Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 73 - 10 - Rischioso intervento chirurgico per Alessandro

Alexandro in tabernaculum relato, medici lignum sagittae infixae corpori abscidunt, ita ne spiculum moveretur. Corpore deinde nudato, animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id posse extrahi, nisi vulnus augendo. Ceterum medici verebantur ne effluvium sanguinis efficerent secantes, quippe cum ingens telum in viscera penetravisset. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed territus in tanto periculo, metuebat ne infelix exitus sectionis in eius caput recideret. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: «Quid expectas? ­ inquit ­ Cur quamprimum hoc dolore me saltem moriturum non liberas? An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?» Tum Critobulus tandem, vel finito vel dissimulato metu, regem hortabatur ut se continendum praeberet dum spiculum evelleret. Rex, cum adfirmasset nihil opus esse iis qui semet continerent, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evulso, ingens vis sanguinis manare coepit et rex animo linquitur. Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, oritur clamor et ploratus amicorum regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis paulatimque rex animum recepit et circumstantes coepit agnoscere.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 55 - 10 - Scipione parla ai soldati

Romani milites, nolite pugnare solum eo animo quo adversus alios hostes soletis, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos vestros videatis arma contra vos ferentes. Atque hoc certamen et pro decore et pro salute vobis sit! Ne credideritis de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, vobis esse pugnandum, sed pro Italia ipsa! Nec est alius exercitus qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat: hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Protegatis ergo armis non corpus vestrum, sed coniugem ac liberos parvos; nolite domesticas solum curas agitare, sed reputate nostras manus nunc intueri senatum populumque Romanum. Qualis nostra vis virtusque fuerit, talis fortuna illius urbis ac Romani imperii erit.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 65 - 11 - Come educare bene una ragazza

Sic erudienda est anima, quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret. Adhuc tenera lingua psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum: ipsae puellae pediseque a saecularibus consortiis arceantur ne, quod male didicerint, peius doceant. Fiant (= si costruiscano) ei litterae vel eburneae, et suis nominibus appellentur; ludat in eis, ut lusus ipse eruditio sit. Cum vero coeperit trementi manu stilum in cera ducere, teneri digituli alterius superposita manu regantur. Non obiurganda est, si tardior est: sed laudibus excitandum est ingenium, ut et vicisse gaudeat et victa doleat. Magister probae vitae atque eruditionis est eligendus.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 13 - 13 - Datame sfugge a un attentato di Artaserse

Datames, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero, experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum. Itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. Sed elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit. At insidiatores, postquam in eum locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. Praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum vidissent. Ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cum universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum, quem aggredi volebant, confixi conciderunt.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 75 - 14 - Esempi di schiavi fedeli ed eroici

C.Gracchus,timens ne in potestatem inimicorum perveniret,Philocrati servo suo cervices incidendas praebuit.Quas cum celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia.Euporum alii hunc vocitatum existimant :ego de nomine nihil disputo,famularis tantum modo fidei robur admiror. Cum Plotius Plancus a triumviris proscriptus, in regione Salernitana lateret, delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim vestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. A quibus conprehensi servi latentis multumque ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Quod certamen mutuae benevolentiae arduum dignosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem servorum fidem experiretur, an servi, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saevitia liberarentur.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 116 - 3 - Vitrù di una moglie eroica

Lucretia, Collatini uxor, maesta quia a Sexto Tarquinio stuprata erat, nuntium Romam ad patrem Ardeamque ad virum misit, ut cum singulis fidelibus amicis adirent, quod res atrox facta erat. Sp. Lucretius cum P. Valerio, Conlatinus cum L.Bruto venit. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae sunt, quaerentique viro: "Satin salve?", "Minime - inquit. -Quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons et amor meus soli tibi est: mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore". Dant omnes fidem. Consolantur aegram: adfirmant mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. "Videte - inquit - quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio liberare nolo, nec ulla deinde impudica uxor Lucretiae exemplo vivet." Cultrum quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus periit.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 254 - 5 - Galli e Germani

Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quoniam in eadem inopia egestate patientiaque Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur, Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usum largitur, paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
…continua

Nova Lexis - Volume 2 - Pagina 172 - 6 - Scipione in Africa

Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat; exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus, XI milibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat.
…continua