Nova Officina - Volume unico - Pagina 34 - 1 - L'Italia
In Europa multae sunt insulae et paeninsulae. Inter insulas numeramus Britanniam, Siciliam, Sardiniam,Corsicam; inter paeninsulas Italiam, Hispaniam seu Hiberiam, Graeciam. Orae Italiae longae et saepe montuosae sunt.Amoenae tamen sunt et multas delicias incolis et advenis praebent. Quare quotannis advenae in Italiam libenter adveniunt et oras nostras laudant ac celebrant. In Italia multas vineas et oleas agricolae serunt et maxima cum peritia colunt. Silvae tamen non latae et densae sunt sicut in Germania vel in Gallia. Praeter Siciliam et Sardiniam attingut Italiam nonnulae insulae, minus vastae, sed tamen amoenae et praeclarae, sicut Ilva, Prochyta, Capreae. In insulam Capreas ab externis terris conveniunt advenae: nam iucundas et miras insulae delicias et incolarum laetam naturam diligunt.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 45 - 12 - La volpe e l'uva irraggiungibile
Saepe desideria nostra vana sunt, sicut Aesopi, poetae Graeci, fabella de vulpecula et uva narrat. Parva vulpecula procul pallidam uvam in vinea spectabat et tumidos acinos raptare et vorare avebat. Ad vineam caute et tacite accedit et proximos racemos captare temptat. Sed frustra salit: nam vinea alta est et racemi ex ultimis ramis pendent. Iterum atque iterum salit misera vulpecula sed uvam, desiderium gulae suae, non attigit. Tunc e loco maesta decedit et exclamat: "Uva nondum matura est; nolo acerbam sumere".
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 58 - 13 - Un re pacifico
Sic romani numam regem elegerunt. Augur Numam in arcem capitolii duxit et numina oravit: Iuppiter, numinum hominumque pater et rex, numam nos delegimus: rex noster erit. Nunc certa auspicia et tuae voluntatis signum exspectamus. Auspicia secunda fuerunt et cunctus populus, optimates et plebs, acclamaverunt et finem suis simultatibus posuerunt. Numa primus romae legislator fuit. Feros et inconditos rudis multitudinis animos mitigavit desuetudine armorum, religione et pacis moribus. Quamobrem in urbe templa, religiones, sacerdotes, pontifices constituit et novas les statuit. Ita civium pectora pietate sapientiaque instituit et imperium cum lenitate et moderatione exercuit neque umquam finitimis gentibus bellum movit.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 62 - 15 - Muzio Scevola
Dum copiae Porsenae Romam obsident, ingens erat in urbe frumenti et omnium ciborum inopia. Tunc Caius Mucius ad Etruscos devenire statuit et regem occidere. Ad castra hostium pervenerat, dum regis scriba stipendia militibus solvi. Scribae vestis similis regiis ornamentis erat Mucius ministrum pro rege necavit. Statim satellites percussorem comprehedentur et ad Porsenam duxerunt. Ubi coram rege fuit, sic Mucius dixit:splendidum scribae tui ornamentum dexteram meam in errorem induxit, quam ego nunc igne puniam. Ut talia verba dixit dexteram in proximum foculum iniecit et, dum ignis ardet, sine ullo lamento vulnera ustionis toleravit.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 205 - 154 - Il vino non cresce con l'età
Capuanus quidam, qui maximas divitias mercaturis sibi paraverat, cupiebat se elegantem et perpolitum hominem praebere apud cives suos. Cum olim in urbem pervenisset philosophus quidam, cuius fama nobilissima erat, eum ad cenam apud se invitavit mercator. Opulentissimum convivium adparaverat, in quo famuli cibos delicatos et equisitos ministrabant et pretiosissima et magnificentissima suppellex in mensa posita erat. Cum iam convivae ebrii essent, dominus imperavit servo ut vinum, quod nobilissimis hospitibus servaverat, praeberet. Tunc servus parvam ampullam adportavit et vinum philosopho ministravit. Cui mercator:"Vinum huius ampullaevetustissimum est. Quomodo id iudicas?". "Optinum-inquit philosophus-atque exquisitum, sed pro aetate sua parvum.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 221 - 178 - Nefandezze di Nerone
