Fabulae - Libro 1 - Favola 2 - Rane chiesero un re
Athenae cum florerent aequis legibus,
procax libertas civitatem miscuit,
frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus4.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
non quia crudelis ille, sed quoniam grave
omne insuetis onus, et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
‘Ranae, vagantes liberis paludibus,
clamore magno regem petiere ab Iove,
qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvum tigillum, missum quod subito vadi
motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput,
et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant,
lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantes regem misere ad Iovem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans
“Quia noluistis vestrum ferre” inquit “bonum,
malum perferte”. Vos quoque, o cives,’ ait
‘hoc sustinete, maius ne veniat, malum’.
…continua
Fabulae - Libro 1 - Favola 26 - Volpe e Cicogna
Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
prior invitasse et illi in patina liquidam
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lambert,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
«Sua quisque exempla debet aequo animo pali».
…continua
Fabulae - Libro 2 - Favola 3
Laceratus quidam morsu vehementis canis,
tinctum cruore panem misit malefico,
audierat esse quod remedium vulneris.
Tunc sic Aesopus: 'Noli coram pluribus
hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,
cum scierint esse tale culpae praemium'.
Successus improborum plures allicit.
…continua
Fabulae - Libro 2 - Favola 9
Aesopi ingenio statuam posuere Attici, servumque collocarunt aeterna in basi, patere honoris scirent ut cuncti viam nec generi tribui sed virtuti gloriam. Quoniam occuparat alter ut primus foret, ne solus esset, studui, quod superfuit. nec haec invidia, verum est aemulatio. quodsi labori faverit Latium meo, plures habebit quos opponat Graeciae. Si Livor obtrectare curam voluerit, non tamen eripiet laudis conscientiam. Si nostrum studium ad aures pervenit tuas, et arte fictas animus sentit fabulas, omnem querellam submovet felicitas. sin autem rabulis doctus occurrit labor, sinistra quos in lucem natura extulit, nec quidquam possunt nisi meliores carpere, fatale exilium corde durato feram, donec Fortunam criminis pudeat sui.
…continua
Fabulae - Libro 2 - Favola 6 - Aquila e cornacchia
Contra potentes nemo est munitus satis;
si vero accessit consiliator maleficus,
vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
Aquila in sublime sustulit testudinem:
quae cum abdidisset cornea corpus domo,
nec ullo pacto laedi posset condita,
venit per auras cornix, et propter volans
«Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi,
gravi nequiquam te lassabit pondere.»
promissa parte suadet ut scopulum super
altis ab astris duram inlidat corticem,
qua comminuta facile vescatur cibo.
inducta vafris aquila monitis paruit,
simul et magistrae large divisit dapem.
sic tuta quae Naturae fuerat munere,
impar duabus, occidit tristi nece.
…continua
Fabulae - Libro 2 - Favola 7 - I due muli e i ladri
Muli gravati sarcinis ibant duo:
unus ferebat fiscos cum pecunia,
alter tumentis multo saccos hordeo.
Ille onere dives celsa cervice eminens,
clarumque collo iactans tintinabulum;
comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant,
interque caedem ferro ditem sauciant:
diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
spoliatus igitur casus cum fleret suos,
"Equidem", inquit alter, "me contemptum gaudeo;
nam nil amisi, nec sum laesus vulnere".
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas,
magnae periclo sunt opes obnoxiae.
…continua
Fabulae - Libro 2 - Favola 5 - Tiberio e il servitore
Est ardalionum quaedam Romae natio,
trepide concursans, occupata in otio,
gratis anhelans, multa agendo nil agens,
sibi molesta et aliis odiosissima.
hanc emendare, si tamen possum, volo
vera fabella; pretium est operae attendere.
