Latino di Base - Volume unico - Pagina 326 - 1 - Diverse definizioni del piacere

De voluptate antiqui philosophi diversas sententias exprompserunt. Epicurus voluptatem summum bonum esse putat, Antisthenes, philosophus Socraticus, summum malum esse dicit. Academici philosophi voluptatem et dolorem duo mala esse affirmant. Zeno, philosophus Stoicus, censet voluptatem esse indifferens, id est neque bonum neque malum. Critolaus Peripateticus, denique, ait et malum esse voluptatem et multa alia mala parere, id est iniurias, desidias, obliviones, ignaviam.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 299 - 1 - Il cane, il gallo, la volpe

Canis et gallus, cum societatem fecissent, iter simul faciebant. Sub vesperum constituerunt et locum ut quiescerent quaesiverunt; tum gallus in arboris ramum ascendit et canis apud arboris radices recubuit. Prima luce gallus, sic ut eius mos est, cecinit. Vulpes, galli cantu audito, accurrit et, cum sub arboris ramo constitisset, dixit: “Descende, amice, ut te amplecti possim; nullum animal enim audivit tam suavi voce praeditum”. Gallus, cum vulpis calliditatem cognosceret, respondit: “Ianitor meus apud arboris radices dormit; excita eum, amica, ut tibi ianuam aperiat”. Itaque vulpes, gallum dolo vorare exoptans, a cane capta laniataque est.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 135 - 1 - Le due prime età del genere umano

Prima hominum aetas a poëtis “aetas aurea” appellatur, quia prisci homines sub dei Saturni regno sine curis ac laboris, sine morbis doloribusque vitam beatam agebant. Nam ver perpetuum erat: terra inarata flores frugesque dabat atque arbores sponte poma praebebant. Sed postquam Iuppiter regnum Saturni patris usurpavit, anni tempora in terra apparuerunt: ob frigidus hiemis vel aestatis calorem homines in morbos incidebant atque eorum animi curis opprimebantur. Terra numquam sponte, ut antea, segetes ferebat sed solum assiduo agricolarum labore necessaria alimenta hominibus praebebat. Quare poëtae hanc secundam hominum aetatem “argentea” appellant.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 186 - 1 - Le oche salvano il Campidoglio

Galli de Alpibus in Italiam descenderunt et totam regionem ferro ignique vastaverunt. Mortis terror hostiumque formido omnes urbium incolas repente invaserunt. Statim contra ingentes barbarorum copias consul cum duabus legionibus a Romanis missus est sed Galli consulem eiusque legiones petiverunt et acri proelio apud Alliam flumen vicerunt, postea Romam accesserunt. Tum Romani, formidine capti, Urbem reliquerunt et cum senibus, mulieribus liberisque in silvas confugerunt. Barbari sine periculo ad urbem pervenerunt et Capitolium, Romae arcem, obsederunt. Iam Galli arcis moenia ascendebant, cum repente vigiles anseres acribus clangoribus Marcum Manlium, Capitolium custodem, e somno excitaverunt. Tum Manlius Romanos milites vocavit, qui ingenti vi pugnaverunt et Gallos reppulerunt: itaque Capitolium a Barbarorum insidiis liberatum est et Romam anserum clangoribus servata est.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 146 - 10.3 - La leggenda di Scilla

Olim Minos, Cretensium rex, cum copiis suis litora Argolidis, regionis Graeciae, vastabat atque urbem Megaram obsidebat. Megarensium rex tum erat Nisus, qui in capite inter canos capillos crinem purpureum habebat, perpetuitatis regni sui tutelam. Nam Apollinis oraculum regi hoc responsum dederat: “Donec, Nise, in capite tuo crinis purpureus manebit, tu regnum tuum servabis”. Sed Scylla, Nisi filia, Minoem, hostium regem, vehementer amabat atque eius victoriam exoptabat: itaque patrem patriamque ob amorem prodit. Crinem patri in somno recidit, postea per hostium castra ad Minois tabernaculum currit ac regi dicit: “Ego, Scylla, Nisi filia, tibi amoris mei pignus ac patriam meam trado; nam si crinem purpureum patris mei habebis, Megarensium copias vinces atque urbem expugnabis”. Sed horrendum scelus animum regis turbat. Asperis verbis Minos Scyllae proditionem vituperat et virginem e Cretensium castris expellit; postea cum Megarensibus bellum componit et ad Cretam revertit. Scylla, quia iram ac vindictam patris timebat, in mare se precipitat, sed miserae virginis fortuna ad misericordiam movet deos, qui in cirem, avem marinam fulvis pennis, Scyllam convertunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 129 - 11.3 - I Fenici

