Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 263 - 10 - Il possesso della terra presso i Germani

Agri culturae Germani non student,et magna pars eorum victus in lacte,caseo,carne consistit.Nec habent agri modum certum aut fines proprios,sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum agros adtribuunt numero aptos et,anno post alio,mutare sedem cogunt.Eius rei multae indicantur causae:ne,adsidua consuetudine capti,studium belli agri cultura commutent; ne latos fines parare studeant neve principes possessionibus humi8les expellant;ne,contra frigora atque aestus,firmas casas aedificent; ne augeatur pecuniae cupiditas et ea causa factiones dissensionesque in civitate erumpant;ut animi aequitate principes contineant plebem, videntem opes suas cum illis aequari. Civitatibus summa laus est habere circum se solitudines:hoc proprium virtutis existimant, non concedere aliis ut apud se consistant.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 112 - 11 - Ulisse e il ciclope Polifemo

Ulixes, dum per vastum pelagus longo itinere Ithacam pergit, ad insulam Polyphemi Cyclopis, Neptuni filii, venit. Polyphemus gigans magnus ferusque erat; unum oculum in media fronte habebat et carnem hominum edebat. Cyclopi magnum pecus erat, quod sub vesperum in speluncam redigebat; postea saxum immensum ad ianuam opponebat. Ulixes cum comitibus suis in spelunca a Cyclope includitur, et gigans eos devorare cupit. Sed Ulixes dicit se Utin vocari et vino gigantem inebriat et in somnum inducit. Tum oculum Cyclopis trunco ardenti exurit. Ob magnum dolorem Polyphemus statin surgit, magno clamore ceteros gigantes, fratres suos, invocat et clamitat: "Utis me excaecat!", sed nemo venit. Interim Ulixes socios suos ad pecora adligat et ipse se ad arietem: ita e spelunca evadunt. Calliditate sua igitur Ulixes comites servat, ad naves remeat et ancoras solvit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 267 - 15 - Le eccessive aspettative degli ateniesi causano la rovina di Alcibiade (Nepote)

Libertate Athenis restituta, laetitia Alcibiadis non nimis fuit diuturna. Nam, postquam decreti sunt ei honoris summi ac tota res publica domi bellique tradita est eius unius arbitrio, cum duobus collegis et cum ingenti classe vectus est in Asiam, ut Cymen, opulentum oppidum, in Athenarum potestatem redigèret. Quoniam irrita protrahebatur expeditio, Athenienses sibi persuaserunt ut Alcibiades, eximiae virtutis ac summi consilii imperator, neglegenter aut maiitiose rem ageret. Alii memorabant eum bello Peloponnesiaco Lacedaemoni se dedisse sine cura patriae, alii plane denuntiabant eum corruptum esse a Persarum rege ne Cymen caperet. Itaque ei putamus summo malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis eius: multi timebant ne, secunda fortuna magnisque opibus incensus, tyrannidem concupisceret. Itaque inimici civitatem induxerunt ut ei magistratum abrogaret et alium in eius locum substitueret.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 69 - 25 - La volpe e il caprone

Vir callidus, cum in periculum venit, semper prompto animo effugiam quaerit et saepe dolo aliorumque damno invenit, ut Phaedri fabella docet de vulpecula et hirco. Vulpecula per agros errat atque decidit ob imprudentiam in puteum altum et atrum. Magno studio ascendere temptat,at nullam fugae viam habet. Mox apud puteum restat hircus, quia aquam haurire optat. Videt caper vulpeculam atque rogat: "Est aqua bona?". Callida vulpecula insidias suas dolosis verbis parat: "Veni, hirce -inquit- oculis tuis aquarum copiam vide labrisque gusta: "Descendit caper credulus in puteum,periculi nescius,at pro aquarum pelago guttas paucas et immundas humi invenit. Vulpecula a tergo in hirici dorsum salit fugamque facile obtinet.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 169 - 29 - Guerra contro Pirro

Postquam gallorum copiae contra romanos arma ceperant et a cn. cornelio dolabella consulae deletae erant, tarentini auxilim a pyrrho, epiri rege, petiverunt; rex igitur, qui ex genere achillis originem trahebat, mox ad italiam venit tumque primum romani cum transmarino hoste dimicaverunt. contra pyrrhum missus est consul p. valerius laevinus.apud heraclem atrox pugna commissa est. acriter diu pugnatum est, sed pyrrhus elephantorum quxilio postremo vicit, quia romani milites numquam tam ingentia animalia viderant et ob terrorem tandem terga verterunt. nox proelio finem dedit; laevinus per noctem fugit, pyrrhus multos captivos cepit et summo honore tractavi. postea epiri rex coniunxit sibi samnites, lucanos bruttiosque et romam perrexit. postquam omnia ferro ignisque vastaverat campaniaeque agros deleverat, praeneste oppidum venit. mox ingenti terrore romani capti sunt, sed pyrrhus tandem pacem petivit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 146 - 30 - Le virtù di Lucrezia I (Tito Livio)

