Latino di Base - Volume unico - Pagina 89 - 2 - L'Egitto e il Nilo

Herotodus, Graecus scriptor, iure scribit: “Aegyptus Nili donum est”. Nam Nilus per Africae deserta influit et cum liquidis aquis rubras arenas multasque herbas volvit. Ita Nili aquae non semper liquidae et ceruleae sunt, sed luteae et limosae. Quotannis fluvius e ripis ruit et totum campum diu operit. Tum incolae ad loca altiora confugiunt et agricolarum vici, sicut insulae, ex aquis emergunt. Nili aquae agris fecundum limum donant et cum fluvius decrescit agricolae terra non arant, tamen frumentum serunt, quod copiosum crescit et praecipuum alimentum agricolarum atque incolarum Aegypti est. Quare Nilus sicut deus iure ab Aegyptiis colitur.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 114 - 2 - Semplicità di vita dei Romani antichi

Antiquis Romanis non multae erant divitiae sed magnas erat totius populi concordia: eorum vita enim integra et modesta erat. In antiquis documentis legimus: “Romani libenter agriculturam exercent quia agricolarum industria praesidium contra cibariorum frumentique inopia est. Domicilia privata parva et modesta habent sed diis deabusque excelsa ac magnifica templa aedificant eiusque terrae primitias praebent. Pater familias in liberos servosque severum imperium exercet sed nec liberi nec servi officium suum neglegunt: omnes industrii sunt et agros diligenter colunt. Romani tamen non solum aratrum sed etiam arma tractant. Nam cum patria in periculo est, Romani contra populos finitimos strenue pugnant quia libertatem servare volunt. Post victoriam neque hostium oppida diruunt neque templa violant: immo hostium dei inter deos Romanos numerantur eisque sacrificia pilularia a toto populo praebentur. Itaque Roma semper a deis protegitur, quia concordia inter Romanos ac deos regnat”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 186 - 2 - Ulisse e Polifemo

Ulixes, callidus vir Graecus insulaeque Itacae rex, diu Iunonis voluntate mare peragravit, antequam perveniret domum. Olim Ulixes cum sociis ad Siciliam devenit et in Cyclopum insulam appulit. Cyclopes, genus ferum et agreste, unum oculum media fronte habebant et in speluncis iuxta mare vivebant. Ingenti corporis vi praediti, pastorum vita ducebant; piscibus vel ovium carne aut caseo famem exstinguebant, aqua et lacte sitim. Ulixes cum paucis sociis in speluncam Polyphemi, Neptuni filii, iniit et Cyclops, hospitalitatis immemor, miseros homines in antro clausit: nonnulli etiam a fero monstro vorati sunt, quia Polyphemus omnia deorum hominumque iura contemnebat. Tum Ulixes Cyclopem singulari artificio decepit: vinum Polyphemo praebuit et per somnum turpis unum oculum trunco ardenti exussit. Postea callidus Ulixes socios suos ad pecora alligavit et se ad arietem: ita omnes incolumes e spelunca evaserunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 467 - 3 - Il favoloso popolo degli Iperborei

In ultimis regionibus septentrionalibus, ultra Riphaeos montes, cardines mundi extremique siderum ambitus sunt. Regio aprica est, felici temperie, omni adflatu noxio carens. Ibi annosum aevum degunt ii qui Hyperborei appellati sunt, gens felix, fabulosis miraculis celebrata. Domus iis nemora lucique sunt, discordia ignota (est) et aegretudo omnis. Hyperboreis, vita satiatis, mors venit e quadam rupe in mare salientibus: hoc genus sepolturae beatissimus est. Quidam eos in prima parte Asiae litorum posuerunt, non in Europa. Alii medios fecerunt eos inter utrumque solem, alii eos serere matutinis horis, meridie metere, occidente sole fetus arborum decerpere tradiderunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 384 - 3 - Le divinità dei Galli (Cesare)

Deorum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam; de his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelium dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 237 - 3 - Umanità e liberalità dell'imperatore Traiano

