Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Libro La terra è meravigliosa - (Cicerone)

Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique in sese conglobata nutibus suis, vestita floribus, herbis, arbori bus, frugibus, quorum varietatem aliquis gaudio insaziabili miratus sit. Licet pulchra sint hominum opera, licet mirabilia carmina a poetis composita sint! Quid ergo est? Glidorum fontium perennitas mirabilior est! Adde huc liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas amplitudines, saxorum asperitates, impendentium montium altitudines immensitatesque campo rum; adde etiam recondita sauri argentique venas infinitatemque vim marmoris. Quid autem dicamus de bestiis, cicuribus aut feris? Nonne videmus quam varia genera sint? Quis autem volucrum cantus despiciat? Quid iam de hominum genere dicam? Qui, quasi cultores essent terrae, non patiuntur eam nec immani tate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari. Si haec oculis atque animis videre possemus, nemo, cunctam intuens terram, de divina ratione dubitaret.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Libro Come deve essere un insegnante - (Quintiliano)

Magister, ante omnia, sumat erga discipulos parentis animum.Vitia nec habeat nec ferat. Eius austeritas non sit tristis, non dissoluta sit comitas: nimia enim austeri tate odium oritur, licenziosa comitas contemptum parit. Plurimum de onesto ac bono ei loquendum est. Minime enim castigandi sunt discipuli quos saepissime magister monuerit. Minime autem iracundus sit, nec tamen dissimulator earum rerum quae emendaendae sunt. Simplex sit in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam immodicus. Discipulis autem interrogationibus libenter respondeat ; discipulos non interrogantes ultro ipse percontetur. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus sit, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendando ea, quae corrigenda erunt, non acerbus sit minimeque contumeliosus ; nam quidem magistri tanta vi discipulos obiurgant ut in eos odium exercere videntur ; quapropter multos pueros a proposito studendi fugant.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Germani sono inaffidabili - (Cesare)

Hoc facto proelio, Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui, per dolum petita pace, ultro bellum intulissent; summae dementiae vero esse iudicabat exspectare dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur; cognita autem Gallorum infirmitate, eum non fugiebat quantum iam auctoritatis apud eos uno proelio hostes consecuti essent. Quibus nihil spatii dandum esse ad consilia capienda existimabat. His constitutis rebus, accidit ut postridie eius diei, eadem perfidia atque simulazione usi, Germani omnibus principibus maioribusque natu ad eum in castra venirent, simul purgandi sui causa ( quod proelium pridie commisissent, contra atque dictum esset et ipsi petissent ), simul ut de indutiis impetrarent. Id Caesar plurimi fecit atque illos retineri iussit, ipse omnes copias castris eduli equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimbat, agmen subsequi iussit. Acie triplici instituta et celeriter octto milium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit, quam Germani quid ageretur sentire possent.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Boni cives devono essere salvati - (Cicerone)

saepe homines,aegri morbo gravati,cum febri iactantur, aquam gelidam bibentes,primo relevantur;deinde autem multo gravius vehementiusque adflictantur. Tali modo haec coniuratio, quae est in repubblica, revelata Catilina poena, vehementius ingravescet, nisi interfecti erunt alii socii, qui cum ipso catilina hoc scelus moliti sunt. Quare secedant improbi, secernant se a bonis, in unum locum se congregent! Denique muro (id quod saepe iam dixi!) a nobis secernantur. Desinant aliquando domi suae consuli insidiari,circumstare tribunal praetoris urbani, malleolos et faces comparare et urbem inflammare. In fronte cuiuscumque scriptum sit quid de repubblica sentiam. Patres conscripti, hoc vobis polliceor: tanta in nobis consulibus erit diligentia, tanta in vobis auctoritas, tanta in civibus Romanis virtus ut, Catilina profecto, totam contra rem pubblicam coniurationem inlustratam atque oppressam videatis.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Memoria, un bene che non ha età - (Cicerone)

Apud lacedaemonios, ii qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Atque si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactas, a senibus sustentas et restitutas reperietis. “ At memoria “ inquiet aliquis“ in senectute minuitur. “Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium civium nomina bene noverat; num igitur censetis eum, cum aetate processisset, salutare solitum esse Lysimachum eum qui Aristidem esset? Equidem ego non modo novi eos qui sunt, sed eorum patres etiam et avos; nec sepulcra legens timeo (quod multi aiunt) ne memoriam perdam: his enim nominibus legendis, in memoriam mortuorum redeo. Nec vero quemquam senem audivi oblitum quo loco thesaurum obruisset: omnia quae curant meminerunt. Quid? Iuris consulti, pontifices, augures, philosophi senes quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum claris honoratis viris, sed in vita etiam privata ac quieta.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Governatore davvero esemplare - (Cicerone)