Rex Tarquinius, quod civium Romanorum animos preda ac divitiis delenire studebat, Ardeae, opulento Rutulorum oppido, bellum indixit. Dum oppidum longa obsidione premitur, regii iuvenes otium conviviis comissationibusque terebant. Cum cenebant apud Sex. Tarquinium, incidit forte mentio de uxoribus: suam quisque laudari miris modis coepit, donec Tarquinius Collatinus dixit: ”Paucis quidam horis meae Lucretiae virtutem cognoscemus. Equos conscendite, amici, ac mecus Romam accurrite: necopinato virorum adventu virtus uxorum comprobabitur”. Postquam Romam sub vesperum pervenerunt, mox Collatiam perrexerunt. Ibi mulieres in convivio cum aequalibus viderunt praeter Lucretiam, Collatini uxorem, quae sera nocte inter ancillas in medio medium lanam texebat. Mulierum certaminis laus Lucretiae fuit victorque vir comiter ceteros iuvenes ad cenam invitavit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 147 - 31 - Le virtù di Lucrezia II (Tito Livio)

At Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae propter formam et spectatam castitatem cepit: ergo iuvenis paulo post Collatiam cum comite uno noctis tempore denuo venit, Lucretiam gladio petivit ac mulieri amorem suum patefecit. Quoniam obstinatum Lucretiae animum neque verbis neque vi flectere potuit, addidit ad metum dedecus: "Tete interficiam ac postea apud corpus tuum cadaver servi nudum ponam: omnes de sordido adulterio cogitabunt". Sic dedecoris terrore obstinatam pudicitiam vicit libido. Lucretia, maesta tanto malo, nuntium Romam ad patrem Ardeamque ad virum misit: "Cum amicis fidis cito venite: horridum facinus incidit". Cum adfuerunt vir paterque, Lucretiam aegram in cubiculum invenerunt. Tum mulier: " Vestigia viri alieni, - inquit - Collantine, in lecto sunt tuo; sed corpus est tantum violantum, animus insons: mors testis erit. Sex. Tarquinius hostis pro hospite noctis tempore vi mihi sibique, si vos viri estis, prestiferum a me abstulit gaudium". Levant viri Lucretiae animum, at illa exclamat: "Ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libero, nec ulla femina deinde Lucretiae exemplo impudica vivet" ac culturum sibi in corde defixit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 218 - 32 - Ifigenia, figlia di Agamennone

Postquam Paris Helenam, Menelai uxorem, rapuerat, agamemnon cum Menelao fratre delectisque Asiae ducibus statuit ad Troiam urbem navigare, eam repetiturus. Agamemnon autem, dum Graecorum exercitus in Aulide manet, navem conscensurus, in venatu casu cervam Dianae sacram necavit: ergo dea, ira mota, saevam procellam suscitavit. Ita Graecam classem tempestas in Aulide retinebat. Agamemnon statim haruspices convocavit et Calchas vates, interrogatus, ei respondit: "Dianae iram placabis et classis felicem faustumque cursum habebit si tatum Iphigeniam, filiam tuam unam, deae immolaveris". Agamemnon primum turpe consilium recusavit, deinde, Ulixis impulsu, id approbavit. Ipse Ulixes missus est ad Iphigeniam virginem, pulchram Agamemnonis filiam, et eam ante aram duxit, quasi Achilli in coniugium daturus. Sed virgo, ubi ante aram patrem maestum vidit, sacerdotesque ferrum celantes omnesque cives lacrimas effundentes, gravi metu capta genibusque summissa humum procubuit. Iam sacerdotes, Agamemnonis iussu, eam immolaturi erant, cum Diana miserata est virginis: atram caliginem omnibus obiecit cervamque pro ea supposuit. Iphigenia per nubes in terram Tauricam rapta est ibique Dianae sacerdos facta est.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 350 - 33 - Pausania, un uomo valoroso ma superbo (Nepote)

Pausanias lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit: nam, ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus. Huius illustrissimum est proelium apud Plateas. Namque, illo duce, Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis militibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum parva manu Graeciae fugatus est eoque ipse dux cecidit proelio. Qua Victoria elatus, plurima miscere coepit et maiora concupiscere. Sed primum in eo est reprehensus quod ex praeda belli tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque victoriae apollini illud donum dedisse. Hos versus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt quam nomina earum civitatum, quarum auxilio Persae victi erant.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 124 - 33 - Teseo e il minotauro

