Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 76

Siqua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. Omnia quae ingratae perierunt credita menti. Quare iam te cur amplius excrucies? Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis, et dis invitis desinis esse miser? Difficile est longum subito deponere amorem, difficile est, verum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, hoc facias, sive id non pote sive pote. O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit: ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 83

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est. hoc est, uritur et loquitur.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 86

Quintia formosa est multis. mihi candida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 85

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 87

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea est. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 92

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, verum dispeream nisi amo.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 93

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 95

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno . . . . . . . . . Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula pervoluent. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. . . . . . . . . . Parva mei mihi sint cordi monimenta ..., at populus tumido gaudeat Antimacho.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 77

Rufe, mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum vitae, heu nostrae pestis amicitiae.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 70

Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
…continua