Fabulae - Libro 1 - Favola Prologo

Aesopus auctor quam materiam repperit, hanc ego polivi1 versibus senariis. Duplex libelli dos est: quod risum movet, et quod prudenti vitam consilio monet. Calumniari si quis autem voluerit, quod arbores loquantur, non tantum ferae, fictis iocari nos meminerit fabulis.”
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 29 - Asino che deride il cinghiale

Plerumque stulti, risum dum captant levem, gravi destringunt alios contumelia, et sibi nocivum concitant periculum. Asellus apro cum fuisset obvius, ‘Salve’ inquit ‘frater’. Ille indignans repudiat officium, et quaerit cur sic mentiri velit? Asinus demisso pene ‘Similem si negas tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo’. Aper, cum vellet facere generosum impetum, repressit iram et ‘Facilis vindicta est mihi: sed inquinari nolo ignavo sanguine’.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 25 - Cane e coccodrillo

Consilia qui dant prava cautis hominibus et perdunt operam et deridentur turpiter. Canes currentes bibere in Nilo flumine, a corcodillis ne rapiantur, traditum est. Igitur cum currens bibere coepisset canis, sic corcodillus 'Quamlibet lambe otio, noli vereri'. At ille 'Facerem mehercules, nisi esse scirem carnis te cupidum meae'.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 23 - Cane fedele

Repente liberalis stultis gratus est, verum peritis inritos tendit dolos. Nocturnus cum fur panem misisset cani, obiecto temptans an cibo posset capi, ‘Heus’, inquit ‘linguam vis meam praecludere, ne latrem pro re domini? Multum falleris. Namque ista subita me iubet benignitas vigilare, facias ne mea culpa lucrum’.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 3 - Cornacchia superba e pavone

Ne gloriari libeat alienis bonis, suoque potius habitu vitam degere, Aesopus nobis hoc exemplum prodidit. Tumens inani graculus superbia pinnas, pavoni quae deciderant, sustulit, seque exornavit. Deinde, contemnens suos immiscet se ut pavonum formoso gregi illi impudenti pinnas eripiunt avi, fugantque rostris. Male mulcatus graculus redire maerens coepit ad proprium genus, a quo repulsus tristem sustinuit notam. Tum quidam ex illis quos prius despexerat ‘Contentus nostris si fuisses sedibus et quod Natura dederat voluisses pati, nec illam expertus esses contumeliam nec hanc repulsam tua sentiret calamitas’.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 20 - I cani famelici

Stultum consilium non modo effectu caret, sed ad perniciem quoque mortalis devocat. Corium depressum in fluvio viderunt canes. Id ut comesse extractum possent facilius, aquam coepere ebibere: sed rupti prius periere quam quod petierant contingerent.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 4 - Il cane e la carne

Amittit merito proprium qui alienum adpetit. Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans lympharum in speculo vidit simulacrum suum, aliamque praedam ab altero ferri putans eripere voluit; verum decepta aviditas et quem tenebat ore dimisit cibum, nec quem petebat adeo potuit tangere.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 1 - Il lupo e l'agnello

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, Siti compulsi; superior stabat lupus Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba Latro incitatus iurgii causea intulit. "Cur", inquit, "turbulentam fecisti mihi Aquambibenti?". "Laniger contra timens: "Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liqour Repulsus ille veritatis viribus: "Ante hos sex menses male", ait, "dixisti mihi" Respondit agnus: "Equidem natus non eram". "Pater hercle tuus", inquit, "male dixit mihi". Atque ita correptum lacerat iniusta nece. Haec propter illos scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 10 - Il lupo, la volpe e la scimmia giudice

Quicumque turpi fraude semel innotuit, etiam si verum dicit, amittit fidem. Hoc adtestatur brevis Aesopi fabula. Lupus arguebat vulpem furti crimine; negabat illa se esse culpae proximam. Tunc iudex inter illos sedit simius. Uterque causam cum perorassent suam, dixisse fertur simius sententiam: 'Tu non videris perdidisse quos petis; te credo subripuisse quod pulchre negas'
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 15 - L'immutabile Condizione degli Umili