In insula Creta mirus labyrinthus erat, in quo includebatur Minotaurus, monstrum capite bovis et humano corpore. Erat tum Cretae rex Minos, Iovis et Europae filius. Quotannis Athenienses horrendum vectigal Minoi debebant: septem enim iuvenes totidemque pulchrae virgines Athenis Cretam mittebantur et a fero Minotauro devorabantur. Tum Theseus, Aegei regis filius, adhuc adulescens, statuit cives suos ab infando tributo liberare: ergo ad Cretae litora cum paucis sed fidis sociis navigat. In insula Ariadne Minois regis filia, quia in amorem Thesei incidit, contra patris voluntatem labyrinthi exitum iuveni monstrat et glomus rubrae lanae ei (= a lui) tradit. Iuvenis in labyrinthum intrat, Minotaurum necat et Ariadnes auxilio licium revolvendo (= riavvolgendo) e labyrintho salvus remeat.Sic Athenienses a tributo liberantur et Theseus Ariadnem uxorem ducit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 124 - 34 - Romolo e i primi re di Roma

Romanum imperium a Romolo, Rheae Silviae, Vestalis virginis, et dei Martis filio, exordium habet.Romulus urbem exiguam in Palatino monte constitui, civitatemque nomine suo Romam appellat.Multitudinem finitinorum in civitatem recipit et centum ex snibus legit et senatores creat. Quoniam vero Romanis uxores non erant, ad spectaculum ludorum vicinas urbis Romae nationes invitat atque virgines vi rapit. Propter iniuriam raptarumvirginum multa bella commoventur et Romulus Sabinos, Fidenates, Veientes aliasque nationes vincit.Post Romuli mortem per annum unum senatores imperant.Postea Numa Ponpilius rex creatur, qui bellum nullum gerit, sed leges moresque Romanis constituit;Romani civesenim antea consuetudine proeluorum latrones ac semibarbari putabantur. Annum in decem menses describit et infinita Romae sacra ac templa constituit.numae succedit Tullus Hostilius: bella reparat, albanos aliosque populos finitimor vincit et urbi adicit Caelium montem. Triginta et et duos annos regnat, at postea fulmine ictus cum aedibus suis ardet.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 125 - 35 - Paese dei Cimmerii

Est apud Cimmerios in cavo monte atra spelunca,sedes et penetralia ignavi Somni. Ibi numquam cum radiis suis sol intrat, quod nebulae caligine mixtae exhalantur humo. Ibi non alites cristati canunt, nec canes solliciti vel anseres voce silentia rumpunt; non fera, non pecudes, non rami flemine moti, non linguae humanae convicia reddunt sonum. Muta quies loca habitat. Tamen a saxo fluit rivus Lethe cuius undae murmure somnos invitant. Ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae. Aedibus nulla ianua est, nullus in limine custos. At in medio antro est torus eburneus, plumeus, pullo velamine tectus, quocubat deus Sommus.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 221 - 37 - Coriolano (Tito Livio)

Coriolanus, vir magni animi et sagacis ingenii, iniquo iudicio a Romanis exsilio damnatus, ad Volscos confugit. Illis temporibus Volsci infesti Romanis erant et Coriolanus,ob iniuriam a suis civibus acceptam,iis contra patriam suam bellum ferentibus auxilium praebere statuit. Ita is dux Volscorum exercitus creatus est. Senatus, plebis hortatu, ad Volscos legatos misit pacem rogaturos, sed Coriolanus, memor et civium iniuriae et hospitum beneficii, eos Romam remisit infecta re. Iterum deinde iidem missi in Volscorum urbem ne recepti sunt quidem.Sacerdotes quoque suis insignibus velati supplicantesque ad castra hostium venerunt, sed non flexerunt animum illius, ira flagrantis. Iam Coriolanus contra suam ipsam urbem pugnaturus erat. Tum, vel publico consilio vel muliebri belli metu motae, matronae ad Veturiam, Coriolani matrem, Volumniamque uxorem eius venerunt, auxilium petiturae. Inde senex Veturia et Volumnia, duos parvos ex Marcio filios secum portans,ad hostium castra pervenerunt.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 174 - 38 - Le rane chiedono un re

