Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Il sapiente basta a se stesso, non ha bisogni - (Seneca)
Volo tibi, mi Lucili, Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait ille sapientem nulla re egere, et tamen multis rebus illi opus esse: “ Contra, stulto nulla re opus est: nulla enim re uti scit, sed omnibus eget. “ Sapienti et minibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis rebus opus est, eget autem nulla re: egere enim necessitatis est, sed nihil necesse sapienti est. Ergo, quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est, hos cupit habere quam plurimos, non tamen ut beate vivat: vivet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum exstrinsecus in strumenta non quaerit: domi colitur, ex se totum est. Incipit fortunae esse subiectum, si partem sui foris quaerit. “Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur, in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigazione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?“ Qualis est vita Iovis, cum, resoluto mundo, adquiescit sibi, cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit: in se reconditur, secum est. Quamdiu enim illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Amicizia e interesse non vanno d'accordo - (Seneca)
Sapiens quidem, ut ait Epicurus, se ipso contentus est, mi Lucili; sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat. Atque ita ille se contentus est: si quid illi deest, non desiderat. Sed id deesse non mavult! Sic ergo sine amico esse potest, sed certe non vult. Atque habere amicum vult non ( quod ait Epicurus ), ut habeat qui sibi aegro adsideat; sed ut habeat aliquem cui ipse aegro adsideat. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat: sibi parare voluit amicum laturum opem ad versus vincula, at ille discedet, ubi primum catenae sunum audiverit. Hae sunt amicitiae quae “ temporarias “ populus appellat: amicus qui assumptus est utilitatis causa, tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit. Quare amico rum turba saepe nomine fiorente circumsedet; solitudo autem est circa eos qui bona sua amiserunt. Necesse est initia et exitus se congruant: qui amicus esse coepit quia utilis est, quemadmodum coepit, sic desinet. Aufert igitur amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Se vuoi viaggiare bene cura il tuo compagno - (Seneca)
Quid peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates peregrinatio temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Numquam peregrinatio mentis errorem discutit, sed brevi tempore aliqua novitate viatorem detinet, quasi puer esset qui ignota conspiciat. Ceterum inconstatiam mentis lacessit ista iactatio, mobiliorem levioremque animum reddit. Itaque plerique cupide deserunt ea loca quae ante cupidissime petebant; avium more trasvolant atque ex locis abeunti citium quam venerant. Perigratio notizia dabit gentium, novas tibi, montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perrennibus aquis valles monstrabit. Sed animum neque meliorem facit neque saniorem. Quamdiu nescieveris quid fugere debba quid petere, quid necessarium sit, quid supervacuum, quid iustum sit, quid honostum, nihil, ne peregrinatio quidem, tibi utile erit. Vitia tua tecum sunt, ubique te premunt atque uruunt! Nullum tibi auxilium feret iste discursus. Putasne enim animum locorum mutationem sanari posse! Nullum iter est, mihi crede, quod te extra cupidatates, extra iras, extra metus sistat. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et desideria intra salutarem modum conditione; omnem ex animo erade nequizia.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Bisogna cambiare animo non il cielo - (Seneca)
Hoc non tibi soli accidit. Admiraris quasi res nova esset, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis. Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, te urgebunt vitia, quocumque perveneris. Cuidam Athenensium hoc idem quaerenti Socrates dixit olim: « quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse ? Te circumferas! Premit te enim eadem causa quae ad peregrinationem te impulit. Quid terrarum iuvare novitas potest? Quid cognitio urbium aut locorum? In irritum cedit ista iactatio. Quaerisne qua re fuga ista non adiuvet? Facile intellectu est : tecum fugis. Onus animi deponi oportet: ante tibi nullus placebit locus. Tu autem vadis huc illuc ut grave pondus , excutias, quod propter ipsam iactationem gravius incommodiusque fit. Quidquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi: aegrum enim hominem concutis. At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda erit. Licet in ultimas terras, in quemlibet terrae angulum perveniris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quam quo interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hac persuasione vivamus: ‘non sum natus ut in uno angulo vivam; atria mea totus hic mundus est’. Nunc autem tu non loca peragras, sed erras ac locum ex loco mutas, cum illud quod quaeris (bene vivere) omni loco positum sit. Quid tam turbinum est quam forum? Ibi quoque, si necesse est, quiete vivere licet.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Anche lo schiavo è un uomo - (Seneca)
