalium aut gratiae subscribit aut odio suo. Erit ille notus quem per te congnoveris. Haec exsecutus sum propterea pluribus, brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.
…continua

Fabulae - Libro 3 - Favola 9 - Socrate e l'amico

Vulgare amici nomen sed rara est fides. Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates cuius non fugio mortem si famam adsequar, et cedo invidiae dummodo absolvar cinis, ex populo sic nescioquis, ut fieri solet: "Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?" "Utinam" inquit "veris hanc amicis impleam!"
…continua