Olim Syriae orae a Phoenicibus, peritis nautis callidisque mercatoribus, habitabantur. Phoenices agros non colebant, quia eorum terra frugifera non erat, sed ex ligno procerarum arborum, quae in regione crescebant, neves exstruebant. Quia periti animosique nautae erant, pelagus peragrabant, asperos ventos tempestatesque saevas non timebant, in remotas regiones Oceani magna cum audacia saepe navigabant. In eorum peregrinationibus multas colonias in insulis Mediterranei condiderunt. Inter Phoenicum colonias eminebat Carthago, in Africa posita. Phoenices etiam industrii mecatores erant et cum multis nationibus mercaturam faciebant: ex Britannis Hispanisque metalla, ex Graecis vasa, ex Afris ebur, ex Indis gemmas margaritasque importabant.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 609 - 15 - Il saggio non si preoccupa del luogo della sepoltura (Cicerone)

Socrates, cum de immortalitate animi diu disputavisset, cum moriendi tempus ei venit, rogatus est a discipulo Critone ubi et quomodo sepeliri vellet. Tum: “Multam vero – inquit – operam frustra consumpsi; tibi enim non persuasi me hinc avolaturum (esse) neque hic mei quicquam relicturum”. Quo responso Socrates ostendit se de sepultura minime sollicitum esse. Diogenes autem proici se iussit inhumatum, cum mortuus esset. Tum amici: “Num volucribus ac feris te proiciemus?”. “Bacillum – inquit Diogenes – apud me ponite, ut eo impediam quonimus ferae me lanient.”. “Quomodo poteris? - Inquiunt illi – Non enim senties!”. Tum ille: “Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit, si nihil sentiam?”. Anaxagoras, cum Lampsaci moreretur, rogatus est ab amicis velletne Clazomenas, patriam suam, post mortem ferri. “Necesse non est – inquit – undique enim ad inferos tantundem viae est.”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 207 - 16.3 - Il topo di campagna e il topo di città

Olim mus rusticus urbanum murem, veterem amicum suum, ad cenam in paupere cavo invitavit et hospiti in humili mensa ciceres et uvas aridas et duras vicini nemoris glandes apposuit. Urbanus mus vix vilem cibum dente superbo tangebat et rustica alimenta contemnebat. Tandem sic exclamavit: “Cur, amice, vitam tam miseram ruri agis? Veni mecum in urbem, ubi magnam cibi suavis copiam invenies et beatus sine curis vives”. Placuit consilium rustico muri et in magnifica domum urbanam cum comite migravit. Ibi, dum tranquilli securique cenant atque delicatas dapes gustant, subito canum latratus resonant atque servi irrumpunt. Mures territi per totum conclave currunt et refugium petunt. Tum mus rusticus urbano muri dicit: “Salve, amice mi; tu in urbe mane cum exquisitis cibis tuis, ego rus reverto, ad meam pauperam sed securam vitam”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 379 - 16.3 - Una sofferta libertà è preferibile a una comoda servitù (Fedro)

Lupus macie confectus cani perpasto occurrit. Huic ille dicit: “Quomodo ego, qui te fortior sum, fame pereo, tu autem nites?”. Canis, vicinam domum ei ostendes, simpliciter respondit: “Illam domum custodio, igitur dominus mihi ossa et carnem de mensa sua iactat. Tibi quoque dominus meus ossa carnemque dabit, si illi idem officium praestabis. Sic domi securus vive nec iam in silvis vitam asperam trahes nives imbresque ferens. Veni ergo mecum, ad dominum te ducam!”. Lupus, laetus, canem sequitur sed, dum procedunt, aspicit canis collum catena attritum. Tum canem interrogat: “Quare est huius rei causa, amice?”. Respondit ille: “Nihil est! Servi me interdiu alligant quia acrior sum”. Tum lupus exclamat: “Non iam tibi invideo, canis! Ista mihi non placent. Ventris causa libertatem amittere nolo!”. Sic, libertatem catenae anteponens, lupus ad asperam in silvis vitam redit.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 255 - 2 - Il cervo alla fonte

