Eneide - Libro 4 - Versi 1 - 30 - Didone e la sorella Anna

At regina gravi iamdudum saucia cura vulnus alit venis et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore vultus verbaque nec placidam membris dat cura quietem. postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: "Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede penatis solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. Agnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebo noctemque profundam, ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro". Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
…continua

Eneide - Libro 4 - Versi 642 - 671 - Suicidio di Didone

At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata, incubuitque toro, dixitque novissima verba: “Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!” Dixit, et, os impressa toro, “Moriemur inultae, sed moriamur” ait. “Sic, sic iuvat ire sub umbras: Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.” Dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum.
…continua

Eneide - Libro 4 - Versi 642-671 - Traduzione 2

"Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!". Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae, sed moriamur" ait. "Sic, sic iuvat ire sub umbras: hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis". Dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Khartago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum.
…continua

Eneide - Libro 4 - Versi 331-361 - Traduzione 2

Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat lumina et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo promeritam nec me meminisse pigebit Elissae, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto speravi (ne finge)fugam nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni. Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent et recidiva manu posuissem Pergama victis. Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes; hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem Ausonia Teucros considere terra invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. Nunc etiam interpres divom Iove missus ab ipso (testor utrumque caput) celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor".
…continua

Eneide - Libro 6 - Versi 450 - 476

Inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido errabat silva in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas dulcique adfatus amore est: "Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? Per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi. Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quivi hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. Siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? Extremum fato quod te adloquor hoc est". Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. Illa solo fixos oculos aversa tenebat nec magis incepto vultum sermone movetur quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. Tandem corripuit sese atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. Nec minus Aeneas casu percussus iniquo prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.
…continua

Eneide - Libro 6 - Versi 235 - 344

dicitur aeternumque tenet per saecula nomen. His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae. spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis: talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat. [unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.] quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos constituit frontique invergit vina sacerdos, et summas carpens media inter cornua saetas ignibus imponit sacris, libamina prima, voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem. supponunt alii cultros tepidumque cruorem succipiunt pateris. ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam; tum Stygio regi nocturnas incohat aras et solida imponit taurorum viscera flammis, pingue super oleum fundens ardentibus extis. ecce autem primi sub limina solis et ortus sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram adventante dea. 'procul, o procul este, profani,' conclamat vates, 'totoque absistite luco; tuque invade viam vaginaque eripe ferrum: nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' tantum effata furens antro se immisit aperto; ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, et Metus et malesvada Fames ac turpis Egestas, terribiles visu formae, Letumque Labosque; tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens vipereum crinem vittis innexa cruentis. in medio ramos annosaque bracchia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. multaque praeterea variarum monstra ferarum, Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes et centumgeminus Briareus ac belva Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae. corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas strictamque aciem venientibus offert, et ni docta comes tenuis sine corpore vitas admoneat volitare caua sub imagine formae, inruat et frustra ferro diverberet umbras. Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas. turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam. portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet, stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. ipse ratem conto subigit velisque ministrat et ferruginea subiectat corpora cumba, iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus. huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, matres atque uiri defunctaque corpora uita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum: quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat et terris immittit apricis. stabant orantes primi transmittere cursum tendebantque manus ripae ulterioris amore. navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, ast alios longe summotos arcet harena. Aeneas miratus enim motusque tumultu 'dic,' ait, 'o uirgo, quid vult concursus ad amnem? quidve petunt animae? vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?' olli sic breviter fata est longaeva sacerdos: 'Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. centum errant annos volitantque haec litora circum; tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' constitit Anchisa satus et vestigia pressit multa putans sortemque animo miseratus iniquam. cernit ibi maestos et mortis honore carentis Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, quos simul a Troia ventosa per aequora vectos obruit Auster, aqua involvens navemque virosque. Ecce gubernator sese Palinurus agebat, qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, exciderat puppi mediis effusus in undis. hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, sic prior adloquitur: 'quis te, Palinure, deorum eripuit nobis medioque sub aequore mersit? dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus, hoc uno responso animum delusit Apollo
…continua