Pro Caelio - Libro unico - Paragrafo 19
[19] Quam ob rem illa, quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem senatorem, qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique, ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus accersitus et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem solum esse, qui vobis gratificari vellet, inventum.
…continua
Pro Caelio - Libro unico - Paragrafo 56
Reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. Quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Caelius? Ne aurum redderet? Num petivit? Ne crimen haereret? Numquis obiecit? num quis denique fecisset mentionem si hic nullius nomen detulisset? Quin etiam L. Herennium dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum facinus ob nullam causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius causa sceleris suscipiendi fuisse videatur?
…continua
Pro Caelio - Libro unico - Paragrafo 53
Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit atque ita Caelium ad illam attulisse se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat non dedit. Ita si verum tibi Caelius dixit o immoderata mulier sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere non dedisti. Quid ego nunc argumentis huic crimini quae sunt innumerabilia resistam? Possum dicere mores Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam. Possum etiam illa et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius qui ei fuerit aditus; si per se qua temeritate; si per alium per quem? Possum omnes latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa non locus non facultas non conscius non perficiendi non occultandi maleficii spes non ratio ulla non vestigium maximi facinoris reperietur.
…continua
Pro Caelio - Libro unico - Paragrafo 55
Sed cur diutius vos iudices teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimonii verba cognoscite. Recita. L. LVCCEI TESTIMONIVM. Quid exspectatis amplius? an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse mittere? Haec est innocentiae defensio haec ipsius causae oratio haec una vox veritatis. In crimine ipso nulla suspicio est in re nihil est argumenti in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis loci temporis; nemo testis nemo conscius nominatur totum crimen profertur ex inimica ex infami ex crudeli ex facinerosa ex libidinosa domo; domus autem illa quae temptata esse scelere isto nefario dicitur plena est integritatis dignitatis officii religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas ut res minime dubitanda in con tentione ponatur utrum temeraria procax irata mulier finxisse crimen an gravis sapiens moderatus que vir religiose testimonium dixisse videatur.
…continua
Pro Caelio - Libro unico - Paragrafo 42 - Non si deve dire sempre di no ai piaceri
Quam ob rem si quem forte inveneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt. Ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis relinquatur; detur aliqui aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur: parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque famam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat; postremo, cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanes hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non persperxera, satietate abiecisse, experiendo contempsisse videatur.
…continua
Pro Caelio - Libro unico - Paragrafo 48 - Provocazioni femminili
Verum si quis est, qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus (negare non possum) sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia, verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc non factitatum est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit, ut, quod licet, non liceret? Hic ego iam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.
…continua