Stulti utilia contemnentes, inutilia laudantes saepe in perniciem incurrunt: hoc nos monet Phaedrus poëta in fabella nota. Cervus olim ad fontem venit viditque in liquore effigiem suam. Ibi, dum ramosa laudat cornua crurumque nimiam tenuitatem vituperat, subito resonant venatorum voces latratusque canum qui perventuri sunt. Tum cervus territus advolat per campum fuga salutem petens: cursu levi canes eludit et in silvam pervenit. Sed ibi arborum rami cornua cervi retinent et mox canes eum saevis morsibus lacerant. Tum miser cervus e vita excedens inter gemitus dicit: “Quam stultus fui! Crura, quae contempseram, mihi utilia fuerunt, cornua autem, quae laudaveram, causa perniciei meae fuerunt”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 89 - 2 - L'Egitto e il Nilo

Herotodus, Graecus scriptor, iure scribit: “Aegyptus Nili donum est”. Nam Nilus per Africae deserta influit et cum liquidis aquis rubras arenas multasque herbas volvit. Ita Nili aquae non semper liquidae et ceruleae sunt, sed luteae et limosae. Quotannis fluvius e ripis ruit et totum campum diu operit. Tum incolae ad loca altiora confugiunt et agricolarum vici, sicut insulae, ex aquis emergunt. Nili aquae agris fecundum limum donant et cum fluvius decrescit agricolae terra non arant, tamen frumentum serunt, quod copiosum crescit et praecipuum alimentum agricolarum atque incolarum Aegypti est. Quare Nilus sicut deus iure ab Aegyptiis colitur.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 114 - 2 - Semplicità di vita dei Romani antichi

Antiquis Romanis non multae erant divitiae sed magnas erat totius populi concordia: eorum vita enim integra et modesta erat. In antiquis documentis legimus: “Romani libenter agriculturam exercent quia agricolarum industria praesidium contra cibariorum frumentique inopia est. Domicilia privata parva et modesta habent sed diis deabusque excelsa ac magnifica templa aedificant eiusque terrae primitias praebent. Pater familias in liberos servosque severum imperium exercet sed nec liberi nec servi officium suum neglegunt: omnes industrii sunt et agros diligenter colunt. Romani tamen non solum aratrum sed etiam arma tractant. Nam cum patria in periculo est, Romani contra populos finitimos strenue pugnant quia libertatem servare volunt. Post victoriam neque hostium oppida diruunt neque templa violant: immo hostium dei inter deos Romanos numerantur eisque sacrificia pilularia a toto populo praebentur. Itaque Roma semper a deis protegitur, quia concordia inter Romanos ac deos regnat”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 186 - 2 - Ulisse e Polifemo

Ulixes, callidus vir Graecus insulaeque Itacae rex, diu Iunonis voluntate mare peragravit, antequam perveniret domum. Olim Ulixes cum sociis ad Siciliam devenit et in Cyclopum insulam appulit. Cyclopes, genus ferum et agreste, unum oculum media fronte habebant et in speluncis iuxta mare vivebant. Ingenti corporis vi praediti, pastorum vita ducebant; piscibus vel ovium carne aut caseo famem exstinguebant, aqua et lacte sitim. Ulixes cum paucis sociis in speluncam Polyphemi, Neptuni filii, iniit et Cyclops, hospitalitatis immemor, miseros homines in antro clausit: nonnulli etiam a fero monstro vorati sunt, quia Polyphemus omnia deorum hominumque iura contemnebat. Tum Ulixes Cyclopem singulari artificio decepit: vinum Polyphemo praebuit et per somnum turpis unum oculum trunco ardenti exussit. Postea callidus Ulixes socios suos ad pecora alligavit et se ad arietem: ita omnes incolumes e spelunca evaserunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 467 - 3 - Il favoloso popolo degli Iperborei

In ultimis regionibus septentrionalibus, ultra Riphaeos montes, cardines mundi extremique siderum ambitus sunt. Regio aprica est, felici temperie, omni adflatu noxio carens. Ibi annosum aevum degunt ii qui Hyperborei appellati sunt, gens felix, fabulosis miraculis celebrata. Domus iis nemora lucique sunt, discordia ignota (est) et aegretudo omnis. Hyperboreis, vita satiatis, mors venit e quadam rupe in mare salientibus: hoc genus sepolturae beatissimus est. Quidam eos in prima parte Asiae litorum posuerunt, non in Europa. Alii medios fecerunt eos inter utrumque solem, alii eos serere matutinis horis, meridie metere, occidente sole fetus arborum decerpere tradiderunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 384 - 3 - Le divinità dei Galli (Cesare)