Libenter ex his, qui a te veniunt, cognomi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. “ Servi sunt “. Immo nomine. “ Servi sunt”. Immo contubernales. “ Servi sunt”. Immo humiles amici. “ Servi sunt”. Immo conservi, si cogitaveris utrosque expositos esse fortunae. Itaque stulti mihi videntur qui turpe existimant cum servo suo cenare. At infelicibus servis ne movere labra quidem licet ut loquantur. Murmur omne virga compescitur, et ne fortuiti quidem soni verberibus excepti sunt, tussis, sternumenta, singultus: si forte ulla voce silentium interpellant, tota nocte ieiunti mutique perstare iubentur. Deinde eadem adrogantia fertur proverbium illud, totidem hostes esse quot servos: non enim illi hostes sunt sed a nobis creantur, cum illis abitimur non tamquam ho minibus, sed tamquam iumentis. Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa detergere iubetur, alius reliquias temulentorum colligere; alius preziosa aves scindit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet; alius vini minister in muliebrem modum ornatus, cum aetate lutatura, ut iuvenis in aeternum vedeatur.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Leggere si ma non tutto - (Seneca)
Ex his quae mihi scribis, et ex his quae audio, bonam spem de te concipio: non discorri nec loco rum mutationibus inquietaris. Aegri animi ista iactatio est. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multo rum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Te, enim decet certis ingeniis immorati et innutriri, si velis aliquid boni trahere, quod in amino fideliter sedeat. Nusquam est, qui ubique est: multa hospitia habebit, nullas amicizia. Neminem iuvat cibus qui, sumptus, statim emittitur; nihil sanitatem aeque impedit quam remediorum crebra mutatio. Nos deduce igitur librorum multitudo: itaque cum legere non possis quantum librorum habueris, satis est te habere quam tum legas. “ Sed nunc “ inquis “ hunc librum evolvere volo, nunc illum.” Fastidientis stomachi est multa degustare; idque inquinat, non alit. Hoc igitur mea interest te meminisse: probatos libros semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi. Vale.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Fato capriccioso e terribile - (Seneca)
Haec omnia Liberalis nostri animum inclinant, nec sine causa ille concussus est. Quid enim est quod fortuna, cum voluit, non ex fiorentissimo homine detrahat? Ille enim eo magis adgreditur et quatit, quo speciosius fulget. Quid enim arduum quidve difficile est? Non una via semper, ne nota quidem incurrit: modo nostras manus in nos advocat, modo, contenta suis viribus, invenit pericula sine aliorum auxilio. Nihil privatim, nihil publice stabile est: tam hominum fata, quam urbium volvuntur. Cogitanda nobis ergo sunt omnia quae possunt evenire et animus ad versus ea firmandus est. Exilia, tormenta, morbi, bella, naufragia tibi minantur. Casus potest te patriae, potest patriam tibi eripere, potest te in solitudines abigere, potest solitudinem facere hoc ipsum locum in quo turba suffocatur. Consurgamus itaque ad versus fortuita, et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam nomine dictitant.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Dobbiamo usare bene il nostro tempo - (Seneca)
Non ut diu vivamus curandum est, sed ut bene. Nam, ut diu vivas, fato tibi opus est: ut bene vivas, animo tibi opus est. Longa est vita si plena est; impletur autem, cum nec superbia nec ira animo obstant quominus vera via ad virtutem pergat. Quid iuvent octoginta anni per inertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est. Cum autem quidam officia boni civis, boni amici, boni filii executus est, bene vixit. Licet aetas eius imperfecta sit: vita autem perfecta est. Obsecro te, Lucili, enitamur ut vita nostra non multum pateat sed bonarum rerum plena sit; actibus illam metiamur, non tempore. Vis scire quid intersit inter nomine vegetum contemptoremque fortunae, qui functus est omnibus vitae humanae stipendiis et illum cui multi anni transmissi sunt? Alter etiam post mortem vivit, alter ante mortem periit. Laudemus itaque eum qui, quantulumcumque termporis ei contigit, bene conlocat. Ille enim non est unus e multis; ille et vivit et viget. Nemo dubitet quin illum magnum virum omnes exstiment. Cur ego quadra, Lucili, quamdiu vixerit? Vixit! Ad posteros usque transiliet et omnes de eo recordabuntur.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Educazione dei ragazzi - (Seneca)
Proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem est, quia dare debemus operam ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus. Necesse est enim pueros incorruptos crescere atque discere quid sibi prosit ad bene vivendum. Raro id accidit! Saepissime autem fit ut pueri parentum consilia ne audiant quidae. Crescit licentia puer, servitute comminuitur. Sed eadem licentia insolentiam et iracundiam generat. Nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter. In certaminibus aequalium nec illum irasci patiamur; demus operam ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere sed vincere; quotiens superaverit et dignum aliquid laude facerit, eum nimis gestire non patiamur; gaudium enim sequitur exsultatio, exultationem tumore et nimia aestimatio sui sequitur. Nemo autem dubitat quin aliquod laxamentum dandum sit, sed nimium otuim pueros deterrebit quominus quid utile discant. Non resistet difficultationibus ille cui nihil numquam negatum est, cuius lacrimas semper sollicita mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
…continua
Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Il vero saggio - (Seneca)
Ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, in gens animo fit, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti. Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus; cum accesseris, tunc manifestum fit, quo in arduo summa sint: talis est verus philosophus. In edito stat admirabilis, celsus, magnitidinis verae. Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt videri volunt: contentus est magnitudine sua. Quidni contentus sit eo usque crevisse, quo manus fortuna non porrigit? Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuantur et it per adversa ac difficilia.
…continua