Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Verre ha calpestato i diritti civili - (Cicerone)
Messanae, in medio foro, virgis caedebatur civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri viri inter dolorem crepitumque plaga rum audiebatur nisi heac: “ Civis Romanus sum. “ his verbis scilicet sibi videbatur omnia verbera depulsurus esse cruciatumque a corpore deiecturus. Is non modo hoc non perficit, ut virgarum vim deprecaretur, sed, cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux comparebatur illi infelici et aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat. O lex Porcia legesque Semproniae! O tribunizia potestas, graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae! Hucine tandem omnia reciderunt ut civis Romanus, in provincia populi Romano, in oppido faederatorum, a Verre, qui beneficio populo Romani fasce set secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Nonne tibi videris, Verres, turpe facinus ferisse? In crucem tu ausus es agere quemquam qui se civem Romanum esse diceret!
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Senza amicizia è tutto più grigio - (Cicerone)
Est enim amicitia una in rebus humanis, de cuius utilitate omnes consentiunt: et ii qui ad rem publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et qui voluptatibus se totos tradiderunt. Hi omnes unum idem sentiunt: sine amicitia vitam nullam esse, si modo velint liberaliter vivere. Serpit enim nescio quo modo amicitia per omnium vitas. Atque, etiam si quis tam aspera natura est ut hominum congressus fugiat atque oderit, tamen is ferre non possit se aliquem non habere apud quem evomat virus acerbitatis suae. Namque, si quis deus nos ex hac hominum frequentia auferret et in solitudine collocaret atque ibi, suppeditans copiam omnium rerum, nobis tamen eriperet potestatem hominis aspiciendi, quis esset tam ferreus u team vitam ferre posset? Cui solitudo illa non auferret fructum omnium voluptatum? Verum ergo est illud quod nostri senes meminerunt a Tarentino Archyta dici solitum: “ Si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavis illa admiratio ei fuisset; iucundissima autem fuisset, si aliquem cui narraret habuisset “. Sic natura nihil solitarium amat semperque ad aliquod adminiculum adnititur; quod in amicis dulcissimum est.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione L'uomo non può starsene ozioso - (Cicerone)
Nemo dubitet quin natura providerit ut et nomine et omnia animalia appetant aliquid agere semper. Facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. Facere enim non possunt omnes veteres philosophi quin de pueris considerent, quod in pueritia facillime naturae voluntas possit cognosci. Videmus igitur ne infantes quidem interdici posse quominus se moveant. Cum vero paulum pueri processerunt, lusionibus delectantur eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. Tamen omnes saepe placidissima quiete frui velimus. Licet perpetuum somnum nobis concedatur: si id accidit, mortis instar putemus. Quin etiam intertissimi homines, singulari segnitia praediti, tamen et corporee t animo moventur semper et aut quaerunt quempiam ludum aut sermonem aliquem requirunt; cum non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulo aliquos et sessiunculas consectantur. Quid autem dicam de viris optime institutis? Gerendis negotiis orbati sint: numquam paratas voluntates capient! Nam aut privatim aliquid facere malunt boni viri aut rei publicae student aut totos se ad studia doctrinae conferunt. Illi etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt, ingenii acie fruuntur nec ullam voluptatem requirunt.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Quanto è difficile scegliere la propria strada - (Cicerone)
Cum quaerimus quid nos facere oporteat, hoc complecti animo et cogitazione debemus, quod quique suam vitam quaerere debet. In primis autem constituendum est, qui simus et quos nos esse velimus et in quo genere vitae; haec autem deliberatio est omnium difficillima. Quis enim dixerit quid sit sibi melius? Paene omnia enim facere possumus quae volumus, sed non oportet! Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tum quisque id genus vitae degendae, quod maxime adamavit, sibi constituit. Itaque implicatur aliquo certo vivendi modo antequam potuit iudicare quid optimum esset. Hercules, quoque, cum primus pubesceret, exiit in solitudinem atque ibi sedens, cum duas cerneret vias, unam Voluntatis, alteram Virtutis, diu secum multumque dubitavit, utram ingredi melius esset. Hoc Herculis, Iovis filio, potuit fortasse contingere! Nobis non item, qui imitamur illos viros qui omnibus optimi videntur atque ad eorum studia impellimur. Plerique autem, parentum praeceptis imbuti, ad eorum consuetidinem moremque deducuntur; alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Il Tiranno - (Cicerone)
Fragilis est ea populi fortuna, quae posita est in unius voluntate vel morbus. Hic est dominus populi, quem Greaci tyrannum vocant: nam regem illi volunt esse, qui consulit, ut parens, populo conservatque eos, quibus est praepositus, quam optima in conditione vivendi. Sane bonum rei publicae genus, sed tamen inclinatum est quasi pronum ad perniciosissimum statum. Nam facile se inflectit hic rex in dominatum iniustiorem, atque fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius, nec diis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest. Quis enim hunc nomine rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nella humanitatis societatem vult?
