Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 38

Malest, Cornifici, tuo Catullo malest, me hercule, et laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? Irascor tibi. Sic meos amores? Paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 13

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis. Haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores, seu quid suavius elegantiusve est: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque; quod tu cum olfacies, deos rogabis totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 11

Furi et Aureli comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabesve molles, seu Sagas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes, Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum horribile aequor ultimosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens; nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 37

Salax taberna vosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas uobis, solis licere, quidquid est puellarum, confutuere et putare ceteros hircos? an, continenter quod sedetis insulsi centum an ducenti, non putatis ausurum me una ducentos irrumare sessores? atqui putate: namque totius uobis frontem tabernae sopionibus scribam. puella nam mi, quae meo sinu fugit, amata tantum quantum amabitur nulla, pro qua mihi sunt magna bella pugnata, consedit istic. hanc boni beatique omnes amatis, et quidem, quod indignum est, omnes pusilli et semitarii moechi; tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili, Egnati. opaca quem bonum facit barba et dens Hibera defricatus urina.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 7

quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis oraclum Iovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores: tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 60

Num te te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreavit ac taetra, ut supplicis vocem in novissimo casu contemptam haberes, a nimis fero corde?
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 4

Phaselus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullus natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo. Et hoc negat minacis hadriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit comata silva; nam Cyrotioin iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus, ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere; nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 5

Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 14

Ni te plus oculis meis amarem, iucundissime Calve, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidve sum locutus, cur me tot male perderes poetis? Isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. Di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! Non non hoc tibi, false, sic abibit. Nam si luxerit ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena. Ac te his suppliciis remunerabor. Vos hinc interea valete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 39

Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque. si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille; si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille. quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. Quare monendum est te mihi, bone Egnati. Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut quilubet, qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem: nam risu inepto res ineptior nulla est. Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 26

Furi, villula vestra non ad Austriflatus opposita est neque ad Favoni nec saevi Boreae aut Apheliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. O ventum horribilem atque pestilentem!
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 43

Salve, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua. Decoctoris amica Formiani, ten provincia narrat esse bellam? Tecum Lesbia nostra comparatur? O saeclum insapiens et infacetum!
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 46

Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctalis iucundis Zephyri silescit aureis. Linquantur Phrygii, Catulle, campi nicaeaeque ager uber aestuosae: ad claras asiae volemus urbes. Iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectos diversae varie viae reportant.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 48

Mellitos oculos tuos, Iuventi, si quis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec numquam videar satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 49

Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium patronus.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 36

Annales Volusi, cacata carta, votum solvite pro mea puella. Nam sanctae Veneri Cupidinque vovit, si sibi restitutus essem dessemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustulanda lignis. Et hoc pessima se puella vidit iocose lepide vovere divis. Nunc o caeruleo creata ponto, quae sanctum Idalium Uriosque apertos quaeque Ancona Cnidumque harundinosam colis quaeque Amanthunta quaeque Golgos quaeque Durrachium Hadriae tabernum, acceptum face redditumque votum, si non illepidum neque invenustum est. At vos interea venite in ignem, pleni ruris et infacetiarum annales Volusi, cacata carta.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 51

Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore, lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina et teguntur lumina nocte. Otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 52

quid est, Catulle? quid moraris emori? sella in curuli struma Nonius sedet, per consulatum peierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris emori?
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 58

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa. illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 22

Suffenus iste, Vare, quem probe nostri, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. Puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata: cartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora rubra, membranae, derecta plumbo et pumice omnia aequata. Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus suffenus unus caprimulgus aut fossor rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra aut si quid hac re scitius videbatur, idem infaceto est infacetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re videre Suffenum possis. Suus cuique attributus est error; sed non videmus manticae quod tergo est.
…continua