Nova Officina - Volume unico - Pagina 34 - 1 - L'Italia

In Europa multae sunt insulae et paeninsulae. Inter insulas numeramus Britanniam, Siciliam, Sardiniam,Corsicam; inter paeninsulas Italiam, Hispaniam seu Hiberiam, Graeciam. Orae Italiae longae et saepe montuosae sunt.Amoenae tamen sunt et multas delicias incolis et advenis praebent. Quare quotannis advenae in Italiam libenter adveniunt et oras nostras laudant ac celebrant. In Italia multas vineas et oleas agricolae serunt et maxima cum peritia colunt. Silvae tamen non latae et densae sunt sicut in Germania vel in Gallia. Praeter Siciliam et Sardiniam attingut Italiam nonnulae insulae, minus vastae, sed tamen amoenae et praeclarae, sicut Ilva, Prochyta, Capreae. In insulam Capreas ab externis terris conveniunt advenae: nam iucundas et miras insulae delicias et incolarum laetam naturam diligunt.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 45 - 12 - La volpe e l'uva irraggiungibile

Saepe desideria nostra vana sunt, sicut Aesopi, poetae Graeci, fabella de vulpecula et uva narrat. Parva vulpecula procul pallidam uvam in vinea spectabat et tumidos acinos raptare et vorare avebat. Ad vineam caute et tacite accedit et proximos racemos captare temptat. Sed frustra salit: nam vinea alta est et racemi ex ultimis ramis pendent. Iterum atque iterum salit misera vulpecula sed uvam, desiderium gulae suae, non attigit. Tunc e loco maesta decedit et exclamat: "Uva nondum matura est; nolo acerbam sumere".
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 58 - 13 - Un re pacifico

Sic romani numam regem elegerunt. Augur Numam in arcem capitolii duxit et numina oravit: Iuppiter, numinum hominumque pater et rex, numam nos delegimus: rex noster erit. Nunc certa auspicia et tuae voluntatis signum exspectamus. Auspicia secunda fuerunt et cunctus populus, optimates et plebs, acclamaverunt et finem suis simultatibus posuerunt. Numa primus romae legislator fuit. Feros et inconditos rudis multitudinis animos mitigavit desuetudine armorum, religione et pacis moribus. Quamobrem in urbe templa, religiones, sacerdotes, pontifices constituit et novas les statuit. Ita civium pectora pietate sapientiaque instituit et imperium cum lenitate et moderatione exercuit neque umquam finitimis gentibus bellum movit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 62 - 15 - Muzio Scevola

Dum copiae Porsenae Romam obsident, ingens erat in urbe frumenti et omnium ciborum inopia. Tunc Caius Mucius ad Etruscos devenire statuit et regem occidere. Ad castra hostium pervenerat, dum regis scriba stipendia militibus solvi. Scribae vestis similis regiis ornamentis erat Mucius ministrum pro rege necavit. Statim satellites percussorem comprehedentur et ad Porsenam duxerunt. Ubi coram rege fuit, sic Mucius dixit:splendidum scribae tui ornamentum dexteram meam in errorem induxit, quam ego nunc igne puniam. Ut talia verba dixit dexteram in proximum foculum iniecit et, dum ignis ardet, sine ullo lamento vulnera ustionis toleravit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 205 - 154 - Il vino non cresce con l'età

Capuanus quidam, qui maximas divitias mercaturis sibi paraverat, cupiebat se elegantem et perpolitum hominem praebere apud cives suos. Cum olim in urbem pervenisset philosophus quidam, cuius fama nobilissima erat, eum ad cenam apud se invitavit mercator. Opulentissimum convivium adparaverat, in quo famuli cibos delicatos et equisitos ministrabant et pretiosissima et magnificentissima suppellex in mensa posita erat. Cum iam convivae ebrii essent, dominus imperavit servo ut vinum, quod nobilissimis hospitibus servaverat, praeberet. Tunc servus parvam ampullam adportavit et vinum philosopho ministravit. Cui mercator:"Vinum huius ampullaevetustissimum est. Quomodo id iudicas?". "Optinum-inquit philosophus-atque exquisitum, sed pro aetate sua parvum.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 221 - 178 - Nefandezze di Nerone

