Latino di Base - Volume unico - Versione Le prime abitazioni umane - (Vitruvio)

Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud nomine et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura premium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item minibus et articoli quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii spelonca fodere sub montibus, nonnulli, hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes, de luto et virgulis facere loca, quae subirent. Tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogtationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum. Cum essent autem hominess imitabili docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes aliis alii ostendebant aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis efficiebantur. Primumque furcis erectis et virgulis interpositis luto parietes texerunt. Alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materialeos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus et fronde. Posteaquam per hibernas proclinatis tectis, stillicida deducebant.
…continua