Caesar Tiberius2 cum petens Neapolim
in Misenensem villam venisset suam,
quae, monte summo posita Luculli manu,
prospectat Siculum et respicit Tuscum mare,
ex alte cinctis unus atriensibus,
cui tunica ab umeris linteo Pelusio
erat destricta, cirris dependentibus,
perambulante laeta domino viridia,
alveolo coepit ligneo conspargere
humum aestuantem, iactans come officiolum:
sed deridetur. inde notis flexibus
praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
agnoscit hominem Caesar, remque intellegit:
«Heus!» inquit dominus. ille enimvero adsilit,
donationis alacer certae gaudio.
tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
«Non multum egisti et opera nequiquam perit;
multo maioris alapae mecum veneunt».
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 17 - Alberi sotto la tutela degli dèi
Olim quas vellent esse in tutela sua
divi legerunt arbores. Quercus Iovi,
at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerva admirans quare steriles sumerent
interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
«Honorem fructu ne videamur vendere.»
«At mehercules narrabit quod quis voluerit,
oliva nobis propter fructum est gratior.»
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
«O nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.»
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 13 - Api e fuchi davanti alla vespa giudice
Apes in alta fecerant quercu favos.
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, vespa iudice;
quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime,
legem duabus hanc proposuit partibus:
«Non inconveniens corpus et par est color,
in dubium plane res ut merito venerit.
Sed, ne religio peccet inprudens mea,
alvos accipite et ceris opus infundite,
ut ex sapore mellis et forma favi,
de quis nunc agitur, auctor horum appareat.»
Fuci recusant, apibus condicio placet.
Tunc illa talem rettulit sententiam:
«Apertum est quis non possit et quis fecerit.
Quapropter apibus fructum restituo suum.»
Hanc praeterissem fabulam silentio,
si pactam fuci non recusassent fidem.”
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 15 - Cane e agnello
Inter capellas agno palanti canis
«Stulte» inquit «erras; non est hic mater tua.»
Ovesque segregatas ostendit procul.
«Non illam quaero quae cum libitum est concipit,
dein portat onus ignotum certis mensibus,
novissime prolapsam effundit sarcinam;
verum illam quae me nutrit admoto ubere,
fraudatque natos lacte ne desit mihi.»
«Tamen illa est potior quae te peperit.» «Non ita.
Beneficium sane magnum natali dedit,
ut expectarem lanium in horas singulas!
Unde illa scivit niger an albus nascerer?
Age porro, parere si voluisset feminam,
quid profecisset cum crearer masculus?
Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
cur hac sit potior quae iacentis miserita est,
dulcemque sponte praestat benevolentiam?
Facit parentes bonitas, non necessitas.»
His demonstrare voluit auctor versibus
obsistere homines legibus, meritis capi.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 19 - Esopo a un chiacchierone
Aesopus domino solus cum esset familia,
parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
tandemque invenit ubi lacernam accenderet,
tum circumeunti fuerat quod iter longius
effecit brevius: namque recta per forum
coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
«Aesope, medio sole quid tu lumine?»
«Hominem» inquit «quaero.» Et abiit festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
sensit profecto se hominem non visum seni,
intempestive qui occupato.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 7 - Il lupo magro e il cane grasso
Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occurrit; dein, salutati invicem
ut restiterunt, "Unde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes".
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia,
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus".
"Ego vero sum paratus: nunc patior nives
imbresque in silvis asperam vitam trahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum". Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Unde hoc, amice?". "Nil est". "Dic, sodes, tamen".
"Quia videor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, et uigilem nox cum venerit:
crepusculo solutus qua visum est vagor".
"Age, abire si quo est animus, est licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi".
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 4 - Il macellaio e la scimmia
Pendere ad lanium quidam vidit simium
inter relicuas merces atque opsonia;
quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans
"Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor."
Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
quando et formosos saepe inveni pessimos,
et turpi facie multos cognovi optimos.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 12 - Il pulcino e la perla
In sterquilino pullus gallinaceus
Dum quaerit escam, margaritam repperit.
"Iaces indigno quanta res" inquit "loco.
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,
Olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest".
Hoc illis narro, qui me non intellegunt.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 11 - L'eunuco al malvagio
Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
qui super obscena dicta et petulans iurgium
damnum insectatus est amissi corporis.