Deorum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam; de his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelium dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 237 - 3 - Umanità e liberalità dell'imperatore Traiano

Imperator Traianus multum a Romanis amatus est propter humanitatem atque liberalitatem suam. Se exhibens ceteris aequalem ac liberalem in cunctos, amicos etiam aegrotantes frequentans, nullum senatorem laedens, nihil iniusti agens, publice privatimque indigentibus auxilium praebens, merentibus honores tribuens, denique immunitates civitatibus atque provinciis concedens, nihil non venerationis meruit et vivus et mortuus.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 300 - 4 - Il cavallo di Troia

Cum Achivi per decem annos Troiam expugnare non potuissent, Epeus, monitu Minervae et Ulixis consilio, equuum mirae magnitudinis fecit eoque collecti sunt Menelaus, Ulixes, Diomedes, Neoptolemus, multique alii fortes Graeci viri. In aequo Achivi scripserunt “Danai Minervae dono dant” castraque in insulam Tenedum transtulerunt. Troiani, cum id viderunt, hostium profectionis indicium putaverunt. Tum Priamus, Troianorum rex, ut equus in arcem Minervae duceretur imperavit et ut cives diem festum agerent edixit. Cum Troiani equum in arce statuissent atque lusu et vino lassi noctu obdormivissent, Achivi ex equo a Sinone aperto exierunt, portarum custodes occiderunt et socios in urbem admiserunt. Itaque Troiam occupaverunt atque ferro ignique vastaverunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 420 - 5.3 - Due amici e l'orso

Olim duo amici, qui idem iter faciebant, in ingentem ursum incurrerunt. Tum minor natu ex iis, quia validior erat, celeriter in altam arborem ascendit, cum alter, qui etiam claudus erat neque in arborem ascendere poterat, humi se stravit, cum sciret ursos cadavera non tangere. Ursus ad hominem iacentem se appropinquavit et, cum eum unguibus perpentavisset, os ad eius vultum admovit. Cum homo immobilis maneret atque spiritum retineret, ursus, nullum vitae vestigium cernens, eum neglexit et abiit. Tum homo surrexit et cum amico, qui interea de arbore descenderat, in viam rediit. In itinere ille qui in arborem confugerat ex amico quaesivit: “Quid ursus tibi in aures insussurravit?”. Respondit ille : “Mihi hoc consilium dedit: ex hodierno die evita illos amicos quorum amicitia in rebus adversis certa non est!”.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 399 - 8.3 - Il re Ciro e la regina Tamiri

Cyrus, Persarum rex, subacta Asia et universo Oriente, Scythis bellum indixit. Erat eo tempore Scytarum regina Tamyris, quae adventu hostium minime territa putavit faciliorem sibi pugnare fore intra regni sui terminos atque, quamvis posset prohibere, hostibus permisit transitum Oaxis fluminis. Itaque Cyrus cum omnibus copiis flumen traiecit et in Scythia castra posuit. Dein postero die, simulato metu, rex castra movit sed ibi magnam copiam vini et ea quae epulis erant necessaria reliquit. Quod cum reginae nuntiatum esset, illa aduluscentulum filium, ut regem insequeretur, cum tertia parte copiarum misit. Cum in Cyri castra pervenisset adulescens, rei militaris ignarus, permisit suos milites, voluptate adductos atque hostium oblitos, vino se onerare. His rebus cognitis, Cyrus per noctem revertit, ebrios repente petivit omnesque Scytas cum reginae filio interfecit. Ita Scythas prius ebrietate quam bello victi sunt.
…continua

Latino di Base - Volume unico - Pagina 61 - Le dee greche e romane

Romae multae deae honorantur: Iuno, deorum regina et Iovis uxor, Diana, Minerva et Vesta. Diana silvarum et ferarum regina est et pharetra sagittisque in umbrosis silvis feras necat. Minerva, galea et hasta ornata, non solum sapientiae dea est sed etiam pugnarum. Vesta, domesticae vitae dea, honoratur rosarum et violarum coronis a matronis et puellis. Iuno, Diana, Minerva et Vesta etiam in Graecia honorantur, sed alio nomine: a Graecis enim appellantur Hera, Artemis, Athena et Hestia. Athena nomen dedit Athenis, quare Athenarum incolae deam honorant ut patronam urbis. Athenae etiam Musarum, dearum artium, patriae sunt. Poëtae a Musis inflantur et claras athletarum victorias carminibus celebrant: quare poëtae Musas amant et a Musis amantur.
…continua