Nova Officina - Volume unico - Pagina 104 - 59 - La ninfa Eco

Echo, eximiae speciei nympha, de Iunone, lovis uxore et numinum regina, contumeliosa verba dixerat et sic maxime invisa erat. Tum Iuno statuit tam impudentis puellae loquacitatem punire et linguam eius oppressit. Echo nec surda nec muta fuit, sed eius os solum ultimam syllabam verborum iterabat, quia verba integra pronuntiare non valebat. Sic Narcissi, praestantis adulescentis, amorem deperdit, quia iuvenis balbam puellam respuit. Tunc nympha in speluncam inter montium saltus confugit neque umquam inde in lucem evasit. Deinde sola vox tam formosae virginis superstes fuit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 110 - 63 - Sono più fortunati i ricchi o i poveri?

Gyges, Lydiae rex, olim legatos misit delphos et apollinis oraculum interrogavit quis esset mortalium omnium felicissimus. Nam Gyges,cum esset ditissimus et potentissimus inter reges, existimabat felicitatem suam maximam omnium. At apollo legatis respondit:" Non Gyges beatissimus et felicissimus mihi videtur:Aglaus enim multo felicior rege vestro est" . Aglaus pauperrimus ex arcadiae agricolis, numquam sui agelli terminos exceserat, nec ditioribus invidebat quia ingentiores opes non desiderabat.Apollo Delphicus igitur desiderabilius et securius iudicavit pauper tugurium Aglai quam magnificentissimam et opulentissimam;potiorem exstimavit parvulum agellum,timoris et curarum expertem,quam pinguissima Lydiae arva,sollicitudinis et metus plena.Saepe enim potentes et divites vitam aegerrimam degunt inter timores maximos et sollicitudines plurimas,quia nec divitiae nec opes nec humiliorum adulatio possunt beatum redere hominem.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 111 - 64 - Tentativo di riforme sociali

Tribunus plebis Tiberius Gracchus, nobilissimo genere natus, legem civitati utilissimam tulit, ne quis maiores possessiones agri quam mille iugera haberet. Deinde alteram legem non minus utilem priore tulit. Nam, cum Attalus, Pergami rex, ingentissimas sui regni divitias et pretiosissimos thesauros senatui Romano in hereditatem reliquisset, tribunus legem tulit ut maximam Attali hereditatis partem senatus plebi tribueret. Postea suam tribuniciam potestatem prorogare temptavit, sed patricii quam maximo potuerunt nisu ei obstiterunt. Nam voluntatem eius tamquam superbiorem regni petitionem plebi denuntiaverunt et tantum tumultum in urbe excitaverunt, ut nobilem tribunum per sicarios necaverint.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 124 - 78 - I primi ordinamenti civili a Roma

Post Tarquinii Prisci mortem, regunm suscepit Servius Tullius, genitus ex nobili femina, captiva tamen et famula. Hic Sabinos subegit, montes tres urbi adiunxit: Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, fossis murum cinxit per tria milia passuum. Primus omnium regum censum ordinavit et cives in sex classes seu ordines distribuit. Postquam magistratus omnes cives in censo inscripserunt, sub Tarquinio Roma habuit octaginta tri milia civium urbis et ruris circa urbem. Ex vita decessit quadragesimo quinto regni anno, scelere generi sui Tarqunii. L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rex Romanorum, Volscos vicit, quae gens triginta milibus passuum ab urbe distat; Gabios et Suessam Pometiam subegit intra quattuor annos cum Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit. Ex regno et ex urbe Tarquinium expulerunt Brutus et Collatinus, postquam viginti quinque annos regnaverat.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 42 - 8 - Un capro credulone

Vir vafer, cum in periculum venit, effugium petit dolo et aliorum damno. Vulpecula in puteum cadit neque evadere e loco obscuro poterat, quia puteus altus erat et ipsa parum valida. dum saepe salit et ascendere ad summum magna cum pertinacia temptat, hircus, aquae avidus ad puteum accedit. Ubi vulpeculam in profundo videt, quaerit:"estne frigida et pura aqua putei?". Tunc dolum et insidias callida vulpecula parat et sudbolis verbis sic hirco respondet:"si huc tu, amice, descendis, gustare aquam frigidam et gulae tuae iucundam poteris". Dolum callidae vulpeculae stultus hircus non intelligit et in aquam descendit.Statim vulpecula in dorsum amici salit, ex dorso sine periculo ad summum ascendit et salva in apertum caelum evadit. Fabula docet:" saepe astutia et consilio callidi stultos superant et fallunt praestantiam adversariorum".
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 43 - 9 - Leggende sull'antichissima Roma

Multi socii cum Romulo et Remo in unum locum conveniunt et in Latio conditur novum oppidum et Roma appellatur, sed cito Remus a Romulo necatur, quia discordia inter germanos erat. Sic Romulus solus regnum obtinet. Incolae novi oppidi matrimonia frustra desiderabant, quia feminas non habebant. Quare ad ludorum spectaculum Sabinos et proximorum locorum incolas invitant in agrum circa Romam. Dum ludi in rustico theatro a viris animo intento spectantur, Romuli socii puellas Sabinorum subito rapiunt et intra muros oppidi trahunt. Sabini propter iniuriam bellum contra Romanos movent. Sed cito discordiae inter duos populos cessant, quia pullae et matronae bellum abnuebant. Sic, ubi bellum cessat, a Romanis raptae puellae in matrimonium ducuntur et unus populus Romanorum et Sabinorum efficitur.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 142 - 91 - Pazzia di Aiace

Cum Achilles decessisset, maxima contentio inter Aiacem Telamonium et Ulixem fuit. Nam ambo vindicabant ut sibi arma eius darent Graeci. Principes, cum diu consultavissent utri arma tribuerent, ea Ulixi addixerunt. Ob eam rem tanta ira exarsit Aiax ut insaniverit et per dies noctesque erraverit. Quaerebat enim ubi Ulixes esset, ut eum occideret. Cum in gregem ovium incidisset, furens gladium destrinxit et omnes oves gregis cecidit. Tandem Minerva, ne quid detrimenti ultra Graecis veniret, eum ad sanitatem perduxit. Ubi autem intellexit quanta fuisset amentia sua, eam ignominiam tolerare nullo modo sustinuit et ipse se interemit. Eum Graeci in litore sepeliverunt et Ulixes, intellegens quantae calamitatis causa fuissent illa arma, ea in mare proiecit.
…continua