Epistulae - Ad Atticum - Libro 16 - Epistola 6 - Un proemio già usato
[...] Nunc neglegentiam meam cognosce. "De gloria" librum ad te misi. At in eo prohoemium idem est quod in academico tertio. Id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. Ex eo eligere soleo cum aliquod [i]suggrama[/i] institui. Itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. Cum autem in navi legerem academicos, adgnovi erratum meum. Itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. Tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 2 - Epistola 8
CICERO ATTICO SAL.
epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma! voco, quaero ecquid litterarum. negant. 'quid ais?' inquam 'nihilne a Pomponio?' perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum 'reges odisse superbos.' peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me est inertius.
sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maias de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v Nonas Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias. Eos Tullia spectare vult. Inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 27
CICERO ATTICO SAL.
ex tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse video. te oro ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. ego te, ut scribis, cito videbo.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 26
CICERO ATTICO SAL.
Litterae mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me est factum adlatae sunt. mihi in animo est legum lationem exspectare et, si obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo. tu, quaeso, festina ad nos venire.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 25
CICERO ATTICO SAL.
post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse. neque enim (sed bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me hoc tempore discessisses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut te ante Kalendas Ianuarias ubicumque erimus sistas.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 7
CICERO ATTICO SAL.
Brundisium veni a. d xiiii Kal. Maias. eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde grata est et minime nova. esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te. nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse nec scribis quam ad diem te exspectemus.
[2] quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse. quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
[3] de re publica video te conligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properans nos consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus nesciebamus; quem quidem ego nec (quo) modo visurus nec ut dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum. ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. data pr. Kal. Mat Brundisi.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 1
CICERO ATTICO SAL.
Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 4
CICERO ATTICO SAL.
miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 2
CICERO ATTICO SAL.
itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse nobis illas partis tenendas propter Autronium. nunc ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei capiemus. iter esse molestum scio sed tota calamitas omnis molestias habet. plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto. cura ut valeas. data vi Idus Aprilis naribus Luc.
…continua
Epistulae - Ad Atticum - Libro 3 - Epistola 3
CICERO ATTICO SAL.
Vtinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias quo ego multis de causis converti iter meum. sed eo si veneris, de tota itinere ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum.
…continua