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Non sempre chi comanda è stato rapace - (Livio)
Aemilius Paulus, Perseo victo, omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat. Sic tantam pecuniam in aerarium populi Romani invexit, ut unius imperatoris praeda maior omnibus tributis esset. At ille Paulus nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam. Africanus minor, Carthagine eversa, nihilo locupletior quam Paulum fuit. Lucius Mummius quoque, qui fuit Africani collega in quaestura, cum Corinthum, urbem copiosissimam funditus evertisset, copiosor factus est, sed Italiam ornare maluit potius quam domum suam. Nihil enim teatrium turpiusque est quam avaritia, praesertim in viris rem publicam regentibus. Nam qui magistratus atque imperia petunt ut furtis quaestum facerent, non solum turpes nomine sunt, sed etiam scelerati atque nefarii. Olim oraculum Apollinis Lacedaemonis praedixit eorum urbem nulla re nisi avaritia perituram esse. Id Apollo etiam illis opulentis populis praedixit. Regere enim rem publicam abstinentia continentiaque oportet.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Quando si vince anche le punizioni possono essere più lievi - (Livio)
Tribuni vox ita animos accendit ut tanta vi se in hostem intulerint, ut ii impetum sustinere ultra non possent. Igitur tota Poenorum acies impulsa est. Ruunt hostes adeo pavidi trepidique ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit. In vallo proelium restitutum est. Ibi sicut pugna impeditior in angustiis, ita caedes atricior fuit; Romanos adiuverunt etiam captivi, qui, rapto inter tumultum ferro, et a tergo ceciderunt Poenos et fugam impediverunt. Itaque duo ferme milia hominum ex tanto exercitu cum ipso duce effugerunt, cum alii omnes caesi aut capti essent. Preada omnis militibus concessa est. Com, preada onusti, in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quia pugnaverunt segnius, metu poenae collem haud procul castris ceperunt. Postero die tamen ad castra redierunt. Postquam proconsul milites donis donavit, volonibus illis dixit: “ Hodie omnes laudare, dignos indignosque, malo quam quemquam castigare “. Quoniam ille dies rei publicae faustus esset, omnes eos liberos esse iussit. Ad quam vocem cum clomor ingenti alacri tate sublatus esset ac manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano precarentur, tum Gracchus “ Nomina “ inquit “ eorum qui secessionem paulo ante fecerunt, referri ad me iubeo. Illi non aliter quam stantes cibum potionumque capient!”
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Lucio Emilio Paolo consola Perseo ormai sconfitto - (Livio)
Perseo, a Romanis victo, in templum Samothracem confugiendum fuit, ibique, in angulo obscuro delitescebat timens ne hostes eum reperirent atque interficerent. Cum autem deprehensus esset, cum filio natu maximo ad consulem perductus est. Ad nullum aliud spectaculum tanta multitudo occurrit. Pulla veste amictus, Perseus ingressus est castra, nullo suorum comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum feceret. Progredi prea turba hominum occurrentium ad spectaculum non poterat, donec consul lictores misit, qui sub movendo eos qui circumfusi erant, iter ad praetorium fecerunt. Consurrexit consul, progressusque paulum, introeunti regis dexteram porrexit et submittentem se ad pedes sustulit; cum eum in tabernaculum introduxisset, suo lateri assidere iussit. Deinde eum interrogavit quae causa aut quae iniuria ad bellum contra populum Romanum suscipiendum eum impulisset. Cum rex interrogatus, terram intuens, diu tacitus fleret, cunsul inquit: “ Bonum animum habe! Populi Romano clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet. “
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Quando è cominciata la corruzione a Roma - (Sallustio)
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, cum reges magni bello domiti sunt atque nationes ferae et populi ingentes vi subacti sunt, cum Carthago, aemula imperi Romani, funditus interiit, saevire in Romanos fortuna ac miscere omnia coepit. Itaque pecuniae imperiique cupiditas animis blandiebatur; id maxime pernicies civibus fuit et omnium malorum materies. Cives enim, qui antea labores, periculas, res dubias atque aspera facile toleraverant, otium divitiasque petebant. Sic avaritiam fidem probitatemque subervertit ; pro his virtutibus magna vitia orta sunt. Nunc ergo rem publicam labentem atque cadentem omnes videmus : cives deos neglegentes, superbia et crudelitatem utuntur omnia venalia putant. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit: aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habent, amicitias ex commodo aestimant, bonum vultum ostendunt sed animum pravum celant. Haec vitia paulatim aucta sunti, postea ubi contagio, quasi pestilentia esset, plerosque invasit, civitate immutata, imperium quoque, quod antea omnes iustissimum atque optimum arbitrabantur crudele intolerandumque factum est.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Massacro di Cirta - (Sallustio)
Postquam ea Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defendabantur, confisi propter magnitudinem populi Romani sese inviolatos fore, Adherbali suadent ut se et oppi dum Iugurthae tradat, ab eoque vitam tantum paciscatur; de ceteris rebus Senatui curae fore dixerunt. At ille, tametsi omnia potiora fide Iugurthae ezistimavat, tamen, ita ut Italici censuerant, deditionem fecit. Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat; deinde omnes puberes Numida set negotiatores promiscue, ut quisque armatus sibi obvius fuerat, interficit. Quod postquam Romae cognitum est et res in Senatu agitari coepta est, iidem illi ministry regis, interpellando ac iurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Sed Memmius, tribunes plebis, vi racer et infestus nobilitati, populum Romanum edocuit id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae sceleri ignosceretur. Senates igitur, delicti conscientia, populum timuit: consules declarati sunt P. Scipio Nausica et L. Calpurnius Bestia; Numida Calpurnio, Italia Scipioni obvenit. Deinde exercitum scribitur, stipendium aliaque quae bello usui forent decernuntur.
…continua