«En» ait «hoc unum est cur laborem validius,
integritatis testes quia desunt mihi.
Sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe quod meruit pati.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 1 - La vecchia e l'anfora
Anus iacere vidit epotam amphoram,
adhuc Falerna faece e testa nobili
odorem quae iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis avida traxit naribus:
"O suavis anima, quale in te dicam bonum
antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!"
Hoc quo pertineat dicet qui me noverit.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 6 - Mosca e mula
Musca in temone sedit et mulam increpans
«Quam tarda es» inquit «non vis citius progredi?
Vide ne dolone collum conpungam tibi.»
Respondit illa: «Verbis non moveor tuis;
sed istum timeo sella qui prima sedens
cursum flagello temperat lento meum,
et ora frenis continet spumantibus.
quapropter aufer frivolam insolentiam;
nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.»
Hac derideri fabula merito potest
qui sine virtute vanas exercet minas.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 2 - Pantera e pastori
Solet a despectis par referri gratia.
Panthera inprudens olim in foveam decidit.
Videre agrestes; alii fustes congerunt,
alii onerant saxis; quidam contra miseriti
periturae quippe, quamvis nemo laederet,
misere panem ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est; abeunt securi domum,
quasi inventuri mortuam postridie.
At illa, vires ut refecit languidas,
veloci saltu fovea sese liberat
et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis provolat,
pecus trucidat, ipsos pastores necat,
et cuncta vastans saevit irato impetu.
Tum sibi timentes qui ferae pepercerant
damnum haut recusant, tantum pro vita rogant.
At illa: «Memini quis me saxo petierit,
quis panem dederit; vos timere absistite;
illis revertor hostis qui me laeserunt.»
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 10 - Poeta de credere et non credere
Periculosum est credere et non credere.
Utriusque exemplum breviter adponam rei.
Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;
Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
Ergo exploranda est veritas multum, prius
quam stulte prava iudicet sententia.
Sed, fabulosam ne vetustatem eleves,
narrabo tibi memoria quod factum est mea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem,
togamque puram iam pararet filio,
seductus in secretum a liberto est suo,
sperante heredem suffici se proximum.
qui, cum de puero multa mentitus foret
et plura de flagitiis castae mulieris,
adiecit, id quod sentiebat maxime
doliturum amanti, ventitare adulterum
stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
simulavit iter ad villam, clamque in oppido
subsedit; deinde noctu subito ianuam
intravit, recta cubiculum uxoris petens,
in quo dormire mater natum iusserat,
aetatem adultam servans diligentius.
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
irae furentis impetum non sustinens
ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,
nihil respiciens dum dolorem vindicet.
Lucerna adlata, simul adspexit filium
sanctamque uxorem dormientem [illum prope],
sopita primo quae nil somno senserat,
representavit in se poenam facinoris
et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem,
Romamque pertraxerunt ad centumviros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
quod bona possideat. Stant patroni fortiter
causam tuentes innocentis feminae.
A divo Augusto tum petiere iudices
ut adiuvaret iuris iurandi fidem,
quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
certumque fontem veritatis repperit,
«Luat» inquit «poenas causa libertus mali;
namque orbam nato simul et privatam viro
miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delata perscrutatus crimina
paterfamilias esset, si mendacium
subtiliter limasset, a radicibus
non evertisset scelere funesto domum.»
Nil spernat auris, nec tamen credat statim,
quandoquidem et illi peccant quos minime putes,
et qui non peccant impugnantur fraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest,
opinione alterius ne quid ponderent.
Ambitio namque dissidens mortalium
aut gratiae subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per te congnoveris.
Haec exsecutus sum propterea pluribus,
brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.
…continua
Fabulae - Libro 3 - Favola 9 - Socrate e l'amico
Vulgare amici nomen sed rara est fides.
Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates
cuius non fugio mortem si famam adsequar,
et cedo invidiae dummodo absolvar cinis,
ex populo sic nescioquis, ut fieri solet:
"Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?"
"Utinam" inquit "veris hanc amicis impleam!"
…continua