In Sicilia iucundissimam vitam agebat Verres. Primum temporibus hibernis hoc sibi remedium contra magnitudinem frigorum ac vim tempestatis comparaverat: urbem Syracusam enim elegarat ubi caeli natura talis est ut omnibus diebus solem nomine videant. Hic ita vivabat iste bonus imperator hibernis mensibus, ut eum non solum extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam viderit. Ita per diem semper epulabatur; nocte autem stupriis et flagitiis se dabat. Vere appropinquante ( cum rosam videbat, tum incipere ver arbitrabatur ) dabat se labori atque itineribus. Tum se preabebat patientem atque impigrum ita ut eum nemo umquam in equo sedentem viederit. Nam lectica ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidu, melitensi rosa fartus ; ipse autem unam coronam habebat in capite, alteram in collo ; et nares sibi admovebat reticulum plenum rosae. Sic, confecto itinere, cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, quia Verres semper in cubiculo malebat, in lecto iacens.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Guerra si combatte per la pace - (Cicerone)

Bella suscipienda sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivere possimus. Parta autem victoria, semper conservandi sunt ii, qui in bello nec crudeles nec immanes fuerunt. Maiores nostri enim non solum clementes in populis victis tractandis fuerunt, sed etiam aliquos eorum, ut Volsco set Sabinos in civitatem accepiendos esse arbitrati sunt. Karthaginem autem et Numantiam funditus sustulerunt ut numquam bellum renovandi facultatem haberent. Mea quidem sententia, semper est consulendum, paci quae sit secura nec insidias habeat. Civis, si hoc fecerimus, meliorem atuque firmiorem rem publicam habebimus. Ergo, et consulendum est iis quos vi devicimus, et recipienti sunt ii qui, armis positis, se in deditionem populi Romani venierunt. In qua re apud nos tantopere iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes bello deviata in fidem recepissent, more maiorum patroni earum essent.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Lode alla cultura - (Cicerone)

Ego fateor multos nomine animo ac virtute fuisse sine doctrina; sed hoc quoque ego adfirmo: cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam confirmatioque doctrinae, tum aliquid praeclarum ac singulare solet exsistere. Ex hoc numero esse puto divinum nomine Africanum, quem patres nostri viderunt, atque C. Laelium, L. Furium, moderatissimos nomine et continentissimos, fortissimumque virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem. Qui profecto, si nihil litteris adiuvarentur ad percipiendam colendamque virtutem, numquam se ad earum studium contulisset. Atque si non tantum fructus ostenderetur et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen vos omnes iudicaretis hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam. Nam heac studia adulescentiam acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis rebus perfugium ac solarium praebent. Atque si nos ipsi haec studia neque attingere neque sensu nostro gustare possumus, tamen ea mirari deberemus etiam cum in aliis videremus.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione Catilina deve andarsene - (Cicerone)

“Quamquam, ad quid loquor? Ut te ulla res franget, ut tu umquam te corrigas, ut tu ullam fugam mediteris, ut tu ullum exilium cogites? Velim istam mentem tibi di immortales dent. Tametsi video, si, mea voce perterritus, ire in exilium volueris, quanta tempestas propter invidiam tuam mihi impendeat. Sed certe non est postulandum ut tu vitiis tuis commovearis, ut legum poenas pertimescas, ut rei publicae cedas. Quam ob rem, ut saepe iam dixi, profiscere. Ac si mihi inviadiam conflare vis, recta in exilium i, Catilina; si id feceris, vix sermones hominum feram, si in exilium iussu consulis iversi, vix molem istium invidiae feram. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita perditos cives, secerne te a bonis, infer bellum patriae: ita omnes te putabant non a me eiectum ad alienos, sed ad tuos invitatum isse. Ibis tandem aliquando quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc amentiam te natura peperit, voluta exercuit, fortuna servavit.
…continua

Repertorio Essenziale di Latino - Volume unico - Versione La passione per l'arte di Verre - (Cicerone)

Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici autem morbum et insaniam appelant, quod tandem Siculi latrocinium vocant. Ego, quo nomine istius facinora appellem, nescio. Rem, iudices, vobis proponam, vos eam considerare. Nego in Sicilia tota, provincia tam locupleti, tam vetere, in tot oppidis, in tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, ullum monile ex auro aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum, ullam picturam neque in tabula neque in textili quo ille non conquisierit, non inspexerit, non abstulerit. Magnum dico, scio: attendite etiam quemadmodum id dicam. Non enim verbis rem amplifico tumide dicens, quod vere accidit dico. Cum dico nihil istum in tota provincia reliquisse, Latine loquor, non accusatorie. Etiam planius dicam: nihil in aedibus cuiusquam, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum civem, nihil apud civem Romanum, denique nihil quod ad manus esset iste tota in Sicilia reliquit.
…continua