In principatu commutando, saepius nil praeter domini nomen mutant pauperes. id esse verum parva haec fabella indicat. Asellum in prato timidum pascebat senex. Is hostium clamore subito territus suadebat asino fugere ne possent capi. At ille lentus: "Quaeso, num binas mihi clitellas impositurum victorem putas?". Senex negavit. "Ego quid mea, cui seviam, clitellas dum portem meas?".
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 5 - La legge del più forte

Numquam est fidelis cum potente societas: testatur haes fabella propositum meum. Vacca et capella et patiens ovis iniuriae Socii fuere cum leone in saltibus. Hi cum sepissent cervum vasti corporis, sic est locutu partibus factis leo: "Ego primam tollo, nomina quia leo; secundam, quia sum socius, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; malo adficietur, siquis quartam tetigerit". Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 5 - La legge del più forte (2)

Numquam est fidelis cum potente societas: testatur haec fabella propositum meum. Vacca et capella et patiens ovis iniuriae socii fuere cum leone in saltibus. Hi cum cepissent cervum vasti corporis, sic est locutus, partibus factis, leo: "ego primam tollo, nominor quoniam leo: secundam, quia sum socius, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; malo afficietur si quis quartam tetigerit". Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 16 - La pecora, il cervo e il lupo

Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, non rem expedire, sed malum ordiri expetit. Ovem rogabat cervus modium tritici, lupo sponsore. At illa, praemetuens dolum, 'Rapere atque abire semper adsuevit lupus; tu de conspectu fugere veloci impetu. Ubi vos requiram, cum dies advenerit? '
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 24 - La rana invidiosa del bue

Inops, potentem dum vult imitari, perit. In prato qundam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem: tum natos suos Interrogavit, an bove esse latior. Ille negaverunt. Rursus intendit cutem Maiore nisu et simili quaesivit modo, Quis maior esset. Illi dixerunt bovem. Novissime indignata, dum vult validius Inflare sese, rupto iacuit corpore.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 13 - La volpe e il corvo

Qui se laudari gaudet verbis subdolis, sera dat poenas turpi paenitentia. Cum de fenestra corvus raptum caseum comesse vellet, celsa residens arbore, vulpes hunc invidit, deinde sic coepit loqui: "O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor! Quantum decoris corpore et vultu geris! Si vocem haberes, nulla prior ales foret". At ille stultus, dum etiam vocem vult ostendere, lato ore emisit caseum; quem celeriter dolosa vulpes avidis rapuit dentibus. Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 28 - La volpe e l'aquila

Quamvis sublimes debent humiles metuere, vindicta docili quia patet sollertiae. Vulpinos catulos aquila quondam sustulit, nidoque posuit pullis escam ut carperent. Hanc persecuta mater orare incipit, ne tantum miserae luctum importaret sibi. Contempsit illa, tuta quippe ipso loco. Vulpes ab ara rapuit ardentem facem, totamque flammis arborem circumdedit, hosti dolorem damno miscens sanguinis. Aquila, ut periclo mortis eriperet suos, incolumes natos supplex vulpi reddidit.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 7 - La volpe e la maschera tragica

Personam tragicam forte vulpes viderat; quam postquam huc illuc semel atque iterum verterat, 'O quanta species' inquit 'cerebrum non habet.' Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 6 - Le rane e il sole

Vicini furis celebres vidit nuptias Aesopus et continuo narrare incipit: Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, Clamorem ranae sustulere ad sidera. Convicio permotus quaerit Iuppiter Causam querelae. Quaedam tum stagni incola: «Nunc» inquit «omnes unus exurit lacus Cogitque miseras arida sede emori. Quidnam futurum est, si crearit liberos?»
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 18 - Mulier parturiens

Nemo libenter recolit qui laesit locum. Instante partu mulier actis mensibus humi iacebat, flebilis gemitus ciens. Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, onus naturae melius quo deponeret. "Minime - inquit - illo posse confido loco malum finiri quo conceptum est initio".
…continua

Fabulae - Libro 1 - Favola 30 - Rane che temono i combattimenti di tori

Humiles laborant ubi potentes dissident. Rana e palude pugnam taurorum intuens, 'Heu, quanta nobis instat pernicies' ait. interrogata ab alia cur hoc diceret, de principatu cum illi certarent gregis longeque ab ipsis degerent vitam boves, 'Sit statio separata ac diversum genus; expulsus regno nemoris qui profugerit, paludis in secreta veniet latibula, et proculcatas obteret duro pede. Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet'.
…continua