Traditum est Claudio successisse Neronem, qui nomen suum foedavit, cum imperium romanum deformavisset et minuisset. Constat eum infinitam partem senatus interfecisse, quia inimicus omnibus bonis erat. Se enim tanto dedecore prostibat se summum artificem esse. Narrant scriptores ab eo multa parricidia commissa esse. Nam tam saevus fuit ut interfecerit fratrem, uxorem, matrem et Senecam, qui praeceptor eius fuerat. Romam incendit ut, in pergula stans, incendii spectaculum, Troiae simile, cerneret. Dicebat enim illud spectaculum gratissimum oculis esse. Cum in re militari nihil omnino fecisset, Britanniam paene amisit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 255 - 210 - Inesperienza di un giovane condottiero (Giustino)

Cyrus, subacta Asia et universo Oriente in potestatem suam redacto, Scythis bellum movit. Erat Scytharum regina Tomyris, quae, non adventu hostium terria, eos flumen Oaxim transire permisit, sibi esse faciliorem pugnam intra terminos regni sui putans. Itaque Cyrus, traiectis copiis, cum aliquantum per Scythiam processisset, castra posuit. Deinde, simulato metu, refugiens, castra deseruit et vinum atque ea, quae epulis erant necessaria, relinquit. Cum id nuntiatum esset reginae, adulescentulum filium suum ut Persas insequeretur cum tertia parte copiarum misit. Adulescens, cum in castra Cyri deserta venisset, neglectis hostibus, cum suis militibus se vino et epulis dedit: sic pris ebrietate quam bello Scythe victi sunt. Nam Cyrus, his rebus cognitis, noctu reversus, eos ebrios oppressit omnesque cum reginae filio interfecit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 264 - 219 - La riconoscenza degli umili

Numquam humiliorum preces potentibus spernendae sunt. Circa leonem dormientem musculi petulantes cursitabant. Cum unus eorum dormientis caput casu offendisset, leo e somno excitatus, eum comprehendit. Iam devoraturus bestiolam, commotus est verbis eius, miserabiliter orantis ne interficeretur. Eum incolumem dimisit leo subridens. Paulo post, cum per silvam non satis caute erraret ad praedam vestigandam, in venatorum cum canibus supervenientium laqueos incidit leo. Frustra temptans se liberare, furibundus rugiebat. Tum musculus, qui rugientis vocem audiverat, celeriter accurrit et, cum eum irretitum vidisset, cui ipse vitam libertatemque debebat, grato animo laqueos, acribus dentius arreptos, corrosit et eum a canibus accurrentibus liberavit. Ita fera, cum iam moritura esset, praeclarunm habuit misercordiae suae praemium.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 280 - 242 - Castore e Polluce alla battaglia del lago Regillo

Tarquinius Superbus, ex urbe a populo depulsus, ad Latinos confugit et cum eis Romae bellum commovit, sed a Postumio dictatore devictus, in Etruriam concessit. Pugnam, miris fabulis ornatam, veteres scriptores narraverunt. Nam in ea duo adulescentes ignoti, excelsa statura, albis equis vecti, in castra ab hostibus munita primi impetum fecerunt et Romanis pugnantibus viam ad victoriam aperuerunt. Laetus ob auxlium acceptum, Postuminus, desiderans adulescentibus praemium donare, quod promiserat ei qui primus, impetum facienns, in castra hostium irrupisset, illos nusquam repperit. Eodem die cives in foro viderunt duos viros, pulvere ac cruore perfusos, corpora ad fontem Iuturnae lavantes. Inde fama fuit eos fuisse Castorem et Pollucem, quos in pugna certantes Romani apud lacum Regillum viderant.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 291 - 269 - L'uccisione di Cesare

Coniurati, cum Caesarem interficere statuissent, ante Pompeii statuam in curia eum exspectaverunt. Cum autem dictator in curiam intravisset, processerunt contra eum Cimber Tullius et Casca, qui sica gulam eius percussit. Tunc alii coniurati accurrerunt cum gladiis et sicis. Cum inter eos etiam Brutum vidisset, quem tamquam filium amabat, gemuit Caesar: "Tu quoque, Brute, fili mi" et statim caput suum toga velavit nec plagis restitit. Diu apud Pompei statuam mortuus iacuit, donec Antonius cum militibus armatis supervenit. Corpus eius deicere in Tiberim statuerant coniurati, sed, cum armatos milites vidissent, vehementer timuerunt et diffugerunt. Tum Antonius corpus Caesaris in Rostra vexit lectica et ex Rostris vehementissimam orationem habuit ante populum,in qua summis laudibus Caesarem extulit. Recitavit etiam magna voce testamentum eius, quo bona sua populo Romano legabat. Romani postea eum in numero deum posuerunt et diem, quo coniurati eum necaverunt, diem parricidii appellaverunt.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 292 - 270 - Il Santuario di Delfi salvato da un terremoto (Giustino)