Traditum est Claudio successisse Neronem, qui nomen suum foedavit, cum imperium romanum deformavisset et minuisset. Constat eum infinitam partem senatus interfecisse, quia inimicus omnibus bonis erat. Se enim tanto dedecore prostibat se summum artificem esse. Narrant scriptores ab eo multa parricidia commissa esse. Nam tam saevus fuit ut interfecerit fratrem, uxorem, matrem et Senecam, qui praeceptor eius fuerat. Romam incendit ut, in pergula stans, incendii spectaculum, Troiae simile, cerneret. Dicebat enim illud spectaculum gratissimum oculis esse. Cum in re militari nihil omnino fecisset, Britanniam paene amisit.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 255 - 210 - Inesperienza di un giovane condottiero (Giustino)
Cyrus, subacta Asia et universo Oriente in potestatem suam redacto, Scythis bellum movit. Erat Scytharum regina Tomyris, quae, non adventu hostium terria, eos flumen Oaxim transire permisit, sibi esse faciliorem pugnam intra terminos regni sui putans. Itaque Cyrus, traiectis copiis, cum aliquantum per Scythiam processisset, castra posuit. Deinde, simulato metu, refugiens, castra deseruit et vinum atque ea, quae epulis erant necessaria, relinquit. Cum id nuntiatum esset reginae, adulescentulum filium suum ut Persas insequeretur cum tertia parte copiarum misit. Adulescens, cum in castra Cyri deserta venisset, neglectis hostibus, cum suis militibus se vino et epulis dedit: sic pris ebrietate quam bello Scythe victi sunt. Nam Cyrus, his rebus cognitis, noctu reversus, eos ebrios oppressit omnesque cum reginae filio interfecit.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 264 - 219 - La riconoscenza degli umili
Numquam humiliorum preces potentibus spernendae sunt. Circa leonem dormientem musculi petulantes cursitabant. Cum unus eorum dormientis caput casu offendisset, leo e somno excitatus, eum comprehendit. Iam devoraturus bestiolam, commotus est verbis eius, miserabiliter orantis ne interficeretur. Eum incolumem dimisit leo subridens. Paulo post, cum per silvam non satis caute erraret ad praedam vestigandam, in venatorum cum canibus supervenientium laqueos incidit leo. Frustra temptans se liberare, furibundus rugiebat. Tum musculus, qui rugientis vocem audiverat, celeriter accurrit et, cum eum irretitum vidisset, cui ipse vitam libertatemque debebat, grato animo laqueos, acribus dentius arreptos, corrosit et eum a canibus accurrentibus liberavit. Ita fera, cum iam moritura esset, praeclarunm habuit misercordiae suae praemium.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 280 - 242 - Castore e Polluce alla battaglia del lago Regillo
Tarquinius Superbus, ex urbe a populo depulsus, ad Latinos confugit et cum eis Romae bellum commovit, sed a Postumio dictatore devictus, in Etruriam concessit. Pugnam, miris fabulis ornatam, veteres scriptores narraverunt. Nam in ea duo adulescentes ignoti, excelsa statura, albis equis vecti, in castra ab hostibus munita primi impetum fecerunt et Romanis pugnantibus viam ad victoriam aperuerunt. Laetus ob auxlium acceptum, Postuminus, desiderans adulescentibus praemium donare, quod promiserat ei qui primus, impetum facienns, in castra hostium irrupisset, illos nusquam repperit. Eodem die cives in foro viderunt duos viros, pulvere ac cruore perfusos, corpora ad fontem Iuturnae lavantes. Inde fama fuit eos fuisse Castorem et Pollucem, quos in pugna certantes Romani apud lacum Regillum viderant.
…continua
Nova Officina - Volume unico - Pagina 291 - 269 - L'uccisione di Cesare
Coniurati, cum Caesarem interficere statuissent, ante Pompeii statuam in curia eum exspectaverunt.
Cum autem dictator in curiam intravisset, processerunt contra eum Cimber Tullius et Casca, qui sica gulam eius percussit.
Tunc alii coniurati accurrerunt cum gladiis et sicis.
Cum inter eos etiam Brutum vidisset, quem tamquam filium amabat,
gemuit Caesar: "Tu quoque, Brute, fili mi" et statim caput suum toga velavit nec plagis restitit.
Diu apud Pompei statuam mortuus iacuit, donec Antonius cum militibus armatis supervenit.
Corpus eius deicere in Tiberim statuerant coniurati, sed, cum armatos milites vidissent, vehementer timuerunt et diffugerunt.
Tum Antonius corpus Caesaris in Rostra vexit lectica et ex Rostris vehementissimam orationem habuit ante populum,in qua summis laudibus Caesarem extulit. Recitavit etiam magna voce testamentum eius, quo bona sua populo Romano legabat.
Romani postea eum in numero deum posuerunt et diem, quo coniurati eum necaverunt, diem parricidii appellaverunt.
…continua