De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 1 (Miltiades) - Paragrafo 7

Post hoc proelium classem LXX navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Quo in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit; dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit. Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regis datum. Quo factum est, ut et Parii a deditione deterrerentur, et Miltiades, timens, ne classis regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus, atque erat profectus, Athenas magna cum offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. Eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam ipse pro se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras. Causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincula publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 1 (Miltiades) - Paragrafo 6 - Onori resi a Miliziade dopo la vittoria

Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum, docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam. Ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. Namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret. Idem ille populus posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 12 (Chabrias) - Paragrafo 4 - Eroica morte di Cabria

Chabrias Atheniensis, qui in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit, periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam, qui praeerant, aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae naves non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu, cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae excipere poterat natantes, perire maluit quam, armis abiectis, navem relinquere, in qua fuerat vectus. At ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 13 (Timotheus) - Paragrafo 1

Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus. Fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae. Multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit; in quo oppugnando superiori bello Athenienses mille et CC talenta consumpserant, id ille sine ulla publica impensa populo restituit; adversus Cotum bella gessit ab eoque mille et CC talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est; a quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille civis suos agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam ferre posset.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 13 (Timotheus) - Paragrafo 2

Itaque accepit Crithoten et Sestum. Idem classi praefectus, circumvehens Peloponnesum Laconicen populatus, classem eorum fugavit, Corcyram sub imperium Atheniensium redegit, sociosque idem adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent. Quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt pacemque his legibus constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum. Cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam in foro posuerunt. Qui honos huic uni ante id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio quoque daret. Sic iuxta posita regens filii veterem patris renovavit memoriam.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 13 (Timotheus) - Paragrafo 4 - (sezioni 2 - 6)

[...] Timothei autem moderatae sapientisque vitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. Cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici privatique hospites ad eum defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus. Hic cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse. Hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit, patriae sanctiora iura quam hospitii esse duxit. Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei: neque post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria. Venio nunc ad fortissimum virum maximique consilii omnium barbarorum exceptis duobus Carthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale. De quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt; quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 14 (Datame) - Paragrafo 7

Ab hoc tamen viro Sysinas maximo natu filius desciit ad regemque transiit et de defectione patris detulit. Quo nuntio Artaxerxes commotus quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium esse qui cum cogitasset facere auderet et prius cogitare quam conari consuesset Autophrodatem in Cappadociam mittit. Hic ne intrare posset saltum in quo Ciliciae portae sunt sitae Datames praeoccupare studuit. Sed tam subito copias contrahere non potuit. A qua re depulsus cum ea manu quam contraxerat locum deligit talem ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius quin ancipitibus locis premeretur et si dimicare eo vellet non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 14 (Datame) - Paragrafo 9

Rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque vitavit. Nam, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero, experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores, postquam in eum locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. Praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent. Ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum, quem aggredi volebant, confixi conciderunt.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 14 (Datame) - Paragrafo 10

Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis Ariobarzanis filii dolo. Namque is pollicitus est regi se eum interfecturum si ei rex permitteret ut quodcumque vellet liceret impune facere fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. Hanc ut accepit a rege missam copias parat et absens amicitiam cum Datame facit; regis provincias vexat castella expugnat magnas praedas capit quarum partim suis dispertit partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit. Haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus regem suscepisse bellum cum nihilo magis ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit. Sic absens amicitiam gerebat ut non beneficiis mutuis sed communi odio quod erga regem susceperant contineri viderentur.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 15 (Epaminondas) - Paragrafo 2

Natus est igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit, neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus. Atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at in Graecia utique olim magnae laudi erant. Postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati. Illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. In armis vero plurimum studii consumebat.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 15 (Epaminondas) - Paragrafo 5 - Epaminonda e Meneclide (sezioni 1 - 4)

Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest virium quam ingenii. Is quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille 'Fallis' inquit 'verbo civis tuos, quod hos a bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias. Nam paritur pax bello. Itaque, qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Quare, si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 15 (Epaminondas) - Paragrafo 3 - Ritratto di Epaminonda (sezioni 1 - 4)

Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens; peritus belli, fortis manu, animo maximo; adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur. Idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias; in primis commissa celans, quod interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus. Paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil praeter gloriam ceperit. [...]
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 17 (Agesilaus) - Paragrafo 4

Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri nuntius ei domo venit ephororum missu bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis; quare venire ne dubitaret. In hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum ut si privatus in comitio esset Spartae. Cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! Sed illuc redeamus. Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit si institutis patriae paruisset quam si bello superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate ut quod iter Xerxes anno vertente confecerat hic transierit XXX diebus. Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam; quos omnes gravi proelio vicit. Huius victoriae vel maxima fuit laus quod cum plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo quid his vellet fieri etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus qui adversus arma tulerant tamen antetulit irae religionem et eos vetuit violari. Neque vero hoc solum in Graecia fecit ut templa deorum sancta haberet sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conservavit. Itaque praedicabat mirari se non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus eorum nocuissent aut non gravioribus poenis affici qui religionem minuerent quam qui fana spoliarent.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 17 (Agesilaus) - Paragrafo 3 - Agesilao muove verso Sardi (sezioni 3 - 6)

His igitur rebus effecit, ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum.Huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis, vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum, ac pronuntiasset.Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit. In quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio, sero suis praesidio profectus est. Nam cum illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus.Laco autem cum videret hostis equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis manum conseruit, quibus plus pedestres copiae valerent. Pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est, ut omnium opinione victor duceretur.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 18 (Eumenes) - Paragrafo 9 - Stratagemma di Eumene (sezioni 3 - 6)

[...] Ad Antigoni refrenandum impetum, tale capit consilium. Ceteros mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant itineri adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte quam latissime possint, ignes faciant quam maximos atque hos secunda vigilia minuant, tertia vigilia perexiguos reddant, et, assimulata castrorum consuetudine, suspicionem iniciant hostibus iis locis esse castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum; idemque postera nocte faciant. Illi quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus, tenebris obortis, ignes conspicatur; credit de suo adventu esse auditum, et adversarios illuc suas contraxisse copias. Mutat consilium et, quoniam imprudentes adoriri non posset, flectit iter suum et anfractum longiorem copiosae viae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu decerneret.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 19 (Phocion) - Paragrafo 1

Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas vitae quam rei militaris labor. Itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. 2 Fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentis delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. 3 Hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse his facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam paternam tueri gloriam, 4 his ille ”Si mei similes erunt, idem hic, inquit, agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam"
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 21 (Reges) - Paragrafo 2 - Illustri re del mondo ellenistico

Ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. Horum alter Babylone morbo consumptus est: Philippus Aegiis a Pausania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. Unus Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano bellavit. Is cum Argos oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit. Unus item Siculus, Dionysius prior. Nam et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque rem crudelis. Nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret. Hic cum virtute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate. Maior enim annos LX natus decessit florente regno neque in tam multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit, cum ex tribus uxoribus liberos procreasset multique ei nati essent nepotes.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 22 (Hamilcar) - Paragrafo 2

At ille ut Carthaginem venit multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum ut numquam in pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites qui adversus Romanos fuerant desciverunt; quorum numerus erat XX milium. Hi totam abalienarunt Africam ipsam Carthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti ut etiam auxilia ab Romanis petierint eaque impetrarint. Sed extremo cum prope iam ad desperationem pervenissent Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum hostis a muris Carthaginis removit cum amplius C milia facta essent armatorum sed etiam eo compulit ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. Omnia oppida abalienata in his Uticam atque Hipponem valentissima totius Africae restituit patriae. Neque eo fuit contentus sed etiam finis imperii propagavit tota Africa tantum otium reddidit ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 22 (Hamilcar) - Paragrafo 4

At Hamilcar posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis armis viris pecunia totam locupletavit Africam. Hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur nono anno postquam in Hispaniam venerat in proelio pugnans adversus Vettones occisus est. Huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse videtur secundum bellum Poenicum. Namque Hannibal filius eius assiduis patris obtestationibus eo est perductus ut interire quam Romanos non experiri mallet.
…continua

De excellentibus ducibus exterarum gentium - Libro 22 (Hamilcar) - Paragrafo 3

Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis quo facilius causam bellandi reperiret effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Erat praeterea cum eo adulescens illustris formosus Hasdrubal; quem nonnulli diligi turpius quam par erat ab Hamilcare loquebantur. Non enim maledici tanto viro deesse poterant. Quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit quod moribus eorum non poterat interdici socero genero. De hoc ideo mentionem fecimus quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit et princeps largitione vetustos pervertit mores Carthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.
…continua