Olim Athenae aequis legibus florebant, sed paulatim procax libertas civitatem turbaverat bonosque mores corruperat. Tum Pisistratus tyrannus arcem imperiumque occupavit et, quia cives tristem servitutem flebant, Aesopus talem fabellam narravit. Ranae vagabant liberae in palustribus stagnis donec, quod laxatos mores vi compescere cupiebant, ingenti clamoreregem a Iove petiere. Pater deorum risit atque parvum tigillum ad ranas demisit. Ut illud in paludem missum est, motu sonoque suo ranarum pavidum genus valde terruit. Postea tigillum diu in limo iacuit, donec forte ranarum una caput e stagno tollit et regem magna cum cautela explorat.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 258 - 5 - I doveri del fattore (Catone)

Vilicus ne sit ambulator, sobrius sit semper, familiam exerceat: consideret iussa domini, ne censeat sapere se plus quam dominum. Rem divinam, nisi Compitalibus, in compito aut in foco ne faciat. Semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum numquam det neve iniussu domini credat aliis. Duas aut tres amilias habeat, rationem cum domino saepe putet. Boves magna cum diligentia curet, bubulcis diligenter boves curantibus praemia reservet. Aratra et vomere et omnia ad agri culturam utilia omni cura habeat, terram propter imbres cariosam ne aret neve plaustrum neve pecus impellat: nam triennii fructum amittet. Pecora et boves diligenter substernantur, ungulae curentur; caveto scabiem pecoris et iumentorum, fame vel frigoribus insistentibus. Opera omnia mature conficiat. Nam res rustica sic est: si unam rem sero feceris, omnia sero facies.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 1 - Pagina 154 - 8 - Un giorno di festa in campagna

Hodie in viridibus agris dei agrestes venere mirabili cum laetitia: bacchus venit primus, dulcisque e capite eius uva pendebat, dum cereris tempora spicis maturis cinguntur, saturnus agrestem falcem ostendit. requivevit hodia fertilis humus, requievit etiam alacer arator et gravia opera hominum boumque cessavere. Sacer agnus ad aram vectus est, gravis sacerdos eum diis agrestibus immolavit et, dum agros purgat, sic oravit:"di patrii, graves morbos de nostris depellite limitibus, et celere lupos ad agnis arcete! salubre caelum copiosamque segetem concedite nobis, quia semper vos colimus". postea humilis agricola claro foco grandia ligna ingessit, turbaque iuvenum vernarum omnes fruges domino collegit et virgis casam exstruxit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 2 - Pagina 225 - 1 - I Galli approfittano della lontananza di Cesare per tramare rivolte (Cesare)

Quieta Gallia, Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos profiscitur. Ibi cognoscit de P. Clodii caede, de senatusque consulto certior factus ut omnes juniores Italiae coniurarent, dilectum tota provincia habere instituit. Eas res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Galli ipsi addunt et adfingunt rumoribus, ut res poscere videbantur; dicunt Caesarem retineri urbano motu neque in tantis dissensionibus ad exercitu venire posse. Impulsi hac occasione, Galli, qui iam ante dolebant se esse subiectos imperio populi Romani, liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis conciliis silvestribus ac remotis locis, principes Gallia queruntur de Acconis morte, hunc casum ad ipsos recidere posse demonstrant; miserantur communem Galliae fotunam; deposcunt homines qui belli inituim faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 2 - Pagina 16 - 16 - Alessandro uccide l'amico Clito (Giustino)

Die festo Alexander amicos in convivium adhibuit. Mox omnes vino gravati sunt. Tum convivarum quidam Philippi, Alexandri patris nobilissima gesta numeravit. Itaque Alexander surrexit ut responderet :”Ego patrem meum supero gestaque mea maiora sunt”. Omnes convivae, ut regi indulgerent, annuerunt praeter Clitum, inveteratum Philippi amicum, qui mortui regis memoriam defendit. Clitus eius gesta tam ardenter laudavit ut Alexander ira in excanduerit amicumque sagitta confixerit. Ubi ira deferbuit crapulaque exhalata est, tantum dolorem ex facinore suo Alexander accepit ut morte culpam expiare cuperet. In hac mortis voluntate multos dies permansit. Omnes tandem amici militesque Alexandrum exoraverunt ne esercitum in hostilibus inexploratisque regionibus relinqueret. Itaque Alexander ne milites deciperet bellum renovavit.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 2 - Pagina 20 - 21 - Cesare respinge l'attacco degli Elvezi

Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id lumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat.Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor partes vel pagos est divisa. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
…continua

Latino Laboratorio - Volume 2 - Pagina 29 - 30 - Alcibiade e lo scandalo delle Erme

Bello Peloponnesio Alcibiadis consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. Ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praetera collegae dati sunt, Nicia et Lamachus. Id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omens Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi. Itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est. Hoc cum appareret non sine multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed publicam rem pertineret, moltitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsiseret, quae libertatem opprimeret populi. Hoc maxime conveniebat in Alcibiadem, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur: multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. Qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. Itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat.
…continua