Contemptu paucitatis hostium, Galli, sine respectu pericolo rum in proelium ruebant; sed Delphi eos summo montis vertice saxis et armis obruebant. Repente etmpli antistites, cum insignibus atque infulis, pavidi, in primam aciem procurrunt, clamitantes se vidisset ipsum Apollinem delisintem in templum per culminis fastigium, nec oculis tantum perspexisse sed audisse etiam stridorem dei arcus at strepitum armorum. His vocibus incense, omnes in Proelium prosiliunt. Presentiam dei ipsi Galli senserunt: nam terrae motu portio montis abrupta barbarorum exercitum stravit; deinde tempestas grandine et frigore saucios absumpsit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 292 - 271 - La poesia suscitatrice di entusiamo

Cum Lacedaemonii Messenios armis vincere non possent, missis legatis, oraculum Delphicum consuluerunt de belli eventu. Iis responsum est ut novum ducem ab Atheniensibus peterent, qui in contemptum Tyrtaeum poetam, claudum altero pede, miserunt. Spartani, tribus proeliis fusi, ad tantam desperationem adducti sunt ut reges eorum reducere exercitum in animo haberent. Sed intervenit Tyrtaeus, carmina sua exercitui pro contione recitans, in quibus hortamenta virtutis conscipserat. His carmini bus tantum ardorem militi bus inieci ut, cum in pugnam ardentissimo animo concurrissent, hostes profligaverint et fugaverint.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 292 - 272 - Rapporti di Augusto con l'esercito (Svetonio)

Duas gravissimas clades Octavianus Augustus in Germania accepit: alteram, in qua imperii summam tenebat Lollius, alteram, in qua exercitus dux erat Varus. Multo gravior quam Lolliana fuit Variana clades: nam Varus tres legiones perdidit cum suis legatis et omnibus auxiliis. Post Varianam cladem Augustus tanto dolore affectus est ut saepe caput foribus illideret vociferans: “Quintili Vare, mihi redde legiones meas”. Et diem cladis quotannis maestum habuit ac lugubrem. Cito tanem rem republicam ad meliorem statim vertit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 37 - 3 - La gloria dell'antica Grecia

Graecia Europae parva terra est, sed fama Graecorum totum mundum peragravit et vere nos filii Graeciae sumus. Industria eximium ornamentum Graecorum erat et, quia non fecundam humum habebant, imprimis commercia maritima exercebant et mercaturae dediti erant. Corinthus, Graeciae oppidum, in Isthmo posita, magno navigiorum et nautarum numero nota est. Graeci nautae pelagus animose findebant neque procellarum insidias vel pericula timebant, sed usque ad extremas terras navigabant. Inter Graecos Lacedaemonii arma, proelia, bella praesertim diligebant, Athenarum incolae contra Musas maxime colebant. Divorum domicilium Olympus erat. In viis et plateis Athenarum, Spartae, Corynthi, Thebarum, et in insulis vel in Asiae oris, quo Graeci multas colonias deducebant, magnifica templa divum erant. Etiamnunc in Graecia monumenta antiqua et claras reliquias visere licet.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 363 - 314 - Dumnoringe intermediario tra Elvezi e Sequani

Orgetorix, nobilissimus inter Helvetios, suis civibus suaserat ut ex suis finibus exirent et totius Galliae imperio poterentur. Duo erant itinera, quibus domo exire poterant: unum per Sequanos, alterum per Provinciam Romanam. Sed, cum Caesar per provinciam trasenundi facultatem eis non dedisset, relinquebatur una per sequanos via, quia, si ab Sequanis impediretur, propter angustias ire non poterant. Sequanis cum sua sponte persuaderi non posset Helvetii legatos ad Dumnorigem Aeduum mittunt ut per eum a Sequanis traseundi facultatem impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud eos plurimi austimabatur.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 82 - 32 - Menenio Agrippa