Imperator Traianus multum a Romanis amatus est propter humanitatem atque liberalitatem suam. Se exhibens ceteris aequalem ac liberalem in cunctos, amicos etiam aegrotantes frequentans, nullum senatorem laedens, nihil iniusti agens, publice privatimque indigentibus auxilium praebens, merentibus honores tribuens, denique immunitates civitatibus atque provinciis concedens, nihil non venerationis meruit et vivus et mortuus.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 300 - 4 - Il cavallo di Troia

Cum Achivi per decem annos Troiam expugnare non potuissent, Epeus, monitu Minervae et Ulixis consilio, equuum mirae magnitudinis fecit eoque collecti sunt Menelaus, Ulixes, Diomedes, Neoptolemus, multique alii fortes Graeci viri. In aequo Achivi scripserunt “Danai Minervae dono dant” castraque in insulam Tenedum transtulerunt. Troiani, cum id viderunt, hostium profectionis indicium putaverunt. Tum Priamus, Troianorum rex, ut equus in arcem Minervae duceretur imperavit et ut cives diem festum agerent edixit. Cum Troiani equum in arce statuissent atque lusu et vino lassi noctu obdormivissent, Achivi ex equo a Sinone aperto exierunt, portarum custodes occiderunt et socios in urbem admiserunt. Itaque Troiam occupaverunt atque ferro ignique vastaverunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 420 - 5.3 - Due amici e l'orso

Olim duo amici, qui idem iter faciebant, in ingentem ursum incurrerunt. Tum minor natu ex iis, quia validior erat, celeriter in altam arborem ascendit, cum alter, qui etiam claudus erat neque in arborem ascendere poterat, humi se stravit, cum sciret ursos cadavera non tangere. Ursus ad hominem iacentem se appropinquavit et, cum eum unguibus perpentavisset, os ad eius vultum admovit. Cum homo immobilis maneret atque spiritum retineret, ursus, nullum vitae vestigium cernens, eum neglexit et abiit. Tum homo surrexit et cum amico, qui interea de arbore descenderat, in viam rediit. In itinere ille qui in arborem confugerat ex amico quaesivit: “Quid ursus tibi in aures insussurravit?”. Respondit ille : “Mihi hoc consilium dedit: ex hodierno die evita illos amicos quorum amicitia in rebus adversis certa non est!”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 399 - 8.3 - Il re Ciro e la regina Tamiri

Cyrus, Persarum rex, subacta Asia et universo Oriente, Scythis bellum indixit. Erat eo tempore Scytarum regina Tamyris, quae adventu hostium minime territa putavit faciliorem sibi pugnare fore intra regni sui terminos atque, quamvis posset prohibere, hostibus permisit transitum Oaxis fluminis. Itaque Cyrus cum omnibus copiis flumen traiecit et in Scythia castra posuit. Dein postero die, simulato metu, rex castra movit sed ibi magnam copiam vini et ea quae epulis erant necessaria reliquit. Quod cum reginae nuntiatum esset, illa aduluscentulum filium, ut regem insequeretur, cum tertia parte copiarum misit. Cum in Cyri castra pervenisset adulescens, rei militaris ignarus, permisit suos milites, voluptate adductos atque hostium oblitos, vino se onerare. His rebus cognitis, Cyrus per noctem revertit, ebrios repente petivit omnesque Scytas cum reginae filio interfecit. Ita Scythas prius ebrietate quam bello victi sunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 61 - Le dee greche e romane

Romae multae deae honorantur: Iuno, deorum regina et Iovis uxor, Diana, Minerva et Vesta. Diana silvarum et ferarum regina est et pharetra sagittisque in umbrosis silvis feras necat. Minerva, galea et hasta ornata, non solum sapientiae dea est sed etiam pugnarum. Vesta, domesticae vitae dea, honoratur rosarum et violarum coronis a matronis et puellis. Iuno, Diana, Minerva et Vesta etiam in Graecia honorantur, sed alio nomine: a Graecis enim appellantur Hera, Artemis, Athena et Hestia. Athena nomen dedit Athenis, quare Athenarum incolae deam honorant ut patronam urbis. Athenae etiam Musarum, dearum artium, patriae sunt. Poëtae a Musis inflantur et claras athletarum victorias carminibus celebrant: quare poëtae Musas amant et a Musis amantur.
…continua