Ut populus cum senatu pacem feceret, Menenius Agrippa utilem sermonem fecit:"olim corporis membra, ventrem otiosum cernentia, suum ministerium inerti domino negaverunt. Sed tali modo etiam ea deficiebant. Nam venter quia cibum non accipiebat, per omnia membra atque artus eum distribuere non poterat. Quapropter discordiam deposuerunt et pacem cum ventre fecerunt ne suas vires perderent. sic senatui et populo quasi unum corpus est: discordia pereunt, concordia valent". Tali sermone concordiam inter senatum et plebem fecit. Deinde plebs magistratus suos contra superbiam nobilitatis et patrum creavit ut libertatem populi defenderent. Magistratus plebis tribunos appellamus.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 446 - 396 - Vani tentativi di corrompere gli oracoli

Lysander, cum vellet reges Lacedaemone tollere, sentiebat id se sine opere deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant. Primum Delphicum oraculum corrumpere conatus est. Hinc quoque repulus, dixit se vota suscepisse, quae Iovi Hammoni solveret, existimans se Afros facilius corrupturum. Hac spe cum profectus esset in Africam, ubi id oraculum erat, multum eum antistites Iovis fefellerunt. Nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. Accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio, qui contra Thebanos bellum gerebant, occisus est a Thebanis in proelio apud Haliartum. Post mortem in domo eius oratio scripta reperta est in qua suadet Lacedaemoniis ut regiam potestatem dissolverent.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 92 - 40 - Scontro senza vincitori né vinti

Numidarum rex Iugurtha in spem victoriae venerat et statuerat contra Romanos intra paucos dies in aciem descendere et proelium omnibus viribus committere. Erat inter castra barbarorum et Romanos satis lata planities. Ubi dies statuta venit, prima luce, Numidarum exercitui Iugurthae tibicines cornibus et bucinis signum pugnae dederunt. Tunc omnes celeri cursu ad congressum procucurrerunt. Initio Romanorum copiae tela exceperunt et impetum equitatus Numidarum sustinuerunt: sic usque ad meridiem ordines aciei servati sunt. Tandem equitatus Romanorum a sinistro cornu in planitiem cucurrit et multitudo sagittariorum et funditorum Iugurthae in acie nn resistit atque lento gradu paulisper recessit. Ubi rem difficilem et suos cedentes Iugurtha vidit, extremam perniciem nn exspectavit neque pugnam protraxit, sed receptui signum dedit et in castra sua exercitum reduxit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 95 - 43 - La statua di Esculapio portata a Roma

Romanus senatus, quia in urbe gravis pestilentia saeviebat, oraculi monitu, decem legatos cum Quinto Ogulnio principe, ad Aesculapii templum in Greciam miserunt ut dei effigiem in Italiam deportarent et finem rebus adversis facerent. In templo apud Epidaurum urbem ingens simulacrum Aesculapii erat, mirae speciei. Cum legati Romanorum in templum intraverunt, ad simulacrum dei anguis, venerabilis potius quam horribilis speciei, venit et postea cum simulacro in navem ascendit et apud tabernaculum Ogulnii stetit. Ut navis ad Tiberim pervenit, anguis in proximam Tiberinam insulam desiluit et ibi per multos dies immobilis iacuit. Cum aedem senatus Romanus Aesculapio dedicavisset, pestilentis perniciei exitus fuit.
…continua

Nova Officina - Volume unico - Pagina 100 - 51 - Onori resi da Artemisia al marito morto

Ubi Mausolus, Cariae rex, de vita decessit, Artemisia, uxor eius, marito sepulcrum magnificum extruxit, quod veteres scriptores inter septem orbis mirabilia posuereunt. Sepulcrum Manibus Mausoli sollemni ritu dicavit Artemisia et, ut eum honoraret, certamen poeticum in eius honorem cum amplis muneribus instituit. Ad certamen venerunt multi nobiles viri, ingenio praestantes, ex omnibus Asiae et Graeciae urbibus. Etiam Isocrates Atheniensis, princeps oratorum Graecorum, venit. In certamine tamen Theopompus vicit, clarus rerum scriptor.
…continua